Skip to the text

Articulus 8

DECLARATIO CAPITULI OCTAVI : NOTAM AUTEM FACIMUS VOBIS, FRATRES, GRATIAM DEI.

PRÆTEREA admonet Apostolus Corinthios ad faciendam atque mittendam eleemosynam pauperibus qui erant in Jerusalem sub regimine Jacobi; proponitque Corinthiis exemplum Macedonum, dicens: Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei quæ data est in Ecclesiis Macedoniæ, id est, insinuamus vobis virtutem misericordiæ quam Deus largitus est Macedonibus (qui sunt Græci) ad fidem conversis. Ex qua virtute et gratia divinitus inspirata, moti sunt eleemosynam dare Judæis conversis in Jerusalem morantibus, qui, facta fame in Judæa, magnam habuerunt inopiam. Hoc itaque notificamus vobis, quod in multo experimento tribulationis*, id est in magna* tribulatione quam experti sunt, abundantia gaudii ipsorum fuit*, id est, copiosa* lætitia inerat eis: quia de tribulatione sua propter Christum illata, vehementer gavisi sunt, sicut dicit Salvator, Gaudete in illa hora, quia merces vestra copiosa est in cœlis;12 et altissima, id est spontanea multumque meritoria, paupertas eorum, puta Macedonum, abundavit*, id est,* abundantem effectum habuit vel ostendit, in divitias simplicitatis, id est in spiritualem opulentiam puræ intentionis et bonæ conscientiæ eorum: quia quum pauperes essent, tamen modica simplici animo tribuendo, spiritualiter ditiores effecti sunt.

Quia secundum virtutem justitiæ, id est vere ac juste, testimonium illis reddo, et supra virtutem*, id est ultra suam* possibilitatem, voluntarii fuerunt ad dandum. Nam quum modica possiderent, multa dare optabant; tantaque dederunt, ut etiam ipsi postmodum egerent. Cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, id est, ut consentiremus ipsis in hoc, quod dare possent tantam eleemosynam, qua communicarent atque participes essent ministerii, id est obsequii pietatis, videlicet largitionis eleemosynarum, quod fit in sanctos, id est pauperes in Jerusalem commorantes: qui sancti vocantur, quoniam omnibus suis venditis, pretia ante Apostolorum pedes posuerunt, egene communiterque viventes.3 Quum enim Macedones pauperes essent, non videtur eis Apostolus consensisse ut darent tam multum; sed ipsi caritate fervente rogabant Apostolum ut liceret eis tanta conferre.

B

Et non sicut speravimus, id est, non tam moderate se habuerunt in dando sicut putavimus, sed semetipsos dederunt, id est obtulerunt, primum, id est principaliter et ante omnia, Domino, se ipsos et omnia sua ad cultum et gloriam Dei ordinantes; deinde dederunt se ipsos nobis per filialem obedientiam et caritativam subjectionem: et hoc, per voluntatem Dei, id est causa Dei, seu propter divinæ voluntatis beneplacitum et honorem: quoniam Deus requirit ut prælatis vicariis suis obediatur sicut et sibi.4 Ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam*, id est, ad tantam perfectionem,* tamque liberalem eleemosynæ distributionem vos conetur inducere, instruendo, hortando, et alios in exemplum vobis proponendo, quemadmodum dudum jam facere incepit in vobis.

5

6

C

D

Sed sicut in omnibus gratiarum charismatibus abundatis, videlicet fide qua certi estis de præmio, et sermone, id est

7 efficacia in loquendo, et scientia Scripturarum, et omni sollicitudine in providendo vobis ac aliis, præsertim in spiritualibus bonis, et item in temporalibus, prout ratio exigit; insuper et caritate vestra tendente in nos, quoniam multum diligitis me tanquam magistrum veritatis, et patrem vestræ spiritualis regenerationis: sic cupio ut et in hac gratia misericordiæ et liberalitatis abundetis. Non quasi imperans dico, id est, ad eleemosynam istam non obligo vos præcepto, ne efficiamini transgressores mandati, sed per aliorum, puta Macedonum, sollicitudinem imitatione dignam, etiam vestræ caritatis ingenium bonum, id est vestræ dilectionis indolem seu industriam, comprobans sive experiens, an scilicet sic agatis, sicut confidimus.

Porro ad hanc perfectionem invitat eos Apostolus exemplo Christi. Scitis enim per fidem gratiam, id est beneficia vel caritatem, Domini nostri Jesu Christi ad nos. Quoniam propter vos egenus factus est in sua incarnatione et conversatione in hoc mundo. Propter quod ait: Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Natus quoque, positus est in præsepio, quia non erat ei locus in diversorio. Unde scriptum est: Exsulta, filia Sion, ecce Rex tuus venit tibi justus et salvator; ipse pauper, et ascendens super asinam. Hanc paupertatem vehementissime admiratus est Jeremias, clamans: Quare quasi colonus venturus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quum dives esset, in divina natura habens omnium bonorum atque pulchrorum plenitudinem infinitam simpliciterque perfectam. Ut illius inopia, id est merito paupertatis Christi, vos divites essetis, id est, spiritualium bonorum copiam consequeremini. Nam Christi incarnatio, nostra deificatio est; Christi conversatio, nostra est perfectio; Christi penuria, nostra est opulentia.

Et consilium in hoc do, videlicet ut eleemosynam detis ex hac consideratione: Hoc enim vobis utile est, id est meritorium vitæ æternæ, qui non solum facere, sed et velle per caritatem cœpistis ab anno priore, id est præterito. Nunc vero et facto perficite, id est, opere adimplete; ut quemadmodum promptus ad dandum est animus, id est amorosus impetus, voluntatis, ita sit et perficiendi animus promptus in vobis ex eo quod habetis, id est ex facultatibus seu substantiis vestris, quatenus opere ostendatis et exsequamini in effectu, quod diu inchoastis et proposuistis. Si enim voluntas prompta est dare eleemosynam; secundum id quod habet, accepta est, id est, dando quod sibi in promptu est et superest, seu superfluit, grata et placens est Deo, non secundum id quod non habet, id est, non exigitur ut ultra vires vel sibi necessaria tribuat. Unde in Evangelio ait Salvator: Quod superest, date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis.

Non enim hæc dicimus aut volumus, ut aliis, scilicet pauperibus in Jerusalem quibus succurritis, sit remissio, id est vacantia et otiositas, vivendo de vestris eleemosynis otiose, vobis autem sit tribulatio, id est gravamen in dando ultra vires; sed ex æqualitate, id est cum discretione et debita proportione, in præsenti tempore velociter decurrente, vestra abundantia in temporalibus, illorum inopiam in eisdem temporalibus, utpote indigentiam victus atque vestitus, suppleat: ut et illorum abundantia, id est spiritualis opulentia in gratia et virtute, vestræ inopiæ in eisdem spiritualibus bonis seu meritis, sit supplementum: id est, quatenus ipsi dum de vestris eleemosynis sustentantur, orent pro vobis, et impetrent quod ipsi meritis vestris impetrare non potestis; ut fiat æqualitas, id est, commensuratio, seu proportio in datis et acceptis, dum pro temporalibus spiritualia rependuntur, secundum quamdam decentiam æquitatis; vel, Fiat æqualitas remunerationis æternæ saltem in genere, ita ut

Matth.viii, 20.

Luc. II, 7.

Zach. IX, 9.

Jer. XIV, 8. omnes simul præmium essentiale (quod est Dei fruitio) acquiratis : quod significatur per denarium diurnum, quem singuli operarii receperunt.5 Sicut scriptum est, in figura hujus æqualitatis, de manna in Exodo, ubi sic legitur : Nec qui plus collegerat, habuit plus; nec qui minus collegerat, habuit minus. Quod nunc aliis verbis hic dicitur : Qui multum habuit, id est, plus quam mensuram gomor6 de manna collegit, non abundavit, id est, non plus retinuit sibi quam gomor; et qui modicum collegit de manna, non minoravit, id est, minus non habuit quam continet gomor. Nec hoc miraculose fiebat, sed quum omnes collegissent, totum simul ponebatur, mensurabaturque singulis de manna tantum quantum continet gomor.

Gratias autem Deo agimus, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis, id est pro vestri informatione, in corde Titi, quam habeo ego pro vobis; quoniam exhortationem quidem suscepit, id est, nostræ admonitioni ut iret ad vos, tandem acquievit; sed quum sollicitior esset pro vobis, caritate urgente, sua voluntate, id est proprio motu, profectus est ad vos, non tantum ob nostram exhortationem.

Misimus etiam cum illo fratrem, id est Lucam evangelistam, cujus laus est in Evangelio ab ipso gloriosissime conscripto, per omnes Ecclesias, quæ ejus evangelio utuntur, ejusque sapientiam laudant. Non solum autem est laus ejus in Evangelio, sed et ordinatus est ab ecclesiis Judææ comes, id est socius, peregrinationis nostræ, qua tanquam peregrini ambulamus per mundum, evangelizantes ubique. Comes, inquam, est nostræ peregrinationis, in hac gratia, id est in prædicatione evangelica, quæ ministratur, id est, Deo jubente annuntiatur, a nobis ad Domini gloriam, ad cujus gloriam ordinanda sunt omnia.7 Ordinatus est etiam comes noster et ad destinatam voluntatem nostram, id est ad complendum propositum nostræ voluntatis : est enim adjutor noster idoneus. Devitantes hoc, ne quis nos vituperet, id est, occasionem habeat obloquendi nobis, in hac plenitudine prædicationis evangelicæ vel largitionis eleemosynæ, quæ ministratur a nobis, qui et aliis prædicamus, et eleemosynas gentium pauperibus in Judæa mittimus vel portamus. Si enim Apostolus Titum et fratrem cum illo non misisset Corinthiis pro collectione eleemosynarum, vel in suis prædicationibus immemor fuisset pauperum prædictorum, aliqui dicere potuissent : Bene quidem prædicat, sed negotium sibi commissum de collectione eleemosynarum pro usu pauperum, negligit. — Præterea, quidam per fratrem istum cum Tito missum, intelligunt Barnabam apostolum, cujus laus est in Evangelio prædicato per omnes Ecclesias :8 quem constat fuisse comitem Pauli in prædicando multis diebus.

Itaque, devitamus vituperium istud : Providemus enim bona, id est, provide facimus ut opera nostra bona sint, non solum coram Deo, id est divino judicio, sed etiam coram hominibus, id est, irreprehensibilia sint, ne alii scandalizentur aut detrahant. Duæ etenim res sunt, conscientia, et fama. Conscientia prodest tibi, fama proximo. Qui ergo conscientiæ suæ confidens, negligit famam, crudelis est. Debemus namque exemplares esse ad invicem, sicut monet Salvator, dicens :9 Sic luceat lux vestra coram hominibus.

Misimus autem cum illis, videlicet cum Tito et Luca seu Barnaba, et fratrem nostrum. Iste est Apollo, Corinthiorum episcopus, de quo in epistola superiori dictum est : Ego plantavi, Apollo rigavit.10 Qui propter discordiam Corinthiorum discessit ab eis, rediens ad Apostolum Ephesum; et rogatus a Paulo ut rediret Corinthum, non acquievit donec a Tito percepit emendationem Corinthiorum. Idcirco nunc ab Apostolo mittitur. Quem probavimus, id est, experti sumus, in multis sæpe sollicitum esse pro vestra salute; nunc autem, audita vestra emendatione, probavi-

23 mus eum multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, id est ex magna fiducia vestræ reformationis, sive pro Tito, id est sollicitiorem eum invenimus etiam propter ea quæ a Tito audivit, qui multa ei bona narravit de vobis, qui Titus est socius meus in opere Christi, et in vobis, id est in vestri conversione seu reformatione, adjutor meus. Porro, epistola hæc intricata atque truncata est: ideo necesse est supplere. Sequitur enim: sive fratres nostri Apostoli Ecclesiarum gloriæ Christi: id est, etiam alii quidam Apostoli, fratres nostri, fuerunt causa sollicitudinis atque reversionis Apollinis ad vos, quia ab illis rogatus fuit: qui sunt apostoli Ecclesiarum gloriæ Christi, id est principes et doctores congregationum fidelium, in quibus majestas et gloria Christi relucet, quia glorificatur, honoratur, et scitur ab eis.

24 Ostensionem ergo quæ est caritatis vestræ, id est signum vestræ dilectionis, seu caritatem vestram quam aliis ostendistis: exhibitio enim operis, signum est dilectionis, et ostensionem gloriæ nostræ pro vobis, id est opus quo ostendistis glorificationem nostram de vestro profectu habitam esse veram, in illos ostendite, recipiendo atque tractando eos cum debita reverentia, in facie Ecclesiarum, id est publice in conspectu fidelium, ut ædificentur in vobis, sciantque vera esse quæ de vobis patefecimus eis.

B

Footnotes

  1. Matth. v, 12. ↩

  2. Luc. vi, 23; ↩

  3. Act. iv, 34, 35. ↩

  4. Luc. x, 16. ↩

  5. Matth. xx, 2. ↩

  6. Exod. xvi, 18. ↩

  7. 1 Cor. x, 31. ↩

  8. Act. XI-XV. ↩

  9. Matth. v, 16. ↩

  10. 1 Cor. III, 6. ↩

Chapter 9 of 14