Skip to the text

Articulus 9

EXPOSITIO CAPITULI NONI: NAM DE MINISTERIO QUOD FIT IN SANCTOS.

1

2

MANIFESTAT autem Apostolus, præsenti capitulo, modum faciendi eleemosynas præmemoratas; ostendensque superiora convenienter esse inducta, subjungit: Nam de ministerio quod fit in sanctos, id est de erogatione eleemosynarum quæ dantur pauperibus in Jerusalem consistentibus, ex abundanti, id est quasi superfluum, est mihi scribere vobis ultra quam scripsi. Cujus ratio subditur: Scio enim promptum animum vestrum ad dandum eas; pro quo de vobis glorior apud Macedones, proponens vos eis in exemplum. Quoniam et Achaia, provincia Græciæ: cujus Achaiæ civitas metropolitana est Corinthus; parata est ad eleemosynarum harum contributionem ab anno præterito; et vestra æmulatio, id est amorosa zelatio pro pauperibus, provocavit plurimos ad imitandum vos: sicut in Proverbiis dicitur, Ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem proximi sui.1

C

D

Misimus autem fratres prædictos nuntios valde spectabiles, videlicet Titum, Lucam seu Barnabam, et Apollinem ad vos, ut ne quod gloriamur de vobis, id est de vestra promptitudine, evacuetur in hac parte, id est, sine fructu et opere sit. Misimus ergo fratres, ut quemadmodum dixi, id est, vobis consului, et Macedonibus retuli, parati sitis omnino ad dandum; ne quum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos tanquam spe nostra frustrati, et quasi mendaces inventi, ut non dicamus vos, id est, de vobis interim sileamus, in hac substantia, id est in ista eleemosynarum donatione: quum tamen certum sit imparationem hanc magis erubescibilem esse vobis, quam nobis. Necessarium ergo existimavi rogare fratres præfatos, ut præveniant, id est, ante me veniant, ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc, id est sæpe promissam elee-

3

4

5 mosynarum collationem, paratam esse, id est collectam atque seorsum repositam, sic quasi benedictionem, id est grate liberaliterque donatam, ut sit opus caritatis, non quasi avaritiam, id est ex cupiditate extortam.

Hoc autem dico, id est, ista admoneo, nam Qui parce seminat, id est, secundum mensuram facultatum suarum modicam eleemosynam tribuit, parce et metet, id est, parvam retributionem accipiet. Si autem quis parum habeat, et de illo modicum largiatur, non parce, sed liberaliter seminat : sicut et Christus affirmat pauperem viduam duo minuta mittentem, plus omnibus præstitisse :2 alii enim ex abundanti sibi, miserunt, illa vero ex necessariis. Hinc quoque ad Galatas dicit Apostolus : Quæ seminaverit homo, hæc et metet.3 Et Ecclesiastes : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies eum.4 Deus autem potius pensat ac præmiat affectum, quam opus. Ideo scriptum est in Jeremia et Osee : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.5 Verumtamen seminatio et messio, quantum ad aliquid, contrario modo fiunt, juxta illud Psalmistæ :6 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. Hoc tamen intelligi potest de opere pœnitentiali, quod lacrimose agendum est ; eleemosyna vero lætanter fieri debet. Et qui seminat in benedictionibus, id est, liberaliter et caritative bona sua egenis communicat, de benedictionibus et metet, id est, propter opera sua gratiose et abundanter, vel saltem animo prompto, collata, copiosam mercedem recipiet. Ideo ait Psalmista :7 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem ; in die mala liberabit eum Dominus. Quamvis autem unusquisque in patria de suo præmio contentetur, et ultra condignum præmietur, dicitur tamen parce metere, qui parce seminat, respective, non absolute : primo, quoniam comparatione aliorum minus habet ; secundo, quoniam præmium correspondet merito.

Unusquisque det pauperi prout destinavit in corde suo, id est tantum quantum ratio sibi dictat, et ipse rationabiliter ordinavit, non ex tristitia, id est non ex tædio quod patitur propter instantiam postulantis : nam ut Augustinus testatur, Qui dat ut careat tædio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et rem perdit et meritum ; aut ex necessitate, id est coactione, sed jucunde ac sponte. Hilarem enim datorem, id est eum qui animo affectuoso, corde favorabili, lætaque mente donat donanda, diligit Deus, id est, approbat atque remunerat. Unde in Ecclesiastico habetur : In omni dato hilarem

Eccli. xxxv, 11.

I Par. xxix, 17.

Potens est autem Deus, cui non est impossibile, imo nec difficile omne verbum, omnem gratiam, id est omnia dona Spiritus Sancti, omnem virtutem atque scientiam, abundare facere in vobis, id est cordibus vestris abundanter infundere ;89 ut in omnibus spiritualibus et temporalibus, vel in omnibus ad salutem necessariis, semper omnem sufficientiam habentes, secundum conditionem et statum viatorum, abundetis in omne opus bonum, id est, opera meritoria ex interiori gratia copiose agatis. Sicut scriptum est in Psalmo : Dispersit vir justus, id est, diversis tribuit indigentibus, non totum simul indiscrete effudit, dedit pauperibus eleemosynas corporales aut spirituales :10 idcirco justitia interior ejus manet in sæculum sæculi, id est in via et in patria, quia æternam gloriam promeretur : et ipsa nunquam extinguitur, quamvis in patria non maneat eleemosynarum largitio.

Qui autem administrat semen, id est Deus qui confert materiam eleemosynarum, seminanti, id est eleemosynas facienti : Deus enim omnium bonorum est dator, et quæ aliis damus, de manu ejus accepimus ;1112 et panem, id est victualium sufficientiam, ad manducandum præstabit eleemosynarum factoribus.13 Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et multiplicabit semen vestrum, id est bona unde eleemosynæ fiunt. Tales enim personæ communiter plus abundant in temporalibus, quam avari et immisericordes. Propter quod in Proverbiis legitur: Misericordia et veritas non te deserant, et invenies gratiam coram Deo et hominibus.14 Et augebit incrementa frugum, id est profectus operum seu meritorum, justitiæ vestræ, id est quæ ex habituali et interiori vestra justitia orientur, ut ambuletis de virtute in virtutem.15 Habenti enim (hoc est pio et grato) dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo.16

11 Ut in omnibus spiritualibus donis locupletati abundetis, id est, corde crescatis, in omnem simplicitatem bonam (de qua dictum est sæpe), id est in perfectam conscientiæ puritatem et vitæ innocentiam, quæ simplicitas operatur per vos formaliter gratiarum actionem Deo, id est, inducit vos ad hoc ut Domino gratias referatis, eum in omnibus glorificando simplici corde. Sic enim Job simplex erat, qui tanta perpessus, patientissime dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit;17 sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum.

Quod autem Deo gratiæ referantur, hinc liquet: Quoniam ministerium hujus officii, id est communicatio seu administratio eleemosynarum istarum, non solum supplet ea quæ desunt sanctis, id est, non tantum succurrit pauperibus in Jerusalem quantum ad vitæ corporalis sustenationem, sed etiam abundat per multos in gratiarum actione, id est, multos inducit, et abundanter fructificat in eis, ad agendas gratias, in Domino, id est ad gloriam Dei et secundum voluntatem ipsius: qui multi, per probationem ministerii hujus, id est per approbationem et experientiam largitionis eleemosynarum vestrarum, sunt glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, id est pro obedientia qua fidem vestram non solum verbis, sed etiam rebus profitemini, succurrendo egenis, obediendoque nobis: confessionis, inquam, tendentis in Evangelium Christi, ut præceptis atque consiliis evangelicis obtemperetis. Glorificantes etiam Deum et per simplicitatem communicationis vestræ in illos, id est propter communicationem bonorum vestorum simplici animo, scilicet solum Dei respectu, factam pauperibus in Judæa, et in omnes, id est ceteris quoque pauperibus pie exhibitam. Glorificantes insuper Deum et in ipsorum pauperum obsecratione fusa pro vobis: pauperum, dico, desiderantium, id est ardenter amantium, vel videre cupientium, vos in præsenti, sive in patria, propter eminentem gratiam Dei exsistentem in vobis, id est propter magnam virtutum perfectionem vobis divinitus præstitam.

Gratias autem Deo super inenarrabili dono ejus, id est de tam ineffabili pietate et gratia vobis concessa: cujus gratiæ magnitudo explicari non potest, si consideretur humana ingratitudo, declivitas atque fragilitas, divina quoque celsitudo, misericordia et justitia.

13

D

14

15

Footnotes

  1. Prov. xxvii, 17. ↩

  2. Luc. xxi, 2-4. ↩

  3. Galat. vi, 8. ↩

  4. Eccle. xi, 1. ↩

  5. Jer. iv, 3; Osee x, 12. ↩

  6. Ps. cxxv, 5. ↩

  7. Ps. xl, 2. ↩

  8. Jer. xxxii, 17. ↩

  9. Luc. i, 37; ↩

  10. Ps. cxi, 9. ↩

  11. I Par. xxix, 14. ↩

  12. Jacob. i, 17. ↩

  13. Matth. v, 7. ↩

  14. Prov. III, 3, 4. ↩

  15. Ps. LXXXIII, 8. ↩

  16. Matth. XXV, 29. ↩

  17. Job I, 21. ↩

Chapter 10 of 14