Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : NAM ET IPSI SCITIS, FRATRES, ETC.

IN superiori capitulo gratias egit Apostolus Deo pro beneficiis Thessalonicensibus impertitis, bona quoque Thessalonicensium commendavit; nunc suæ prædicationis veritatem ostendit ex sinceritate conversationis quam habuit inter Thessalonicenses.

Quemadmodum enim, secundum philosophos, operatio arguit formam, sic conversatio monstrat legis ac fidei qualitatem. Nam et unumquodque judicandum est secundum maximum in quod potest, juxta Philosophum. Lex igitur christiana judicanda est secundum suum principale, finale ac summum, ad quod suum observatorem perducit. Hoc autem est privati amoris plena exstinctio, atque divini amoris pura ardensque affectio. Ad quam perfectionem perducit lex Christi per ordinatissima atque honestissima media : quæ sunt evangelica consilia ac præcepta, quibus humilitas, patientia, paupertas, castitas, mansuetudo, obedientia, similesque virtutes jubentur aut consuluntur. Omnis vero carnalitas, falsitas, simulatio, dæmonum pactio, prohibitarum artium usus, penitus condemnatur et exstirpatur ab ea. Quæ omnia tanto certius innotescent hominibus, quanto evangelicam legem custodierint plenius. Unde internis ac devotissimis famulis Christi, ipsa fides christianæque legis munditia, quasi experientia constat quia vere a Deo fluxerunt. Propter quod ait Salvator : Si quis voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquar.1 Nec ignoramus quanta faciat Deus pro his qui evangelicam legem perfecte custodiunt, quanta pro eis agat miracula, quomodo eos in vita, in morte, et post mortem mirificet, quam ineffabiliter eos vicissim consoletur, accendat, deificet, rapiat atque absorbeat. Quod qui experitur, de nullo adeo certus est sicut de fidei veritate christianæque legis sanctitate.

Ait ergo beatus Apostolus : Nam et ipsi scitis, fratres, id est, ideo dixi prædicta, videlicet quod alii annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, nam et vos ipsi, o fratres, scitis introitum nostrum, id est qualitatem adventus nostri, ad vos convertendos, quia non inanis fuit, id est non infructuosus, non levis, non sine debito fine; sed ante accessum istum ad vos, passi diversa tormenta, et contumeliis affecti, sicut scitis aliorum relatu vel proprio visu, in Philippis, urbe Macedoniæ vobis propinqua atque subjecta.2 Ibi enim Paulus et Silas virgis cæsi et incarcerati, imo durissime vincti fuerunt, occasione puellæ quam Paulus a spiritu pythonico liberavit. Fiduciam habuimus in Deo nostro, innitendo ejus auxilio, non propriis viribus, loqui, id est ad non inaniter loquendum, ad vos Evangelium Dei in mul- ta sollicitudine, id est cum ingenti cura ac diligentia.

3 Exhortatio enim nostra, id est prædicatio qua admonuimus vos, processit non de errore, id est ex interiori falsitate aut infidelitate, sicut exhortatio hæreticorum, neque de immunditia, id est ex lascivo affectu aut prava intentione; neque in dolo vobis proposita est: quia ut beatus Job loquitur, non indiget Deus nostro mendacio, ut pro illo dolos loquamur. Sed sicut probati, id est approbati vel electi, sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium, id est, prædicatio evangelicæ legis nobis committeretur, ita loquimur, sicut divinitus instituti sumus, non quasi hominibus placentes, id est finaliter placere quærentes, quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, sed Deo qui probat, id est, per prospera et adversa examinat, tentat et approbat, corda nostra, aliisque probata ostendit: juxta illud Sapientiæ, Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit illos.3

Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, id est, nunquam vobis adulanter locuti sumus, sicut scitis. Unde in Proverbiis Salomon docet: Non lactes quemquam labiis tuis;4 et Psalmographus, Oleum peccatoris non impinguet caput meum.5 Neque in occasione avaritiæ, id est, temporale commodum nec directe nec indirecte quæsivimus. Deus testis est, qui apud Jeremiam dicit:6 Ego sum judex et testis. Nec quærentes ab hominibus gloriam, id est laudem, famæ clarificationem, aut venerationem, videlicet neque a vobis, neque ab aliis: quum, id est licet, possemus vobis oneri esse, id est debitam, imo et magnam venerationem a vobis exigere, ut Christi apostoli, id est in quantum summi Sacerdotis vicarii: non tamen referendo honorem ad nos, sed ad Christum finaliter. Vel sic: Quum possemus vobis oneri esse, id est gravamen quoddam vobis inducere, requirendo a vobis stipendia vitæ, ut Christi apostoli, qui spiritualia seminando, merentur vestra temporalia metere, id est de vestris temporalibus sustentari ac vivere.7 Sed facti sumus parvuli, id est humiles, in medio vestrum, exemplo Christi dicentis: Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat;8 tanquam si nutrix foveat filios suos proprio lacte in gremio suo. Ita, id est tam affectuose, pie atque sollicite, desiderantes vos cupide, id est, non bona vestra exteriora, aut temporalia emolimenta¹ optantes ferventer, sed vestram salutem, volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, id est nos ipsos vel vitam nostram, quasi parati mori, pro vestro profectu et vestro obsequio nos exponentes, quoniam carissimi nobis facti estis, fidem recipiendo, tenendo, et optime conservando. Ex iis liquet, bonum ac licitum esse, interdum aliis demonstrare dilectionis affectum qui ad ipsos habetur. Hoc tamen interdum per accidens malum est, videlicet quoniam habet speciem adulationis, vel quoniam generat alteri gloriam vanam.

B Denique veritatem horum probat Apostolus, per agnitionem eorum quibus hæc mandat. Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis, non solum in prædicando, et cetera divini cultus officia prosequendo, sed etiam manualiter laborando. Nocte ac die laborantes manibus nostris pro necessariis vitæ, ne quem, id est aliquem, vestrum gravaremus, vivendo de sumptibus vestris, prædicavimus in vobis, id est inter vos, Evangelium Dei. Vos enim testes estis, et Deus:9 de quo in Job dicitur, Ecce in cœlo est testis meus, et conscius meus in excelsis;10 quam sancte, et juste, et sine querela, id est sine offensa ac reprehensione, vobis qui credidistis, fuimus, conversando inter vos multum juste, sancte atque perfecte; sic ut scitis, qualiter unumquemque vestrum

¹ Emolimenta pro Emolumenta. Cf. Cangii Glossar. Vº Emolimentum.11 sigillatim, vel omnes cum particulari descensione, (tanquam pater filios suos) deprecantes vos et consolantes, id est, tam caritative ac diligenter deprecantes vos ad faciendum quæ bona sunt, et consolantes vos contra adversa, sicut pater proprios filios consolatur et instruit, testificati sumus, id est, cum allegatione testimoniorum sacræ Scripturæ admonuimus, vel sub testimonio Sanctorum adjuravimus, ut ambularetis, id est, de virtute in virtutem procederetis, digne Deo, id est tam reverenter ut decet summo Deo servire, et ut digni sitis beatificari ab eo, qui vocavit vos, per suam inspirationem internam et nostram prædicationem, in suum regnum, id est ad militantis Ecclesiæ (quam Deus nunc regit) societatem, vel, in regnum suum cœleste, ad quod jam vocati estis, et gloriam, id est ad beatitudinem sempiternam.

Ideo et nos gratias agimus Deo, propter beneficia vobis collata, sine intermissione, id est omni tempore apto; quoniam quum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, id est evangelicam prædicationem, quam nos a Deo audivimus atque didicimus: de quo verbo scriptum est in Isaia:12 Domine, quis credidit auditui nostro, id est verbis quæ a te audivimus? accepistis illud, non ut verbum hominum, id est non cum mediocri attentione, vel consueta hominibus reverentia, sed sicut est vere, verbum Dei, id est cum summa devotione et pleno affectu.13 Si enim Christus de sua prædicatione testatur, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me: multo magis Apostoli dicere potuerunt, Nostrum verbum non est nostrum aut humanum, sed Dei atque divinum. Qui Deus operatur in vobis qui credidistis, id est in vobis credentibus. Operatur autem, non solum præstando habitum gratiæ et virtutum, sed etiam intus movendo et excitando ad bonum.

Insuper laudat patientiam atque constantiam Thessalonicensium. Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei quæ sunt in Judæa, id est Christifidelium Judæorum, qui in Christo Jesu fundati sunt. Primitiva enim Ecclesia in Judæa collecta, perfectissimæ conversationis fuit: ideo aliarum Ecclesiarum erat exemplar seu forma vivendi. In quo autem illas imitati sunt, adjecit: quia eadem in specie, id est similia mala, passi estis et vos a contribulibus, id est concivibus vestris, sicut et ipsi a Judæis infidelibus, id est qualia fideles Judæi a Judæis infidelibus. Quemadmodum enim legitur in Actibus, Stephano occiso, facta est persecutio magna in Ecclesia Jerosolymitana, et infideles Judæi rapuerunt bona fidelium.1415 De qua persecutione ad Hebræos scribitur: Rememoramini autem pristinos dies, in quibus magnum sustinuistis certamen passionum:16 nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. His ergo similia Thessalonicenses perpessi sunt a civibus suis.

Qui infideles Judæi et Dominum occiderunt Jesum, quoniam mortem ejus procuraverunt a præside, et Prophetas quosdam novi Testamenti, multos quoque veteris Testamenti Prophetas occiderunt.17 Non tamen iidem numero occiderunt Christum et illos Prophetas. Sed loquitur de Judæis communiter, prout omnes perversi, sunt una generatio. Juxta quem modum ait Salvator in Evangelio ad Judæos: Veniet super vos omnis sanguis justus, etc.; et sequitur: Zachariæ, quem occidistis inter templum et altare.18 Hinc etiam in Actibus Apostolorum, Stephanus loquens Judæis:

Patres, inquit, vestri occiderunt eos qui annuntiaverunt de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.19 Et nos apostolos ac primitivam Ecclesiam persecuti sunt: ut patet in Actibus. Unde dixit Christus Apostolis: Si me persecuti sunt, et vos persequentur.20 Et Deo non placent. Impossibile quippe est sine fide placere Deo. Unde apud Jeremiam Christus testatur:21 Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem suam, ideo odivi eam.22 Et in Osee:23

Exosos habui eos propter malitiam adinventionum ipsorum;24 non addam ut diligam eos. Et omnibus hominibus adversantur, id est, omnium salutem impedire conantur. Prohibentes nos gentibus loqui verbum Christi, ut salvæ fiant credendo in Filium Dei, ut impleant prædicti Judæi peccata sua semper, id est, incessanter peccatis peccata adjiciant, donec in illis miserabiliter consumantur. Pervenit enim ira Dei, id est ultio divinæ justitiæ, scilicet excæcatio et obstinatio cordis eorum, captivitas quoque per Romanos inflicta, super eos, usque in finem sæculi duratura, juxta illud Danielis: Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.25 Hæc quoque regius Psaltes apertissime cecinit: Obscurentur, inquiens, oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva; effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. Unde in Isaia ait Salvator: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea.26

Nos autem, o fratres, desolati a vobis, id est vestræ præsentiæ consolatione privati, ad tempus: privati, inquam, vestra præsentia, ore, adspectu, id est quantum ad vocalem collocutionem et corporalem adspectum, non corde, id est non quantum ad copulam caritatis: nam et spiritu præsens sum vobis, et dilectione intimus; abundantius solito festinavimus faciem vestram videre, id est vobis corporaliter præsentes adesse, cum multo desiderio: quoniam voluimus venire ad vos, quia audivimus vos in tot persecutionibus constitutos, propter quod optavimus vos roborare in Domino, ego quidem Paulus et semel et iterum, id est, bis, ex quo recessi a vobis, tentavi reverti ad vos; sed impedivit nos Satanas Deo permittente, id est, aliquam nobis occupationem procuravit, per quam impediti sumus venire ad vos.

Nec mirum quod voluimus venire ad vos: Quæ est enim spes nostra, id est materia nostræ fiduciæ, qua confidimus fructuosam esse nostram prædicationem in merito ac præmio, aut gaudium, id est materia nostræ consolationis in præsenti, aut corona gloriæ, id est ornamentum felicitatis nostræ futuræ? Nonne vos, discipuli nostri præclari, ex quorum sancta conversatione speramus fructuosum esse nostrum laborem, de quorum profectu gaudemus, de quorum etiam beatificione gloriaturi, copiosiusque glorificandi sumus? Vos itaque estis hæc omnia nobis ante Dominum nostrum Jesum Christum, id est coram Christo: quod maxime apparebit, in adventu ejus in die judicii.

Vos enim estis gloria nostra: quemadmodum scriptum est, Filius sapiens est gloria patris. Nam de vestra fide ac perfectione gloriamur apud alias Ecclesias, proponentes vos eis in exemplum. Estis quoque et gaudium nostrum, id est materia nostræ consolationis in via, et augmentum jucunditatis nostræ in patria. Unde ait Ambrosius: Manifestum est quod perfectio discipulorum, gaudium et corona est magistrorum. Fructus namque magistri, obedientia est discipuli: cujus bona conversatio, coronam, Christo judice, dat magistro.

19

20

Prov. x, 1.

16

Is. LXIII, 3.

17

18

B

C

D

Footnotes

  1. Joann. vii, 17. ↩

  2. Act. xvi, 12 et seq. ↩

  3. Sap. III, 6. ↩

  4. Prov. XXIV, 28. ↩

  5. Ps. CXL, 5. ↩

  6. Jer. XXIX, 23. ↩

  7. 1 Cor. IX, 11. ↩

  8. Luc. XXII, 27. ↩

  9. *operantes ↩

  10. Job XVI, 20. ↩

  11. Ps. LII, 6. ↩

  12. Is. liii, 1. ↩

  13. Joann. vii, 16. ↩

  14. Act. viii, 1. ↩

  15. Act. viii, 1. ↩

  16. Hebr. x, 32, 34. ↩

  17. Matth. xxvii, 1, 2, 26. ↩

  18. Matth. xxiii, 35. ↩

  19. Act. vii, 52. ↩

  20. Joann. xv, 20. ↩

  21. Hebr. xi, 6. ↩

  22. Jer. xii, 8. ↩

  23. Jer. xii, 8. ↩

  24. Osee. IX, 15. ↩

  25. Dan. IX, 26, 27. ↩

  26. Ps. LXVIII, 24, 25. ↩

Chapter 3 of 6