Skip to the text

Articulus 49

DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI : QUUMQUE VENISSENT DAVID ET VIRI EJUS IN SICELEG.

MAGNA adversitas et mira prosperitas sancti David ac suorum, hic describuntur. Quumque venissent David et viri ejus in Siceleg, quæ tamen jam fuit combusta, die tertia, Amalecitæ, qui evaserant manus Saul, et quorum maximam partem occiderat, ut supra habetur, impetum fecerant ex parte australi in Siceleg. Cognito enim recessu David et suorum ab urbe illa, eam subito invaserunt a parte præsertim meridionali, ad quam commorabantur. Oderant etenim ipsum David et suos, quia erant Hebræi, a quibus erant vastati; et etiam quia David frequenter eos vastaverat, ut supra continetur.1 Et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni. Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum, et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo.

Quum ergo venissent David et viri ejus ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, quam eis contulit Achis ad immorandum, et uxores suas et filios et filias ductas esse captivas. Quamvis enim David occiderat etiam mulieres Amalecitarum, illi tamen Deo sic ordinante, non occiderunt uxores ipsius David et virorum suorum. Nec hoc ex pietate omisisse videntur, sed vel ex libidine, ut earum fruerentur concubitu;2 vel ex cupiditate, quatenus venderent eas earumve filios aut filias. Levaverunt David et populus qui cum eo erat, voces suas : quia ex intuitu improvisæ et magnæ adversitatis subito eruperunt in gemitum et singultum, imo et in clamorem; et planxerunt donec deficerent in eis lacrimæ, id est, quamdiu lacrimarum humorem producere potuerunt, maxime quoniam putaverunt majora accidisse adversa, quam acciderunt. Nam uxores suas, filiosque et filias suspicabantur esse occisas. Siquidem et duæ uxores David, captivæ ductæ fuerant, Achinoam Jezraelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. Et contristatus est David valde, non solum propter propriam adversitatem, sed et propter adversitates suorum, quibus tantæ calamitatis fuit occasio. Nam propter eum pro magna parte erant de terra Israel pulsi, vel confugerunt ad eum. Volebat enim eum populus lapidare, eo quod fuerit eis tantæ adversitatis occasio, et quia ejus negligentia factam reputabant urbis devastationem et captivationem suarum, quia non reliquerat aliquos viros ad urbis custodiam. Hinc subditur : quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis ac filiabus, id est, universi viri tunc ibi exsistentes cum David, amaritudine doloris et tristitiæ, iræ et impatientiæ erant repleti de captivatione et abductione, vel (ut ipsi suspicabantur) interfectione filiorum suorum ac filiarum.

C Confortatus est autem David in Domino Deo suo, spem assumendo in ipso, et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech : Applica ad me, id est propter me seu pro me, ephod, id est vestem illam sacerdotalem, eam induendo, quatenus in ea consulas Dominum pro me. Et applicuit Abiathar ephod ad David. Et consuluit David Dominum per Abiathar, dicens per illum : Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus : Persequere eos; absque dubio enim comprehendes eos ad occidendum, et excuties prædam, id est, homines et jumenta quos abduxerunt, vi armorum recuperabis. Itaque videns pius et justus Dominus electum suum David in tantis tribulationibus atque angustiis positum, celeriter ei respondit, consolatoriumque donavit responsum. Ex his sumitur argumentum, quod princeps non debeat bellum movere Domino inconsulto, ipsum rogando, ut per se aut per suum vicarium dignetur sibi ostendere, an debeat pugnam movere; et tunc Dominus ei inspirabit, seu vicarius Dei exponet, an justam habeat causam: quam si habuerit, potest pugnare, si vicarius aut alii non queunt componere. Si vero injusta sit ejus causa, præcipiet Dominus per suum vicarium, ut non moveat prælium.

Abiit ergo David ipse, et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri cum eo. Substiterant enim ducenti, qui lassi, transire non poterant torrentem Besor. Et invenerunt virum Ægyptium in agro, et adduxerunt eum ad David. Dederuntque ei panem, ut comederet et biberet aquam; sed et fragmen massæ caricarum, et duas ligaturas uvæ passæ. Quæ quum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est. Non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus. Dixit ei itaque David: Cujus es tu? id est, ad quem pertines? vel unde es natus, seu de qua regione? aut quo pergis, id est pergere cupis? Verumtamen hæc tertia quæstio, ut fertur, non est in Hebræo, nec movetur a Josepho. Qui ait: Puer Ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ. Dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cæpi nudiustertius. Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Judam et ad meridiem Caleb, et Siceleg succendimus igni. Dixitque ei David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Jura mihi per Deum quod non occidas me, et non tradas me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et juravit ei David.

Qui quum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem pro cuncta præda et spoliis, quæ ceperant de terra Philistiim et de terra Juda. Et percussit eos David et viri ejus, a vespera usque ad vesperam alterius diei. Ex quo constat, quod victoria David super tot homines, fuit valde miraculosa, præsertim quoniam nullus de viris David in illo corruerat bello. Et non evasit ex eis quisquam, nisi tantum quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos, et fugerant. Ex quo rursus constat, quod valde multi fuerunt occisi, quorum comparatione quadringenti viri reputantur perpauci. Eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalecitæ, et duas uxores suas eruit. Nec defuit quisquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quæcumque rapuerant, reduxit David omnia; et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam. Dixeruntque viri et socii David: Hæc est præda David. Quasi dicant: Tam præclaram copiosamque prædam decuit ipsum David divina virtute acquirere.

Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente, id est juxta torrentem Besor. Qui egressi sunt obviam David, et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, id est ad viros ducentos qui remanserunt ad sarcinas, salutavit eos pacifice. Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui erant cum David. Ex hoc elicitur, quod aliqui vitiosi fuerunt inter viros David; et item, quod viri David contulerunt in via de prædæ divisione. Tuncque omnis vir pessimus, id est valde malus, quoad Deum, et iniquus, quoad proximos, dixit: Quia non venerunt nobiscum in bellum isti ducenti, non dabimus eis quidquam de præda quam eruimus, sed sufficiat unicuique uxor sua, et filii: quos quum acceperint, recedant. Dixit autem David: Non sic facietis, fratres mei, de his quæ tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eru- perant adversum nos, in manus nostras, nec audiet vos quisquam super sermone hoc. Ecce quam mansuete et humiliter sanctus David respondit avaris et immisericordibus illis. Æqua enim pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas, id est vasa et onera custodienda, et similiter divident, quia et ipsis potest in tali occupatione periculum imminere, et quasi pugnant cum his, quos reddunt expeditos ad pugnam, dum eorum custodiunt sarcinas. Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et præfinitum, id est statutum seu firmum decretum, et quasi lex in Israel, id est Israelitica plebe, usque in diem hanc. Sicque Quasi, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum. Lex est enim idem quod præceptum.

Denique, ut quidam scribit, David in facto hoc conformavit se Abrahæ patriarchæ, qui similiter fecit sociis ad sarcinas remanentibus, quando quatuor reges debellavit, ut dictum fuit in Genesi. Quocirca pensandum, quod in Genesi non leguntur aliqui ex adjutoribus aut vernaculis Abrahæ ad sarcinas remansisse, sed potius secum in prælium omnes venisse.3 Et insuper fertur ibidem, quod Abraham noluit aliquem reservare de substantia regis Sodomorum, exceptis his quæ comederunt juvenes, qui erant sui vernaculi et secum congressi, partibusque virorum qui venerunt secum. Erant quoque quinque reges quos debellavit; et ibi asserit Glossa, quod militibus debita dedit stipendia.

Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda et proximis suis, dicens: Accipite benedictionem, id est gratiosam collationem, de præda hostium Domini, id est de spoliis quæ jure gladii abstulimus idololatris Amalecitis adversariis veri Dei. His qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui in Jether, et qui in Aroer, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo, et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameel, et qui in urbibus Ceni, et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach, et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis, in quibus commoratus fuerat David, et viri ejus. Dicunt aliqui, quod ideo misit dona suis cognatis, ut amicitiam cum eis contraheret, et suo tempore facerent eum regem. Potius tamen puto, quod ideo, quoniam Amalecitæ præfati magnam partem quasi abstulerunt de terra et sorte Juda, ut in textu habetur. Nec videtur, quod David per munuscula adspiravit ad regnum.

Footnotes

  1. Ibid. xxvii, 8. ↩

  2. I Reg. xv, 3, 7. ↩

  3. Gen. xiv. ↩

Chapter 50 of 52