Skip to the text

Articulus 48

EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI NONI : CONGREGATA SUNT, ETC.

HIC describitur, cur et qualiter David a Philistæis reversus sit. Congregata sunt ergo universa agmina Philistiim in Aphec, id est universa quæ erant sub satrapis, et omnia simul fuerunt unum agmen sub rege in Aphec, quia ad locum illum venerunt de Sunam, ubi primo ad tempus manserunt, ut præcedenti habetur capitulo.1 Sed et Israel, id est populus Israeliticus cum Saule, castrametatus est super fontem, qui erat in Jezrael, id est prope urbem sic nuncupatam, et illuc venerunt a Gelboe. Et satrapæ quidem Philistiim incedebant in centuriis, id est in partibus populi sui in centum divisis, quibus præerant centuriones, et millibus, quibus millenarii præerant. Fuit itaque populus ille divisus per centenos atque millenos. David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis rege Philistinorum, qui ipsum David voluit habere præcipuum capitis sui custodem.2

Dixeruntque principes Philistiim, scilicet satrapæ, ad Achis: Quid sibi volunt Hebræi isti? id est, cur venerunt nobiscum? Et ait Achis ad principes Philistiim: Numquid ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israel? ac si dicat: Mirum si non scitis, quam fortis, strenuus ac fidelis vir sit David, qui tanta a Saul est passus; et est apud me multis diebus vel annis, id est, diu fuit in terra mea, in qua eum benigne tractavi. Circa hoc scribit quidam: Qui dicunt, quod David fuit tantum quatuor mensibus ibi, consequenter dicere habent, quod Achis dixit plus de mora ipsius David apud se, quam fuit, ad pacificandum principes Philistinorum. Sed istud non videtur, quum Achis locutus sit disjunctive, Multis diebus vel annis: certumque est, ad veritatem disjunctivæ sufficere alteram partem esse veram. Et non inveni in eo quidquam mali, id est infidelitatis adversum me, ex die qua transfugit ad me, usque ad diem hanc. Attamen, supra dixit Achis de David:3 Multa mala operatus est contra populum suum.

Irati sunt autem adversus eum principes Philistiim, quoniam judicabant regem suum incaute egisse confidendo in David, et dixerunt: Revertatur vir, et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius quum præliari cœperimus. Quomodo aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris, id est nos percutiendo, nostraque capita amputando, sicut fecit Goliath ? Istud, secundum humanam conjecturam, fuit probabiliter dictum, sed ut ait Chrysostomus super Matthæum, Implacabilis est ira regum, quam concipiunt contra eos a quibus timent regno privari. Unde et antea sæpe percusserat David Philistæos, sicut præhabitum est, nec tamen per hoc placavit Saulem. Nonne iste est David, cui cantabant mulieres in choris, sicut expositum est supra, dicentes :4 Percussit in millibus suis Saul, et David in decem millibus suis ? Sensus hujus verbi innotescit ex eo, quod supra cecinisse leguntur : Percussit Saul mille, et David decem millia. Itaque sensus est : Percussit in millibus suis Saul, id est, ipse Saul occidit mille Philistæos, qui dicuntur millia Saul, id est millia ab eo percussa : in quibus verbis sumitur plurale pro singulari. Sic quoque David percussit in decem millibus suis, id est decem millia.

Vocavit ergo Achis rex ipsum David, et ait ei : Vivit Dominus, quia rectus es tu, id est justus, et bonus in conspectu meo, et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris. Istum modum jurandi videtur Achis didicisse a David, nisi forte per Dominum intellexerit deum suum, utpote Dagon. Et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me, usque in diem hanc ; sed satrapis non places. Sic frequenter contingit in domibus principum, quod aliqui boni et strenui, principibusque placentes, aliorum per hoc displicentiam odiumque incurrunt, a quibus et mendaciter accusantur : sicut in libro Esther plenius continetur de impiis, qui aures principum simplices callida fraude decipiunt;5 et eos qui credita sibi officia fideliter exsequuntur, mendaciorum cuniculis conantur subvertere.6 Revertere ergo et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philistiim.

Dixitque David ad Achis : Quid enim infidelitatis feci? aut quid culpæ invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam tecum ad bellum, et pugnem contra inimicos domini mei regis? Si David dixit hoc non ironice, sed seriose, et per dominum suum, intellexit ipsum Achis, non Saulem, videtur habuisse propositum præliandi contra Hebræos :7 quod tamen non videtur dicendum, prout in expositione præcedentis capituli est inductum, præsertim quum infra in exordio libri secundi legatur, in tantum deflevisse interfectionem Saul et filii ejus, ac populi Israel. Ideo forsan ironice dixit hæc. Respondens autem Achis, locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei, hoc est, instar angeli, excellentis es bonitatis et virtuositatis judicio meo, tanquam vir heroicus et perfectus.89 Sed unde scivit alienigena iste loqui de angelis? Forsan ex conversatione et collatione cum David, aliisve Hebræis.10 Sed principes Philistinorum dixerunt : Non ascendet nobiscum in prælium. Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum. Nam servi qui erant cum David, fuerunt servi Saulis de jure communi, quia erant de populo ejus. Et quum de nocte surrexeritis, pergite. Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philistiim. Philistiim autem ascenderunt in Jezrael.11

Footnotes

  1. I Reg. XXVIII, 4. ↩

  2. Ibid. 2. ↩

  3. I Reg. XXVII, 12. ↩

  4. 1 Reg. xviii, 6. ↩

  5. 1 Reg. xvii, 51. ↩

  6. Esth. XVI, 6, 5. ↩

  7. 1 Reg. xvii, 52; xviii, 27. ↩

  8. 1 Reg. xxviii, 2. ↩

  9. Ibid. 7. ↩

  10. 11 Reg. 1, 17 et seq. ↩

  11. II Reg. i, 17 et seq. ↩

Chapter 49 of 52