Skip to the text

Articulus 47

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI OCTAVI : FACTUM EST AUTEM IN DIEBUS ILLIS.

RECITATUR jam, qualiter Philistæi et Israelitæ præparaverunt se ad pugnam ultimam, quam contra se invicem habuerunt vivente Saul. Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philistiim agmina sua particularia, quibus satrapæ præfuerunt: ex quibus omnibus unum generale ac totale agmen constituerunt, cui rex præfuit; ut præpararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis rex Philistinorum ad David: Sciens nunc scito: expressio est certitudinis, tanquam dicat, Pro certo agnoscas; quoniam mecum egredieris in castris, id est turmis Philistiim, tu et viri tui, ad pugnandum adversus Saul. Hoc dixit Achis, quasi honorans ipsum David, de cujus strenuitate et fidelitate taliter sensit. Dixitque David: Nunc scies per effe- ctum, quæ facturus est servus tuus, id est, qualiter me habebo, et tibi adstabo. Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei te ponam cunctis diebus, id est, de tua fortitudine, prudentia, fidelitate et peritia in rebus bellicis sum tam certus, quod in congressibus periculisque bellorum faciam te custodem et defensorem mei ipsius. Recteque ait, Capitis mei, quoniam caput in bellis ictibus magis patet, et plus impeti solet : ideo fortiori eget custodia.

Circa hæc quæritur, an David dixit hæc verba ex corde, secundum quod ea etiam Achis intellexit, hoc est, an intendebat in bello juvare regem Achis contra Hebræos. Si sic, videtur in hoc peccasse, quod scilicet intendebat perfidos Philistæos contra cultores Dei juvare, præsertim quum probabile sit, quod non habuerunt prælium justum contra Judæos, quibus Dominus per Moysen et Josue promiserat terram Philistinorum. Insuper David jam ante ausus non fuit mittere manum suam in christum Domini, utpote in Saul, quum ipse Saul quæsisset occidere ipsum David : ergo multo minus extendisset manum suam in Saul, in bello, in quo non quærebat animam ejus. Si dicatur, quod non intendebat pugnare pro Achis contra adversarios ejus Hebræos, ergo perniciose mentiebatur, et deceptor regis sibi propitii esse proposuit, atque ingratus fuit beneficiis regis illius. Denique, Glossa interlinearis super hæc verba, Nunc scies quæ facturus est servus tuus, ait, videlicet, Pro te contra inimicos tuos. Alia quoque glossa, Quæ facturus est, inquit, servus tuus contra hostes.

Circa hæc scribit Lyra : Dicendum, quod David intendebat defendere ipsum Achis, cui tenebatur ex beneficiis ab illo receptis, nec peccasset in hoc, duplici ratione. Una accipitur ex parte Achis, si ipse Achis habuit justum prælium contra Saul : quod potuit esse, si Saul arrepticius fregit aliqua pacta aut juramenta inita cum Philistæis. Alia ratio sumitur ex parte David, qui habuit jus in regno Israel, ideo potuit illud acquirere virtute armorum facultate occurrente. Et in tali bello justo poterat licite uti Philistinorum confortatione atque auxilio. Cogitabat enim probabiliter, quod si Philistæi prævalerent, amicus suus Achis ipsum juvaret ad possidendum regnum Israel. Verum contra hæc scribit Rabbi Paulus multum prolixe. Et primo reprobat secundam rationem, per quam secundum Lyram poterat David contra filios Israel sine peccato pugnare, et Philistæos juvare, quia ratione suæ inunctionis in regem, habuit jus in regno Israel, ita quod potuit illud acquirere virtute armorum facultate occurrente. Nam, quamvis fuit unctus in regem, non tamen sic, ut regnaret, aut exsecutione seu jurisdictione potestatis regiæ uteretur Saule vivente; nec sic, quod potuerit pro regno obtinendo pugnare adversus Saul facultate occurrente : quia præhabitum est, quod Saul bis incidit in manus David, ita quod ei occurrit facultas occidendi Saulem, nec tamen hoc fecit, nec fieri a suis permisit, protestans quod fieri non posset absque peccato, ut plenius patuit supra. Porro, quod dicitur, ipsum David potuisse uti auxilio infidelium Philistinorum ad acquirendum regnum Israel, non videtur ullum habere colorem, quia jam dixerat ante, quod auxilio suorum virorum fidelium, qui erant sexcenti, non poterat sine peccato uti ad occidendum Saul, ut ita rex fieret : multo minus putavit se posse uti ad hoc Philistinorum subsidio. Hinc Rabbi Paulo apparet, quod David in casu isto tam perplexo et intricato, divinæ providentiæ se commisit, proponens id agere, quod sibi Dominus inspiraret. Unde nec ex ejus responsione, neque ex Glossa præallegata concluditur, quod intendebat pugnare contra regem, plebemve Israel : quia non dixit ad Achis, Nunc scies quod pugnabo contra Saul ac suos, nec Glossa hoc dicit ; sed, Nunc, inquit, scies quid facturus sit servus tuus. Additque Glossa, Contra inimicos tuos, quæ sunt verba indeterminate prolata, et poterant verificari sive pugnaret contra Israel, sive non. Præterea videtur quibusdam, quod David intendebat defendere regem Achis propter beneficia sibi ab illo exhibita, quantum id facere potuisset sine culpabili Israelis læsione.12

Samuel autem mortuus est, et planxit eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua, quemadmodum supra est descriptum :3 et istud repetitur hic propter sequentem historiam, in qua resuscitatus suo modo describitur. Et Saul abstulit magos et ariolos de terra, id est, de regno suo illos expulit, vel occidit quos potuit invenire, vel sub pœna mortis prohibuit eis usum hujuscemodi artis nefariæ. Magis tamen videtur, quod fecit tales occidi. Unde in aliquibus textibus subditur : Et interfecit eos qui pythones habebant in ventre, id est, artem suscitandi mortuos gerebant in mente. Verumtamen hoc non est in Hebræo, nec in libris correctis. Denique Saul videtur illos abstulisse zelo legis, quum scriptum sit : Anima quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, interficiam illam de medio populi sui.4 Itemque :5 Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis spiritus fuerit, morte moriatur. In Exodo quoque :6 Maleficos non patieris vivere. Aliqui tamen affirmant, quod illos occidit, quia dicebant ipsum David regnaturum.

Congregatique sunt Philistiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam, id est, juxta urbem sic dictam. Unde vocata est mulier Sunamitis.7 Congregavit autem Saul universum Israel, id est, quosdam viros de singulis tribubus, familiis et domibus Israeliticæ plebis, et venit in Gelboe; et vidit Saul castra Philistiim, id est fortitudinem et multitudinem agminis Philistinorum, et timuit et expavit cor ejus nimis. Non enim speravit in Domino, et justo Dei judicio ablata est ei audacia et magnanimitas pristina, quoniam dies ejus præfinita a Deo, jam venit. Unde tam immoderatus ac vehemens timor, fuit probabile signum, quod fuit vincendus. Talis etenim timor infrigidat atque debilitat hominem, et usum impedit rationis, consilique acumen. Consuluitque Dominum, et non respondit ei, neque per somnia, id est per visiones quæ fieri solent in somniis, juxta illud in Job :8 Per somnium in visione nocturna aperit aures virorum ; neque per sacerdotes. Consuevit autem Dominus per pontificem specialiter respondere, et ille, puta Abiathar, pro tunc erat cum David. Indignum quoque se fecerat Saul responso divino per sacerdotes, quia Achimelech pontificem cum aliis sacerdotibus multis impiissime trucidavit.9 Quidam circa hoc scribit : Non respondit ei Dominus per sacerdotes, quoniam eos occidit, excepto Abiathar : quod non est intelligendum, quasi Saul occiderit omnes sacerdotes suo tempore exsistentes, præter Abiathar, sed sacerdotes qui erant in Nobe. Qui autem in aliis urbibus commanserunt, manebant superstites. Neque per Prophetas, qui (ut creditur) fuerunt Samuelis discipuli : quorum responsione propter sua peccata fuit indignus.

Dixitque Saul servis suis : Quærite mihi mulierem habentem pythonem, id est artem divinandi modo prætacto, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam eventum belli. Circa hoc Magister in historiis scribit : Pythonem quidam dicunt artem esse suscitandi mortuos, quam Pythius adinvenit; quasi dicat, Quærite mihi mulierem peritam artis illius. Quod congruit Hebræo, in quo legitur, Mulierem Baalathob : BAALATH namque interpretatur domina ; OB vero, est nomen artis illius. Quasi dicat, Quærite mihi mulierem, quæ sit domina seu magistra artis illius. Pythius iste, secundum Glossam, vocatur Apollo seu Phœbus, harum artium inventor et cultor, a quo pythonissæ atque pythonici dicti sunt. Videtur demum hæc ars in mulieribus præcipue viguisse. Nam et Saul locutus est, Quærite mihi mulierem habentem pythonem ; non dixit, Quærite mihi virum talem. In Actis quoque Apostolorum legitur de puella pythonissa, quæ magnum præbuit quæstum suis dominis divinando. Ex his innotescit defectuositas Saul, qui quum quasi zelo le-

Act. xvi, 16. gis prætendisset, se magos atque ariolos abstulisse, jam confugit ad eos, contra illud Levitici : Ne declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini.10 Unde et in Deuteronomio habetur : Non inveniatur in te qui ariolos sciscitetur, aut observet somnia atque auguria.11 Nec sit maleficus, neque incantator, nec qui pythones consulat, neque divinos, et quærat a mortuis veritatem. Et dixerunt servi ejus ad eum : Est mulier habens pythonem in Endor, id est in loco seu oppido sic vocato.

Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, ne femina illa, cognito eo, metueret ac renueret respondere. In Scholastica fertur historia, quod Hieronymus mulierem hanc asserat fuisse matrem Abner. Sed quum Abner fuerit consobrinus Saulis tam proximus, ita quod pater ejus fuit frater patris Saul, non apparet quin mulier illa ex intuitu vultus et staturæ Saul, qui ab humeris eminebat, et ex voce ipsius eum utique agnovisset.12 Et abiit ipse et viri duo cum eo, veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi : Divina mihi in pythone, id est, per artem pythonicam prænuntia mihi futura per apparitionem defuncti, et suscita mihi quem dixero tibi. Qualiter intelligenda sit suscitatio ista, in fine dicetur hujus articuli. Nec enim putandum, quod hæc mulier quacumque arte nefanda habuerit potestatem suscitandi defunctum, sed per artem illam fiebat quod diabolus in forma alicujus defuncti apparuit. Ideo si in hac apparitione apparuit veraciter Samuel suscitatus, hoc fuit non arte pythonica, sed operatione et dispensatione divina. Et ait mulier ad eum : Ecce tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et ariolos de terra : quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar? Et juravit ei Saul in Domino, dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem, id est, temporale supplicium ex jussu regis non patieris. Meruit tamen illa æternum supplicium, a quo Saul eam assecurare nequivit.

Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi? Qui ait : Samuelem mihi suscita. Sicut tangit Petrus Comestor, ideo in capitulo isto repetitur mors Samuelis, ut ostendatur Saulis angustia, in qua plurimum ei fuit necessarius Samuel. Vel, ut ostendatur Samuel recenter defunctus, qui erat in proximo suscitandus. Tradunt quippe nonnulli, neminem posse suscitari arte pythonica, nisi recenter mortuum, et integris adhuc vitalibus. Verumtamen huic dicto objici potest, quia communiter dicitur, quod Samuel mortuus fuit biennio ante Saul. Quum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna : quoniam conturbata fuit, viso tanto Propheta, secundum unam opinionem, et territa, sciens ipsum Saul adesse ; et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi istud negotium ? quasi dicat : Imposturam seu deceptionem fecisti. Tu es enim Saul. Hoc scivit ex revelatione suscitati, et secundum Josephum, anima Samuelis indicavit hoc mulieri, quæ ita clamavit, quum maleficiis suis peractis, suscitatum vidisset. Præterea fabulantur quidam Hebræi, quod dum mortuus magice suscitatur ad petitionem ejus qui non est rex, primo movetur et surgit ac apparet a pedibus ; dum vero rege sciscitante suscitatur, primo surgit et apparet a capite propter regiæ reverentiam potestatis. Quidam dicunt Prophetam suscitari non posse, nisi rege petente. Ideo mulier viso Propheta, cognovit regem adesse.

Dixitque rex : Noli timere. Quid vidisti? Et ait mulier ad Saul : Deos vidi ascendentes de terra.13 Secundum expositores catholicos, ponitur hic plurale pro singulari, sicut in Exodo : Isti sunt dii tui Israel ; quum non fuerit nisi idolum unum. Propter quod in Esdra leguntur dixisse : Iste est Deus tuus Israel, qui te eduxit ex Ægypto.14 Itaque mulier : Vidi, inquit, deos ascendentes de terra, id est virum divinum, surgentem et suscitatum e monumento. Hebræi imaginantur, quod Samuel putans se ad divinum vocari judicium, deprecatus est Moysen secum venire ad protestandum pro se, quod legem plenarie adimplesset : quasi nec Moyses nec Samuel agnoverint diem judicii esse futurum in fine mundi post primum Christi adventum, quem sciebant tunc nondum venisse; vel, quasi anima Samuelis fuerit tam ignara, quod nescierit in divino judicio neminem posse testibus adjuvari, quum omnia supercertissime summo Judici constent. Propter quod sanctus Job dicit: Si æquitas judicii quæritur, nemo audet pro me testimonium dicere.15 Quod autem ponatur hic plurale pro singulari, elicitur ex hoc, quod Saul singulariter quærit. Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio tali, quali adhuc vivens consuevit vestiri. Et intellexit Saul quod Samuel esset. Hoc namque putavit, sive sic fuerit, sive non.16 Itaque sicut infra libro quarto habetur, quod Ochozias cognovit Eliam ex relatione sui vestitus et formæ, sic Saul Samuelem. Et inclinavit se super faciem suam in terra, prosternens se humi, et adoravit Samuelem adoratione duliæ, tanquam excellentem et sanctam personam. Ex his trahitur, quod Saul non vidit Samuelem apparentem, sed mulier: alias non interrogasset, Qualis est forma ejus? Dicitur tamen apparuisse Sauli, quia allocutus est eum. Verumtamen Augustinus fatetur, quod non absurdum sit credere, spiritum justi Samuelis ostendisse se regis adspectibus: quod potest exponi de ostensione per verba.

Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me, id est, inquietari fecisti a requie, quæ est in limbo patrum, ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis. Siquidem Philistiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit, neque in manu Prophetarum, neque per somnia. Vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. Et ait Samuel: Quid interrogas me? quasi dicat, Frustra hoc agis, quum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum, id est ad David cui tu invides, quum tamen ipse te diligat. Faciet enim Dominus tibi, sicut locutus est in manu mea, id est per obsequium meum, seu ministerio oris mei: quia per manum potestas seu operatio designatur. Vel, Per manum meam, id est per verba quæ scripsi manu. Siquidem Prophetæ manu scripserunt, quæ dixerunt ore tenus. Et scindet regnum de manu tua, id est, totum auferet tibi, et dabit illud proximo tuo David:17 quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec, id est, rigorem divinæ justitiæ exsecutus non es in Amalecitis, prout supra expositum fuit. Falsa pietas illa qua pepercit18

B Agag regi, imo et cupiditas qua pepercit melioribus pecoribus, negligentia et inobedientia, fuerunt præcipua causa reprobationis Saulis a regno. Fuerunt etiam aliæ causæ, videlicet quod obtulit holocaustum, usurpans sibi sacerdotale officium, et quod tam impie persecutus est David ac suos, et quoniam sacerdotes sic trucidavit.1920 Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie; et dabit Dominus etiam Israel, id est magnam partem exercitus tui, in manus Philistiim.

Nam et populus Israel simul cum rege suo multipliciter erat culpabilis; et interdum contingit, quod propter peccata principis percutitur populus, corporaliterque punitur, in quantum princeps et populus ejus sunt quodammodo unum: et hoc ipsum novit omnium Moderator altissimus in bonum spirituale populi aliunde innoxii, ordinare. Ideo non contigit in hoc injustitia aliqua, Deo attribuenda. Cras autem tu et filii tui mecum eritis, id est in numero defunctorum et statu mortuorum seu in inferno, sumendo infernum totaliter, prout quatuor loca includit, videlicet locum damnationis reproborum, purgatorium, limbum patrum, limbumque parvulorum. Quid vero sentiendum videatur de damnatione aut salvatione Saulis, dictum est in primo libro Paralipomenon. De Johnatha autem tenetur, quod fuit vir magnæ virtutis.21 De aliis filiis Saul nil certum habetur. Sed sicut in evangelica lege viri congressuri præparant se per exercitia devotionis ad mortem salubrem, ita credendum videtur de viris sub veteri lege, quamvis non omnes sic fecerint, sicut nec modo.222324252627 Sed et castra Israel tradet Dominus in manus Philistiim.

Statimque Saul cecidit porrectus in terram. Extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa: id est, corporalis fortitudo erat valde debilitata in Saul, ex quo tota die illa nil manducavit, et etiam ex apparitione et allocutione sibi exhibitis a suscitato. Ex talibus enim solet homo multum debilitari. Itemque ex vehementia sui timoris, quem ex verbis et comminationibus Samuelis incurrit. Ingressa est itaque mulier illa ad Saul. Egressa enim de secretario, in quo maleficium suum exercuit, intravit ad Saul. Conturbatus enim erat valde. Dixitque ad eum: Ecce obedivi ancilla tua voci tuæ, et posui animam meam in manu mea, id est, vitam meam exposui perditioni et periculo mortis, faciendo ad tuam instantiam opus sub mortis periculo prohibitum a lege et rege; et audivi sermones tuos quos locutus es ad me. Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, id est cibum convenientem, ut comedens convalescas, et possis iter agere. Loquitur autem mulier curialiter, sicut dicere solemus his quos invitamus: Comedatis unum morsellum. Qui renuit, et ait: Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, id est, instanter rogando et exhortando Saulem ut manducaret, habuerunt se quasi per modum cogentis, quamvis non fuerit absoluta coactio. Et tandem audita voce eorum, surrexit de terra, et sedit super lectum. Fuit autem tam desolatus, tristis et debilis, quod non sensit appetitum ad refectionem. Et ex isto eliciunt quidam, quod nec mulier pythonissa, nec servi Saulis audierunt verba Samuelis prolata ad Saul: quæ si audissent, verisimile putant, quod sicut rogaverunt Saulem ut manducaret, sic rogassent et persuasissent, ut non iret ad pugnam, in qua fuit casurus.

Mulier autem illa habebat vitulum pascualem, id est impinguatum, in domo, et festinavit et occidit eum ad coquendum. Tollensque farinam triticeam, miscuit eam cum aqua, non cum fermento, et coxit azyma, id est azymos panes, et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui quum comedissent, surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam. Jam dictum est in isto capitulo, quod venerunt ad mulierem nocte; deinde, quod Saul non comederat tota die illa; nunc vero, quod ambulaverunt per totam noctem illam. Quæritur ergo, an omnia ista facta sint una nocte, an potius dies artificialis, inter noctem qua venerunt, et noctem qua redierunt, fuerit medius. Ad quod si certo debeat responderi, oporteret scire locorum distantiam, quæ est inter Endor et Gelboe. Denique ex hoc, quod Saul tam celeriter et audacter rediit ad suos, ut adsisteret eis in prælio, in quo se noverat occidendum, perpenditur magna ejus audacia, animositas, fidelitasque ad populum suum.

Quæritur circa præhabita, an Samuel in hac apparitione vere apparuit, an potius spiritus malus in ejus effigie. Quod autem in ea apparuerit Samuel vere, videtur textus manifeste et copiose prætendere, nec ex circumstantia litteræ insinuatur oppositum. Idem videtur in Ecclesiastico doceri, quo legitur: Post hæc dormivit Samuel, et notum fecit regi, et ostendit illi finem suum.28 Hoc quoque Josephus sentit, et omnes Hebræi, et probatur ex eo, quod ille apparens, tam rigorose et vere corripuit Saul, et futura secreta ei prædixit. In oppositum argumentatur, quoniam mulier illa maga nequaquam habuit potestatem suscitandi defunctum, nec ejus maleficiis anima sancti Samuelis fuerat oblectata ad apparendum et respondendum iniquo. Denique in Isaia quo legitur, Erit quasi pythonis vox tua, loquitur Glossa, quod mulier pythonissa non suscitavit Samuelem, sed dæmonem evocavit.

De hac materia introducuntur hic multa in Glossa ex verbis Augustini. Itaque, sicut refert Isidorus, Simpliciano Mediolanensi episcopo scribens Augustinus: Inquiris, inquit, an spiritus malignus potuit suscitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum receptaculis revocare, ita ut videretur et loqueretur cum Saul.29 Deinde hoc fieri potuisse, ostendit Augustinus subdendo: Nonne magis mirandum est, quod Christum assumpsit diabolus, et posuit supra pinnaculum templi?30 Et si hoc non perturbat nos, quoniam Christus permisit hoc sponte; ita etiam non absurdum est credere, ex aliqua dispensatione voluntatis divinæ permissum fuisse, ut non invitus, nec dominante magica arte, sed volens atque obtemperans occultæ dispensationi Dei, quod pythonissam Saulemque latuit, spiritus Samuelis ostenderetur adspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Deinde tangit Augustinus alium modum dicendi: Quanquam in hoc facto poterit esse alius facilior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed apparuisse aliquod phantasma et imaginariam illusionem, machinationibus diaboli factam, quam Scriptura nomine Samuelis appellat: quoniam solent imagines appellari nominibus rerum quas repræsentant, quemadmodum de imagine dicimus, Ille est Cicero; et de pictura, Illa est Roma. — Porro in libro Quæstionum veteris et novi Testamenti, videtur Augustinus se declinare ad hoc, quod non fuit ibi veraciter anima Samuelis; et verba illa Augustini diffuse allegantur in Decreto. Ait enim: Quidam putant quærendum, quomodo Scriptura narret pythonissam suscitasse Samuelem ad colloquium Saulis impiissimi regis. Quibus responderi potest: Indignum omnino facinus, si secundum hæc verba historiæ commendetur assensus, id est, si Samuel assensit evocationibus pythonissæ; sed hoc est præstigium Satanæ, quo confingit se habere in potestate sua etiam justos, ut plurimos fallat: quod Apostolus ostendit, inter cetera dicens, Ipse Satanas se transfigurat in angelum lucis.31 Ut enim errorem faceret, in quo glorificaretur, in habitu et nomine viri justi se subornavit. Multa de hac materia scribit Augustinus ibidem, exponens et probans, quod diabolus in specie apparuit Samuelis.

Præterea multis hinc inde pensatis, Lyra dicit quod si ista positio Augustini non est determinatio Ecclesiæ, sicut verisimiliter non est, probabilius videatur esse dicendum, quod anima Samuelis virtute divina et ejus dispensatione apparuerit, quatenus Sauli propter sua demerita annuntiaretur divina sententia super eum mox futura, per Samuelem defunctum: sicut per ipsum vincentem, reprobatio a regno sibi erat ante denuntiata.32 Nam huic dicto videtur amplius concordare Scriptura hoc loco et in Ecclesiastico. Huic etiam dicto consonat, quod in libro Numerorum fertur de Balaam, quia dum iret ad quærendum augurium, angelus prohibuit dæmonem apparere et loqui ad Balaam;3334 posuitque verbum in ore ipsius, dando ei responsum suæ voluntati contrarium. Sic in proposito videtur rationabiliter dici posse, quod dæmon fuit prohibitus ad vocationem pythonissæ venire, sicque pythonissa non suscitavit Samuelem, sed Deus per angelum fecit illum venire. Nec Samuel permisit se adorari a Saul adoratione latriæ, sed duliæ, quemadmodum Nathan et Bethsabee David regem adorasse leguntur.35 Nec anima Samuelis fuit attracta aut delectata maleficiis pythonissæ, sed Deo obtemperavit. Nec Samuel dixit Saulem et filios ejus secum crastino futuros in pari aut simili statu salutis aut certitudinis gloriæ, sed in eodem statu et loco communi, sicut expositum est.36

Sed his objicit Rabbi Paulus, eo quod Augustinus præfato Decreto assertive teneat, non Samuelem, sed dæmonem apparuisse, et non sit alius de doctoribus Ecclesiæ approbatus, qui oppositum videatur tenere. Ad quod dicendum, quod multi doctores catholici, et aliqui sancti, post Augustinum de hac materia variis modis locuti sunt, nec in talibus materiis opinabilibus quæ citra certitudinem sunt, nec ab Ecclesia determinatæ inveniuntur, necesse est sequi unum quemcumque doctorem, quamvis sanctum, sicut et ipsemet asserit Augustinus in epistola contra Vincentium Donatistam. Unde et Rabanus dicit, utramque positionem prætactam rationabiliter posse defendi. Hinc et in Scholastica narratur historia: Dicitur a quibusdam, quod spiritus malignus apparuit in specie Samuelis. Vel, phantastice imago ejus ibi apparuit, sicut fit in aqua aut speculo. Alii dicunt, quod Deo permittente, anima ejus tantum consimili corpore induta apparuit ibi. Alii, quod corpus ejus tantum suscitatum est, spiritu vivifico seu vitali anima in suo loco quiescente. Hæ opiniones etiam in Glossa tanguntur.37 Postremo Rabbi Paulus ad salvandum præinductam Ecclesiastici auctoritatem dicit, quod corpus Samuelis in sepulcro jacens cum habitu proprio, in quo fuit sepultum, Deo permittente apparuit Sauli magica arte. Quocirca quærendum esset, an corpus illud fuit extra sepulcrum ad Saulem deductum, vel sola ejus imago phantastica, et an spiritus malus loquebatur per corpus illud. Positio autem quam tangit et sequitur Nicolaus de Lyra, verior esse videtur.

Footnotes

  1. 1 Reg. xxiv, 7; xxvi, 11. ↩

  2. Exod. xiii, 5; Josue xiii, 2, 3. ↩

  3. 1 Reg. xxv, 1. ↩

  4. Lev. xx, 6. ↩

  5. Ibid. 27. ↩

  6. Exod. xxii, 18. ↩

  7. IV Reg. iv, 12. ↩

  8. Job xxxiii, 15, 16. ↩

  9. 1 Reg. xxii, 18. ↩

  10. Lev. xix, 31. ↩

  11. Deut. xviii, 10, 11. ↩

  12. I Reg. x, 23. ↩

  13. Exod. xxxii, 4. ↩

  14. II Esdr. ix, 18. ↩

  15. Job ix, 19. ↩

  16. IV Reg. 1, 7, 8. ↩

  17. 1 Reg. xv, 28. ↩

  18. Ibid. 9. ↩

  19. 1 Reg. xii, 18. ↩

  20. Ibid. xii, 9. ↩

  21. 1 Par. x. ↩

  22. I Par. x. ↩

  23. I Par. xxii, 18. ↩

  24. I Par. xiii, 9. ↩

  25. I Reg. xv, 28. ↩

  26. IV Reg. i, 7, 8. ↩

  27. Job ix, 19. ↩

  28. Eccli. xlvi, 23. ↩

  29. Is. xxix, 4. ↩

  30. Matth. IV, 5. ↩

  31. II Cor. XI, 14. ↩

  32. I Reg. XIII, 14; XV, 23. ↩

  33. Num. XXIII, 4, 5. ↩

  34. Eccl. XLVI, 23. ↩

  35. III Reg. I, 23, 16. ↩

  36. 26 q. 5, c. Nec mirum. ↩

  37. Eccli. XLVI, 23. ↩

Chapter 48 of 52