Skip to the text

Articulus 45

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SEXTI:1 ET VENERUNT ZIPHÆI AD SAUL IN GABAA.

ULTIMA persecutio, quam David a Saul sustinuit, hic narratur. Et venerunt Ziphœi ad Saul in Gabaa urbe. De istis Ziphæis dictum est supra. Venerunt autem iterato ad Saul, quia jam semel tam gratanter accepit, quod prodiderunt ei David; et forsan quia jam semel fecerunt hoc, timuerunt, si David post Saul viveret et regnaret, ulcisceretur in eos. Ideo satagebant ut occideretur a Saul. Dicentes: Ecce David absconditus est in colle Hachila, quœ est ex adverso solitudinis. Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israel, ut quœreret David in deserto Ziph. Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, id est in colle præfato, ita quod Gabaa est hic nomen commune, significatque excelsum, quœ erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post eum in desertum, misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime. Et surrexit David clam, id est occulte, ignorantibus viris suis, ne nimis sollicitarentur et angustiarentur pro eo. Et dicit quidam, quod vestem mutavit ne cognosceretur, quum tamen totum negotium hoc voluerit in ipsa nocte complere, et paulo post prodiderit semetipsum. Et venit ad locum ubi erat Saul. Quumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner princeps militiœ ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus, ait David ad Achimelech Hethœum, et Abisai filium Sarviœ fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum.

Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus; Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus. Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas. Nunc ergo perfodiam eum, videlicet Saulem, lancea in terram semel, id est perfecte, ita quod protinus morietur, et secundo opus non erit amplius lædere eum. Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum. Quis enim extendet manum suam in christum

Domini, et innocens erit? quasi diceret, Hoc sine peccato perpetrare non posses. Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, ita quod violenta interierit morte, aut dies ejus venerit ut moriatur ex naturalibus causis, naturalique nece, aut in prælium descendens perierit, id est, occisus fuerit, aut simili morte discedat, propitius sit mihi Dominus, id est, gratiose præservet me, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc ergo tolle hastam, quæ est ad caput ejus sita et fixa, et scyphum aquæ, id est vasculum vini seu potus, ut per hæc tanquam per signa, probemus paulo post, nos hic fuisse. Quidam tamen exponunt de aqua proprie dicta, quam putant ibi fuisse ad lotionem manuum regis; vel de aqua rosacea, pro refrigerio contra calorem adducta. Et abeamus. Tulit igitur David hastam, id est, per manum Abisai eam accepit et secum portavit, et scyphum aquæ qui erat ad caput ejus, et abierunt, et non erat quisquam qui videret et intelligeret et evigilaret, sed [omnes] dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos, id est vehemens dormitio immissa a Deo famulatu angelico.

Quumque transisset David, et stetisset in vertice montis, inter quem et exercitum Saulis fuit torrens, ut in Scholastica historia legitur, de longe, et esset grande intervallum inter eos, clamavit ad populum et Abner filium Ner, dicens: Nonne respondes, Abner? quasi dicat, Specialiter pertinet ad te respondere et pugnare pro rege. Et respondens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas et inquietas regem? Et ait David ad Abner: Numquid non vir es tu, id est strenuus et virilis? ita quod vir hic sumitur a vigore potius, quam a sexu. Et quis alius similis tui in Israel? Videtur David quasi ironice loqui. Vel si seriose aut interrogative hoc protulit, verum est, quod Abner fuit vir valde præcipuus, sagax, fortis et eminens. Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Et utique reprehensibile et incautum fuisse videtur, quod non ordinavit de vigilibus noctis, vel de efficaci custodia. Ingressus est enim unus de turba, videlicet Abisai nepos David, ut interficeret regem dominum tuum. Ad hoc quippe paratus fuit, et intendisse hoc ipsum videtur, nisi prohiberetur a David. Si autem fuissent ibi custodum vigiliæ, non sic intrasset Abisai. Non est bonum hoc quod fecisti. Vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, id est mortis supplicio digni, non solum tu Abner, sed et ceteri, præsertim quibus incumbebat custodia regis, qui non custodistis dominum vestrum christum Domini. Itaque secundum legem communem, videntur in hoc mortis incurrisse reatum, quod neglexerunt custodiam regis, in tantum quod incidit in adversarii manus. Verumtamen, quoniam dictum est, quod sopor Domini irruit super eos, ita quod dispositione divina sic accidit, videntur in foro conscientiæ excusabiles fuisse, quum non sit sapientia, prudentia aut consilium contra Dominum.2 Nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ, qui erat ad caput ejus.

Cognovit autem Saul vocem David, imo et præinducta verba intellexit, sicque consideravit se rursum incidisse in manus David, et parcitum sibi esse ab illo: ideo ad mansuetudinem versus, dixit: Numquid vox hæc tua est, fili mi David? Et ait David: Vox mea, domine mi rex. Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? aut quod malum est in manu mea? Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui. Si Dominus incitat te adversum me, id est, provocari permittit, aut si putas te moveri a Deo, et juste procedere, odoretur sacrificium, id est, oblatio fiat pro me Deo, ut mihi reconcilietur, ne amplius incitet te contra me. Quasi dicat: Paratus sum sacrificiis et orationibus Deum placare. Vel sic: Odoretur sacrificium, id est, ambo sacrificemus Domino, quatenus ipse ostendat an movearis ab ipso. Quidam exponunt sic: Odoretur sacrificium, id est, patientia quam habeo in persecutione hac, instar sacrificii sit Deo accepta; sed expositio hæc, spiritualis magis quam litteralis esse censetur.

Si autem filii hominum incitant te contra me: sicut et incitabant, unde supra David dixit ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David quærit malum adversum te?3 maledicti sunt in conspectu Domini, id est, pravi et vitiosi sunt coram Deo et maledictione condigni, qui ejecerunt me hodie, id est, procuraverunt a te, quod expulisti me tempore isto, et nunc usque protraxisti meam expulsionem. Verumtamen David hæc dicens, fuit in terra promissionis, sed jam ante fuit ebannitus et expulsus ab ea. Ut non habitem in hereditate Domini, id est in terra hac cultus divini, quæ fuit specialiter terra hereditaria Dei, utpote ab eo electa ad cultum divinum. Vel, hereditas Dei vocatur Israelitica plebs, de qua ait per Isaiam:4 Hereditas mea Israel. In hac hereditate non potuit pacifice et publice commorari. Dicentes verbo aut opere ad me, quamvis absentem: Vade, servi diis alienis, id est, inter idololatras habita in terra aliena, et ibi cole gentium idola.5 Ita enim parvipenderunt salutem David, et eum sic despexerunt, quod forsan quidam illorum dixerunt hæc verba. Vel ad minus dixerunt hæc facto aut æquivalenter.6 Ex quo enim cultus veri Dei non viguit, nisi in terra Israel, qui expellebantur a terra illa, exponebantur idololatriæ vitiis, juxta illud:7 Cum perverso perverteris. Hinc lex non injunxit exsilium, quoniam exsulati a terra cultus divini, incidissent faciliter in idololatriæ crimina, ut in prima secundæ asserit Thomas, et super Pentateuchum dictum est plenius.

Et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino, id est, absit ut juste seu propter demerita mea occidar, nec in manus tuas me tradat: quod merito oro, quia egressus est rex Israel, ut quærat pulicem unum, id est, rex tam potens, cum tanto exercitu venit ad capiendum me, qui comparatione illius modicus et impotens sum, ac instar pulicis hinc inde transilio fugiendo, sicut persequitur perdix, id est, sicut bestiola illa fugatur, persecutionemque sustinet in montibus ab aucupe. Sicque verbum istud, Persequitur, quod proprie est deponentale, et active accipitur, sumitur hic passive: quemadmodum verbum hoc, Promeretur, ad Hebræos, Talibus hostiis promeretur Deus, id est, meritorie obtinetur pro præmio.8 Tamen, ut fertur, in Hebræo habetur QUOQUIM, quod designat avem quæ insequitur muscam aut tale quid vile: sicque Persequitur, proprie sumitur. Et ait Saul: Peccavi; revertere, fili mi David. Nequaquam ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie, id est, hac nocte præservasti me ab occisione, et custodisti me tanquam pretiosum thesaurum. Et utique pretiosa fuit anima Saulis in oculis David, qui noluit ipsum Saul occidere in statu illo vitioso, in quo tunc fuit, in quo si eum occidisset, anima ejus mox fuisset damnata. Apparet enim quod stulte egerim nimis, volendo te trucidare, quem Deus unxit et elegit ad regnandum pro me, et ignoraverim multa nimis, non considerando justa judicia Dei, quibus nemo potest resistere, et etiam me sæpe habendo incaute, ita quod bis incidi manus tuas.9 Et respondens David, ait: Ecce hasta regis, transeat unus de pueris regis, et tollat eam. Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem, id est fidelitatem, vel juxta fidei suæ actum, prout fides est theologica virtus. Nam justus ex fide vivit.1011 Per quæ verba notat Saulem, qui toties tam injuste ac infideliter se habuit circa David. Tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini. Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, id est, sicut valde clementer me habui in hac nocte circa vitam et animam tuam, eam honorando, in tantum, quod nec læsi nec lædi permisi eamdem; sic magnificetur anima mea in oculis Domini, id est, pie atque magnifice custodiatur a Deo, et liberet me de omni angustia. Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David, id est laude dignus, et donis gratiæ Dei ornatus; et quidem faciens facies, id est, magna (ut condecet regem) ages, juxta illud Isaiæ: Princeps ea quæ digna sunt principe, cogitabit;12 et potens poteris, id est, mihi jam prævalens, adhuc amplius prævalebis, et rex prępotens eris, et adversarios superabis. Utitur autem Saul modo loquendi truncato ex vehementia admirationis. Abiit autem David in viam suam, quia non credidit verbis Saul, cujus infidelitatem, inconstantiam, furiam et rancorem fuit frequenter expertus; et Saul reversus est in locum suum.

Footnotes

  1. 1 Cor. x, 24. ↩

  2. Prov. xxi, 30. ↩

  3. 1 Reg. xxiv, 10. ↩

  4. Is. xix, 25. ↩

  5. 1 Reg. xvi, 13. ↩

  6. 1 Reg. xxiv, 4, 5. ↩

  7. Ps. xvii, 27. ↩

  8. Hebr. xiii, 16. ↩

  9. Habac. ii, 4; ↩

  10. Rom. i, 17; ↩

  11. Hebr. x, 38. ↩

  12. Is. xxxii, 8. ↩

Chapter 46 of 52