Articulus 46
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI SEPTIMI: ET AIT DAVID IN CORDE SUO.
RECITATUR hic, qualiter David terram Israel exiens, a rege Philistinorum susceptus sit, et qualiter infideles vastaverit. Et ait David in corde suo, intra se cogitando: Aliquando incidam uno die in manus Saul: id est, si diutius in terra hac Israel mansero, probabile est secundum conjecturam humanam, quod tandem comprehendar a Saul. Qualiter autem potuit hoc rationabiliter formidare, non obstante quod scivit se unctum in regem, dictum est sæpe. Nonne melius est ut fugiam, exeundo terram dominii Saul, et salver in terra Philistinorum, ut desperet Saul se posse comprehendere me, cessetque me persequi in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus ejus. Et surrexit David, et abiit ipse et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. Achis iste (secundum Magistrum in historiis) fuit filius illius Achis, ad quem supra David legitur confugisse; et mater istius Achis, vocata est Maoch. Geth quoque fuit præcipua urbs Philistinorum. Ideo dicitur fuisse rex urbis illius: per quod notatur, quod erat rex totius terræ Philistiim. Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus, et domus ejus, Achinoam Jezraelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. Et nuntiatum est Sauli, quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.
Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi a te locus habitandi in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi.1 Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? quasi dicat: Præsumptuosum videtur ex parte mei, et onerosum est tibi, quod ego cum tot viris habito tecum in urbe hac regia metropoli. Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc, id est, de cetero ad eos pertinuit: imo etiam ex jure divino pertinuit eis, quoniam erat ex urbibus, quas Deus per Josue filiis Israel deputavit, atque ad tribum Juda fuit adscripta, ut in libro Josue patet. Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philistinorum, quatuor mensium, id est, quatuor menses continuerunt et constituerunt dies illi. Porro (ut dicitur) in Hebræo habetur, Dies et quatuor menses, atque (ut Josephus scribit) erant viginti dies et quatuor menses. Quidam per dies intelligunt duos dies naturales, alii annum vel annos, quoniam infra Achis ait de David: Est apud me multis diebus vel annis.2
Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis, id est, bona hominum regionum illarum diripuerunt. Hi enim pagi habitabantur antiquitus in terra euntibus Sur: id est, villæ terrarum præfatarum, quarum villarum habitatores spoliavit, olim inhabitabantur securæ, pergentibus illico multis per viam qua itur ad territorium Sur; usque ad terram Ægypti. Et percutiebat David omnem terram illorum, id est, habitatores locorum illorum occidit, nec relinquebat viventem virum et mulierem, id est, tam viros quam mulieres occidit; tollensque boves et oves et asinos et camelos et vestes, revertebatur et veniebat ad Achis. Sed nonne istud videtur crudelissimum, injustissimumque fuisse? Respondetur, quod non, quoniam præfatæ terræ ad terram totam filiis Israel repromissam divinitus pertinuerunt, sicque tempore opportuno poterant occupari ab Israelitis, et perfidi habitatores territoriorum illorum ex divina jussione erant tunc occidendi, sicut et tempore Josue factum est Chananæis.
Dicebat autem ei Achis: In quem populum irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Juda, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni, id est, filios Israel commorantes versus plagam meridianam, et versus urbem Jerameelitorum, et versus oppidum Cinæorum impugnavi, percussi et spoliavi. In his verbis aliqui accusant ipsum David a mendacio, quoniam ambigue et indeterminate respondit. Verumque fuit, quod hi in quos irruit, morabantur versus meridiem. Alii dicunt eum mentitum, quia sic respondit ex proposito, quatenus rex Achis deciperetur, taliter intelligendo verba ipsius David, quasi Judæos invasisset. Sic quoque Achis intellexit responsum David. Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos. Hæc fecit David, et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philistinorum. Credidit ergo Achis ipsi David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum filios Israel. Et dicunt istud fuisse mendacium officiosum, quia pro conservatione sui ipsius et virorum suorum, ita respondit. Erit igitur servus mihi sempiternus, id est per omne tempus vitæ suæ. Ista fuit una causa, quod Achis iste tam benevole suscepit et tractavit David ac suos, quia percepit quod Saul erat hostis eorum, et ipse Saul fuit letalis adversarius hujus Achis. Alia causa fuit, quoniam Achis iste propter virtutes et probitatem ipsius David, bene afficiebatur ad eum, sicut et aliqui magni Philistinorum, in tantum quod Ethai Gethæus cum viris suis per David fuit ad Judaismum conversus.
Footnotes
Chapter 47 of 52