Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO CAPITULI TERTII : PROPTER QUOD NON SUSTINENTES AMPLIUS.

LOCIS divinæ Scripturæ facilibus immorandum non reor, nisi forte uberem moralitatem contineant. Nunc ergo in locis epistolarum historicis atque facilibus celerius transibo.

Propter quod, videlicet quoniam tantum diligimus vos, non sustinentes amplius, id est diutius non differentes nostræ caritatis affectum vobis ostendere, placuit nobis, id est mihi et Silvano, remanere Athenis gratia prædicationis, solis, id est mihi et Silvano (ut dictum est), aliis discipulis ad diversa loca destinatis. Et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi prædicando, ad confirmandos vos in persecutionibus constitutos, et exhortandos vos pro fide vestra firmanda, id est, quatenus roboremini semper in fide, cujus firmitas omnium virtutum actus confortat; ut nemo vestrum moveatur, per impatientiam aut pusillanimitatem, in tribulationibus istis præsentibus et transitoriis, quæ non sunt condignæ ad futuram gloriam.1

Nam supra modum æternum gloriæ pondus operantur in nobis.2 Hinc ait Psalmista :3 Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero. Et Petrus ait in Canonica sua prima : Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis.4 Ipsi enim scitis quod in hoc, id est ad sustinendum adversa, positi sumus in isto exsilio :5 quia per multas tribulationes oportet nos intrare regnum cœlorum. Propterea scriptum est : Hæc est gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste : in hoc enim vocati estis. Nam et quum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros6 nos tribulationes ab hominibus impiis propter justitiam, sicut et factum est, et scitis verum esse quod diximus, jamque impletum est.

Propterea, scilicet, ne moveamini in tribulationibus istis, et ego amplius non sustinens, id est diutius differre non valens vestrum statum percipere, propter ardentem amorem, qui facit sollicitum ipsum amantem de præcavendis amati periculis, misi Timotheum ad vos dudum antequam scripsi; vel, Misi præsentem epistolam; ad cognoscendum fidem vestram, id est, ut ab eo redeunte percipiam fidei vestræ stabilitatem, de qua certificari anxius cupio; ne forte tentaverit, id est, impugnaverit sive deceperit, vos is qui tentat, id est diabolus, cujus officium est tentare, et inanis fiat labor noster, id est, prædicatio nostra infructuosa fiat, quantum ad vos, quamvis nobis infructuosa esse non poterit.

Nunc autem, quum præsentem dicto aut mitto epistolam, veniente Timotheo, quem dudum ante editionem epistolæ hujus ad vos misi, ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, id est perfectionem et opera fidei caritatisque vestræ, et quia memoriam nostri habetis bonam, id est sinceram ac nobis perutilem, semper desiderantes nos videre oculo corporali, sicut nos quoque vos videre optamus; ideo consolati sumus, fratres, in vobis, id est in consideratione perfectionis et gratiæ vestræ, vestroque profectui ex animo congaudemus, in omni necessitate, id est penuria, et tribulatione nostra : consolati, inquam, per fidem vestram, id est de fidei vestræ stabilitate, quoniam nunc vivimus delectabiliter et jucunde, si vos statis in Do- mino, firmiter adhærentes Deo per fidem, dilectionem et fortitudinem cordis. Et merito consolati sumus: Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis, nos constituti in omni gaudio spirituali, quo gaudemus propter vos, id est propter beneficia vobis collata, gaudemus autem ante Dominum nostrum, id est in conspectu divino, videlicet juste et religiose et in divinæ præsentiæ luce constituendo nos ipsos? quasi dicat: Dignas et sufficientes rependere gratiarum actiones non possumus, quia de vestris sicut de propriis gloriamur profectibus. Nocte ac die, id est certis horis diei noctisque, abundantius, id est plus solito, orantes Deum, ut videamus facies vestras, id est, ut dirigat Deus viam nostram ad vos, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ, id est, notitiam Scripturarum qua fides perficitur, plenius vobis jam imprimamus, quoniam capaciores nunc estis quam olim.

Ipse autem Deus et Pater, id est Pater æternus, et Dominus Jesus Christus, qui sunt unus director, dirigat viam nostram, id est gressum pedum nostrorum, ad vos.7

Vos autem Dominus multiplicet merito et numero, et abundare faciat caritatem vestram in invicem et in omnes, id est, hoc tribuat vobis, ut ferventer diligatis mutuo et ceteros omnes, quemadmodum Deus fecit et nos caritate abundare in vobis: ad confirmanda, id est, ut caritative confirmemus, corda vestra, ut sint sine querela in sanctitate, id est irreprehensibiliter sancta, ante Deum et Patrem nostrum, non solum coram hominibus qui decipi possunt; et ut talia inveniantur in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus Sanctis ejus, id est in die judicii, quando Salvator venturus est cum omnibus cœli civibus ad finale judicium, sicut in Isaia legitur: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui et principibus ejus; et in Zacharia, Veniet Dominus Deus meus, omnesque Sancti ejus cum eo. Unde et Judas in sua ait Canonica: Ecce veniet Dominus in sanctis millibus suis facere judicium, et arguere omnes impios. Amen.

Is. III, 14.

Zach. XIV, 5.

Judæ 14, 15.

Footnotes

  1. Rom. viii, 18. ↩

  2. II Cor. iv, 17. ↩

  3. Ps. xii, 5. ↩

  4. I Petr. iv, 13. ↩

  5. Act. xiv, 21. ↩

  6. I Petr. ii, 19, 21. ↩

  7. C omnes impios. Amen. ↩

Chapter 4 of 6