Articulus 3
EXPOSITIO CAPITULI TERTII : FIDELIS SERMO :1 SI QUIS EPISCOPATUM DESIDERAT, ETC.23
CONSEQUENTER Apostolus instruit Timotheum de ordinatione ministrorum Ecclesiæ. Fidelis, id est verus et gratus, est sermo qui subditur, scilicet: Si quis episcopatum desiderat, id est, episcopus fieri cupit, bonum opus, id est sanctum officium, desiderat; sed non bene desiderat. Non enim licere videtur ad episcopatum anhelare, nisi forte ex speciali inspiratione Spiritus Sancti. Quamvis enim episcopatus sit dignitas magna, habet tamen summum laborem et maximam sollicitudinem sibi annexam, ita ut potius appelletur opus quam dignitas. Et si quis episcopatum licite cupit, non propter dignitatem, sed propter administrationem eum cupit, optans prodesse, non præesse. Denique nomen episcopi proprie sumptum, significat opus, non dignitatem. Dicitur enim, ab ἐπί, quod est supra, et σκοπός, intentio, quasi saluti gregis superintendens. Quidam probabiliter asserunt hoc loco per episcopatum intelligi sacerdotium. Nam de diaconis statim subjungitur. Non autem apparet quod Apostolus de sacerdotio conticuisset, tantumque ordinem transiliisset, nisi in nomine episcopatus includeretur.
Ne autem quispiam pronus sit ad episcopatum desiderandum, declarat Apostolus qualem oporteat esse episcopum, quatenus episcopatum nemo affectet nisi virtutibus istis ornetur.456 Oportet ergo, si res digne et fructuose agatur, episcopum jam creatum, vel eum qui ad episcopatum promovetur, sine crimine esse, id est sine magno, perseveranti seu notabili vitio, ne increpanti dicatur : Medice, cura te ipsum. Unius uxoris virum. Circa hoc Hieronymus et Augustinus dissentiunt. Hieronymus enim affirmat, quod oportet eum non habuisse nisi unam uxorem post Baptismum, ita quod non obest si ante Baptismum aliam habuit, eo quod Baptismus irregularitatem tollat. Augustinus tenet oppositum, quia Baptismus non sacramenta relaxat, sed crimina. Sobrium in victu, ne gravetur cor ejus crapula vel ebrietate. Unde in Levitico Dominus ait ministris Synagogæ, Aaroni scilicet et filiis ejus : Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et pollutum. Prudentem in agendis et dandis consiliis, pudicum in exteriori apparatu, honestum, ornatum probitate morum, hospitalem, alios (maxime pauperes) clementer hospitando, doctorem, id est eruditum et agilem ad docendum.
- Non vinolentum, ne corpus ejus ad libidinem concitetur; non percussorem, id est bellicosum, vel ex impatientia verberantem, sed modestum, id est in omnibus ordinatum. Non litigiosum, ne verbis contendat. Honor enim est homini qui separat se a lite; et, Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Non cupidum, ne propter munera pervertat judicium, vel acceptor sit personarum. Suæ domui bene præpositum, id est propriam familiam digne regentem. Virtus namque et vitium familiæ, redundat in patremfamilias. Qualis enim rector, tales et subditi. Filios habentem subditos sibi et Deo in omni castitate, id est continentia, quæ omni Christiano necessaria est. Si quis autem domui suæ, id est domesticis pro Luc. IV, 23.7
Ibid. XXI, 34.
Lev. X, 9, 10.
Prov. XX, 3. Jacob. III, 16.
Eccli. X, 2.
2
3
4
5 priis, præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit? id est, qualiter toti congregationi fidelium cum debita sollicitudine providebit? quasi dicat : Nequaquam, quum istud sit majus et laboriosius illo. Non neophytum, id est noviter conversum, ne in superbiam elatus, id est tumore elationis inflatus ex subita promotione, se reputans aliis perfectiorem et Ecclesiæ pernecessarium, in judicium, id est reprobationem seu pœnam, incidat diaboli, qui ob suam elationem damnatus est.
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, id est infidelibus et mundanis hominibus : hoc est, tanta virtutum excellentia necesse est eum fulgere, ut etiam a perversis laudetur, ita ut nemo valeat reprehendere eum, sicque facilius extranei a fide seu vita laudabili, ejus prædicationi consentiant; ut non in opprobrium incidat, id est contemptum, videlicet ne quis eum despiciat, et in laqueum diaboli, id est aliud quodcumque peccatum, quo dæmon capit atque illaqueat animam peccatricem.
C Insuper de statu et qualitate diaconorum subdit Apostolus : Diaconos similiter oportet esse pudicos, non bilingues, id est duabus loquelis utentes, videlicet aliter in præsentia, atque aliter in absentia loquentes : quales sunt adulatores, simulatores, et seminatores discordiæ. Unde in Ecclesiastico legitur : Susurro et bilinguis maledictus; multos enim turbavit pacem habentes. Talibus dicit Jacobus : Purificate corda, duplices animo. Non multo vino deditos, id est non vinolentos et ebriosos, ne sint mente obtusi, indiscreti ac lubrici, quoniam scriptum est : Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas; qui his delectatur, non erit sapiens. Non turpe lucrum, id est temporale commodum, sectantes, vel non vilius ementes, et carius vendentes. Turpe est enim huic professioni quæstibus studere. Habentes mysterium fidei, id est secreta fidei cognoscentes, in conscientia pura, videlicet,
6
Is. XIV, 12-15.
7
8
Eccli. XXVIII, 15.
Jacob. IV, 8.
Prov. XX, 1.
9 ne de sua scientia extollantur, vel secreta fidei curiose scrutentur. Et hi autem, id est diaconi et episcopi, probentur primum, id est, antequam promoveantur, examinentur si idonei sint; et sic probati et approbati, ministrent in suis officiis, nullum crimen, id est mortale peccatum, habentes. — Mulieres similiter oportet esse pudicas, id est verecundas, honestas, foris compositas, non detrahentes, sobrias: ebrietas enim præcipue obest eis, quum sint debiles in rationis judicio; fideles in omnibus articulis fidei, vel in omnibus dictis et factis.
Diaconi sint unius uxoris viri, id est, ultra unam uxorem non habeant, propter sacramentum. Sunt enim quasi vicarii Sponsi cœlestis, cujus Sponsa, puta Ecclesia, una est. Tempore autem Apostoli licuit episcopis, presbyteris, atque diaconis unam habere mulierem: qua defuncta, ad castitatem tenebantur. Nunc vero ex ordinatione summi Pontificis ad perpetuam castitatem tenentur. Qui diaconi filiis suis bene præsint et suis domibus, id est familiis, tam in spiritualibus, quam in temporalibus. Qui enim bene ministraverint in minoribus officiis atque ordinibus, gradum sibi bonum acquirent, id est, ad altiorem statum et ordinem promovebuntur, ad propriam et aliorum salutem, et multam fiduciam, id est spem magnam de futura beatitudine: fiduciam, inquam, in fide fundatam, quæ fides est in Christo Jesu sicut in datore, confirmatore et præmiatore.
Hæc tibi scribo, sperans me venire ad te cito a Laodicia ad Ephesum. Si autem tardavero, tunc scribo ut scias interim ex doctrina hujus epistolæ, quomodo oporteat te in domo89 Dei, id est in grege fidelium tibi commisso, conversari, omnibus et singulis salubriter præsidendo, exemplariter te habendo, et unicuique proportionatam doctrinam imprimendo. Quæ domus est Ecclesia Dei vivi, id est congregatio Christianorum: Ecclesia utique, non ex vilibus saxis, sed vivis constructa lapidibus;1011 estque columna et firmamentum veritatis, id est, veritatem evangelicam fortiter portat, infirmosque sustinet, et vacillantes confirmat, tanquam firmamentum seu fulcimentum nutantium in fide aut moribus.
Et manifeste magnum est in Ecclesia pietatis sacramentum, id est Verbum Dei incarnatum in cordibus fidelium habitans: quod dicitur sacramentum, id est sacrum secretum seu res occulta, quia secundum divinam naturam, inaccessibilem habitat lucem. De quo Isaias: Vere, inquit, tu es Deus absconditus. Dicitur etiam sacramentum pietatis, tanquam origo et fons totius misericordiæ, sanctæ Religionis et cultus divini.1213 Quod sacramentum manifestatum est, id est, visibiliter apparuit hominibus, in carne assumpta. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis. Unde apud Isaiam testatur: Sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum;14 et iterum, Simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt, quum converterit Dominus Sion. Justificatum est, id est justum ostensum quantum ad deitatem, vel justum effectum secundum humanitatem, in Spiritu, id est per operationem Spiritus Sancti, testimonium perhibentis de Christo, et animam ejus omni sanctitate implentis.15 Apparuit angelis, præsertim in ascensione, quando dixerunt: Quis est iste Rex gloriæ? et, Quis est iste qui venit de Edom?1617 Prædicatum est per Apostolos gentibus universis. In omnem enim terram exivit sonus eorum.18 Unde Propheta:
Paravit, inquit, Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium.19 Creditum est in mundo, id est, homines per fidem receperunt hoc sacramentum, credendo in Christum, juxta illud in Psalmo:20 Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. Assumptum est in gloria, id est, in ascensione ad Patris dextram elevatum atque locatum est, prout apud Marcum legitur:21 Dominus Jesus assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei.22
Footnotes
-
Ibid. 4, 5. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Ibid. iii, 5. ↩
-
Gen. ii, 7, 21. ↩
-
Eccli. ix, 11. ↩
-
irreprehensibilem ↩
-
1 Tim. iii, 15. ↩
-
1 Tim. III, 15. ↩
-
1 Petr. u, 5. ↩
-
1 Petr. II, 5. ↩
-
Is. XLV, 15. ↩
-
1 Tim. VI, 16. ↩
-
Is. LII, 6. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Is. LXIII, 1. ↩
-
Ps. XVIII, 5. ↩
-
Is. LII, 10. ↩
-
Ps. XXIII, 8, 10. ↩
-
Ps. XCVII, 3. ↩
-
Marc. XVI, 19. ↩
Chapter 4 of 7