Skip to the text

Articulus 4

DECLARATIO CAPITULI QUARTI : SPIRITUS AUTEM MANIFESTE DICIT, ETC.

QUONIAM jacula prævisa minus feriunt, prænuntiat Apostolus mala Ecclesiæ eventura, ut quum venerint, minus turbentur fideles. Spiritus autem manifeste dicit, id est, Spiritus Sanctus nobis evidenter revelat, quia in novissimis temporibus, maxime circa adventum Antichristi, discedent quidam, etiam famosi et magni, a fide catholica : a qua non corpore, sed corde disceditur, sicut et corde creditur; attendentes spiritibus erroris, id est animabus hominum errantium, seu dæmonibus ad errorem ducentibus, qui in veritate non steterunt, et doctrinis dæmoniorum, quas dæmones per se ingerunt cordibus perversorum, vel per hæreticos proponunt eas simplicibus, in hypocrisi, id est in simulata sanctitate, loquentium mendacium. Dæmonia enim, id est homines dæmone informati, loquuntur falsa cum simulata sanctitate, ut sibi credatur. De quibus dicit in Evangelio Christus : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Cauteriatam, id est læsam seu vitiose corruptam, habentium suam conscientiam; prohibentium nubere, quasi matrimonium non esset sacramentum atque divinitus institutum; jubentium etiam abstinere a cibis quos Deus creavit, quoad primordialem materiam, ad percipiendum eos, id est ad vescendum, cum gratiarum actione : creavit, inquam, eos fidelibus et his qui cognoverunt veritatem, id est ad sustentationem credentium.

Quia omnis creatura Dei bona est in sua natura, et nihil rejiciendum a manducante, quod cum gratiarum actione percipitur, id est, nullus cibus spernendus est tanquam in sua natura nocivus, qui comedi potest aut solet cum gratiarum actione. Nam licet fideles a certis cibis et potibus interim abstineant, hoc tamen non faciunt ea ratione qua fiebat in veteri Testamento, sed ob corporis castigationem. Sanctificatur enim per Verbum Dei, id est, a Verbo seu Filio Dei cibus benedicitur, ne sit nocivus, sed utilis. Christus quoque seu Verbum Dei, suo adventu cibos in lege prohibitos, fecit licitos, sicque sanctificavit eos. Et orationem, id est per orationem hominum instrumentaliter, qui sua prece obtinent a Filio Dei sanctificationem ciborum.

Hæc documenta proponens fratribus per modum exhortationis seu jussionis, bonus eris minister, id est fructuosus prælatus, laudabilisque vicarius, Christi Jesu, populum ejus efficaciter instruendo, enutritus, id est spiritualiter educatus ac fotus, verbis fidei et bonæ doctrinæ, id est verbis sacræ Scripturæ, pertinentibus ad fidem sacram evangelicamque doctrinam. Hæc verba animam nutriunt, juxta illud : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.1 Quam doctrinam assecutus, id est adeptus, es per illuminationem divinam et meam instructionem.2

Ineptas autem, id est inconvenientes, quibus nec fides nec virtus ædificatur, et aniles fabulas, quales solent recitari a vetulis, devita. Unde apud Petrum quoque habetur : Non indoctas fabulas secuti, notam vobis fecimus Domini nostri Jesu Christi virtutem.3 Exerce autem te ipsum ad pietatem, id est ad interiorem cultum latriæ et religionem internam veri Dei, ad compassionem fraternam et benignitatem cordialem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, id est, exteriora ista exercitia ac instrumenta virtutum, videlicet abstinentiæ, jejunia, vigiliæ, disciplinæ, per se parum proficiunt, nisi in interioribus anima vere virtuosa ac pia reddatur. Unde nonnulli in his corporalibus exercitiis se fatigantes, in caritate et pietate ac interiori perfectione parum proficiunt, quia non ordinant prudenter et indesinenter media ista ad puritatem internam. Pietas autem præfata, ad omnia, id est ad omnem gratiam promerendam, et ad propriam ac aliorum salutem procurandam, utilis est, promissionem, id est promissam mercedem, habens vitæ quæ nunc est, id est vitæ præsentis (nunc enim pietati promittitur sufficientia temporalium, et abundantia spiritualium gratiarum), et futuræ vitæ in patria, in qua merces pietatis est vita seu beatitudo æterna : quemadmodum ait Salvator, Centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.4

Fidelis sermo et omni acceptione dignus est, quem de laude pietatis jam intuli. In hoc enim sermone, id est propter hujus sermonis veritatem, laboramus in interioribus et exterioribus exercitiis pietatis, et maledicimur a perversis quasi inique agentes. Sed ideo constanter laboramus et omnia æquanimiter toleramus, quia speramus in Deum vivum, id est, sperando in Deum tendimus, exspectando futuram felicitatem ab eo : quæ tanta est ut non sint condignæ passiones hujus temporis ad eam ;5 qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. Trinitas quippe supergloriosa est salvator principalis, quæ per Christi mysteria nos redemit. Et sicut Christus vocatur salvator omnium quoad sufficientiam, electorum vero quantum ad efficientiam ; sic Deus Trinitas est salvator omnium per sufficientiam, fidelium vero fide et opere est salvator per efficientiam, quos ad salutem perducit cœlestem.

Præcipe hæc quæ de fabularum inanium vitatione et pietatis exercitatione tibi jam jussi, subditis tuis, et doce eos, si qui eorum hæc nesciant.

Consequenter docet prælatum a suis subditis honorandum. Nemo adolescentiam tuam, id est te adolescentem, contemnat, parvi pendendo verba tua ac jussa propter adolescentiam tuam, quasi inexpertus sis et imperfectus. Et ut hoc alii diligenter observent, oportet ut vita et moribus annos tuos excedas, habendo te mature in omnibus. Ideo subditur : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate, id est, in his omnibus habe te exemplariter et sincere, quatenus loquendo, operando, diligendo, credendo, seu opera caritatis ac fidei ostendendo, et caste vivendo, alios ædifices, et similes tui efficias. Dum venio ad te, videlicet interim et tunc, attende lectioni sacræ Scripturæ, in qua Spiritus Sanctus cum homine loquitur, et homo quasi in speculo conspicit quid agere debeat, exhortationi proximorum, et doctrinæ, id est informationi ignorantium : faciendo hos actus successive ac ordinate, videlicet congruo loco et tempore studendo, postmodum exhortando sive docendo.

Deinde hortatur Timotheum ad diligentem sui officii exsecutionem. Noli negligere, id est per pigritiam perdere vel dissimulare, et ab operibus bonis suspendere, gratiam gratum facientem, seu gratis datam, id est supernaturale donum Spiritus Sancti, seu ordinem episcopatus, quæ data est tibi a Deo per prophetiam*, id est propheticam revelationem mihi de te factam, qua mihi ostensum est te viriliter exsecuturum episcopale officium.6 Quæ etiam gratia data est tibi* cum impositione*, id est per impositionem,* manuum presbyterii*, id est manuum mearum, qui te ordinavi episcopum : per quam impositionem, presbyterium seu sacerdotium tibi collatum est cum gratia sacramentali, quæ confertur in sacramentis evangelicæ legis. Vel, ponit abstractum pro concre* to, videlicet presbyterium pro presbytero.

Deinceps admonet Timotheum ad seriosam obedientiam eorum quæ ipse scribit et mandat ei. Hæc quæ tibi præcepi, meditare : quemadmodum apud Sapientem dicitur : Serva mandata et legem quasi pupillam oculi tui;7 liga eam in digitis tuis, et in tabulis cordis tui scribe eam; in his esto occupatus per obedientiam, ut profectus tuus in sancta conversatione, manifestus sit omnibus, ad ædificationem eorum et gloriam Dei, non ad tuum præconium. Attende tibi primum, ut vivas sicut decet episcopum, et doctrinæ, id est, consequenter intende instructioni gregis tui. Qui enim sibi ipsi nequam est, cui bonus est?8 Et, Quid proficit homo si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat?9 Hoc etiam in Actibus ait Apostolus : Attendite vobis et universo gregi, in quo posuit vos Spiritus Sanctus episcopos.10 Insta in illis, diligenter vacando tibi et aliis. Hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies, id est, beatitudinem promereberis, et eos qui te audiunt, non solum auribus corporis, sed etiam cordis, salvos facies accidenter, cooperative ac instrumentaliter.

Footnotes

  1. Matth.iv,4. ↩

  2. Deut.viii,3; ↩

  3. II Petr. 1, 16. ↩

  4. Matth. xix, 29. ↩

  5. Rom. viii, 18. ↩

  6. * [quæ in te est] ↩

  7. Prov. vii, 2, 3. ↩

  8. Eccl. xiv, 5. ↩

  9. Luc. ix, 25. ↩

  10. Act. xx, 28. ↩

Chapter 5 of 7