Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO CAPITULI DECIMI : IPSE AUTEM EGO PAULUS, ETC.

FACTA exhortatione ad bonos, jam sermo dirigitur ad incorrectos, qui adhuc pseudoapostolis adhæserunt : qui multa vitia imposuerunt Apostolo, de quibus se consequenter excusat, sicut patebit. Ait ergo : Ipse autem ego Paulus obsecro, id est, per sacra rogo, vos, scilicet per mansuetudinem, id est mititatem, quæ iram refrenat, et modestiam, id est moderamen seu discretionem, Christi : qui per Jeremiam ait, Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam;1 et iterum, Discite a me quia mitis sum et humilis corde;2 qui in facie quidem, id est in præsentia vestra, sive exterius, humilis sum inter vos exsistens, quasi blandiens vobis, sicut pseudoapostoli mihi imponunt, absens autem a vobis confido in vobis, id est, fiducialiter, audacter et dure redarguo vos, quia non timeo mihi mala inferri a vobis dum absens sum, quemadmodum præsens. Imposuerunt autem Apostolo quod esset carnalis, quoniam more carnalium, præsens exsistens, dulcis et blandus esset in verbis, quasi timens periculum si durius ageret, absens vero rigidus foret. Rogo autem vos, ne sic sentiatis de me, ne præsens, id est apud vos exsistens, audeam, id est, audacter me habeam, incorrectos durissime increpando, per eam confidentiam, id est fiduciam illam imperterritam, qua existimor ab æmulis audere, id est audacter invehere, in quosdam, id est incorrectos a pseudoapostolis deceptos, quum absens sum, qui incorrecti arbitrantur nos tanquam secundum carnem ambulemus, id est, carnaliter conversari, et in temporalibus finem nos constituere existimant : qui utique errant.

In carne enim ambulantes, id est in hac corruptibili carne viventes et peregrinantes, non secundum carnem militamus, id est, non carnaliter exercemur ad prælium contra adversarios humanæ salutis. Militia quippe est vita hominis super terram;3 sed militia nostra spiritualis est, et triumphum spiritualem intendit. Nam arma militiæ nostræ, quibus prædicando et conversando contra dæmones et perversos homines dimicamus, videlicet virtutes et dona Spiritus Sancti, non carnalia sunt, nec humana virtute adepta, sed potentia Deo, id est Dei virtute efficacia, ad destructionem munitionum, id est virium quibus dæmones et impii homines contra fidei veritatem armantur; consilia impiorum destruentes nostra prædicatione et miraculorum operatione; et omnem altitudinem, id est præsumptionem ac profunditatem mundanæ et naturalis sapientiæ, extollentem se adversus scientiam Dei, id est theologicæ veritati seu fidei assertionibus contradicentem, destruentes seu reprobantes. Hoc fecit Apostolus Athenis, disputando contra philosophos. Et in captivitatem redigentes, id est, captivantes, et nostræ doctrinæ ac fidei jugo subdentes, omnem intellectum, id est mentem quorumdam de omni genere hominum, in obsequium Christi, id est ad hoc ut Christo deserviant, ejusque auctoritati potius quam humanæ rationi adhæreant.4 Convertit enim Apostolus quosdam doctos, et quosdam indoctos; sicque de ceteris generibus hominum quosdam convertit ad Christum : et sic quoque omnium intellectum subjecit fidei præceptisque Christi, quatenus incomprehensibilia credant, et Deo in cunctis obediant.

Et in promptu habentes, id est, expedite potentes, ulcisci omnem inobedientiam, tradendo excommunicatos et impios Satanæ in interitum carnis, vel, Christum invocando possumus de eis ultionem acquirere, quum impleta fuerit vestra obedientia, id est, perfectam esse noverimus vestram obedientiam.5 Tunc enim et non ante, decet nos contra rebelles insurgere, quoniam prius confirmandi sunt boni, quam mali torquendi. Ad quod pertinere potest illud Apocalypsis: Nolite nocere terræ et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.6

Quæ secundum faciem sunt, videte: id est, si prædicta spiritualia quibus ostendi me esse verum Christi apostolum et falsis præferendum, non vobis sufficiunt, quæ secundum faciem sunt, id est, manifeste apparent in illis et in me, videte, id est pensate. Si quis illorum pseudoapostolorum confidit sibi, id est, de propria perfectione præsumit, Christi se esse, id est ad Christum per gratiam se pertinere, hoc cogitet iterum apud se, id est, diligenter consideret atque revolvat, ne se præferat nobis; quia sicut ipse Christi est, secundum opinionem suam fallacem, ita et nos Christi sumus fideles ministri, secundum veritatem. Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero in Domino de potestate nostra, quam illi de sua gloriari possunt, id est, quamvis illis nostram potestatem prætulero, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem, id est ad hoc ut ea salubriter utamur, non impie abutamur, videlicet ut vos verbis atque exemplis ædificemus in vita spirituali, et non inficiamus nec subvertamus quempiam vestrum; non erubescam quasi præsumptuose hoc agens, quia sic est. Verumtamen ministri Christi potestate sibi concessa abuti possunt, et sæpius abutuntur, ut patet de malis sacerdotibus, sed non sine grandi peccato.

Denique, ne isti erronei æstimarent Apostolum non esse facturum quum præsens adesset, quod absens minabatur, dicendo se potentem et promptum ulcisci omnem inobedientiam: ne igitur ita sentirent, adjunxit: Ut autem non existimer ab incorrectis et falsis, tanquam terrere vos per epistolas, id est in epistolis meis ad vos missis verba minatoria miscere, quæ non audebo præsens implere (nam hoc mihi imponunt); quoniam quidem epistolæ meæ, inquiunt illi detractores, graves sunt et fortes, id est minaces, et intellectu difficiles, atque verbosæ, præsentia autem corporis infirma, id est, nos ipsi corporaliter præsentes, impotentes et timidi sumus, non audentes exercere rigorem, sed adulantes, et sermo noster contemptibilis, id est non rhetoricus, nec humanis argumentis firmatus, sed simplex et nudus, nil probans; hoc cogitet qui ejusmodi est, id est qui talia nobis imponit, quia quales sumus verbo per epistolas, id est in epistolis, dum sumus absentes, tales erimus et præsentes, in facto, id est, opere exsequemur quæcumque minamur, et nos facturos prædicimus in epistolis vobis transmissis.

Non enim audemus salva conscientia, inserere, id est connumerare, aut comparare, id est vere pares asserere, nos, quibusdam qui semetipsos commendant ob propriam laudem et aliorum deceptionem, videlicet ambitiosis et pseudoapostolis, qui potestatem sibi usurpant, et delinquentium vitia palpant. Si enim diceremus nos eis pares aut similes, mentiremur. Sed nos ipsi in nobis, id est in consideratione et examine mentis nostræ, sumus nosmetipsos metientes seu mensurantes, id est, nos ipsos diligenter discutimus, gratiamque nobis collatam perpendimus, ne præfixos nobis terminos transgrediamur, et plus justo nos ipsos jactemus, et sumus comparantes nosmetipsos nobis, id est, moderate et sobrie de nobis sentimus, propriamque mensuram pensamus.78

Nos autem non in immensum gloriabimur, id est, ultra terminum nobis divinitus præstitutum nihil præsumimus, sed gloriamur, et gloriando exercemus nostræ prædicationis officium, secundum mensuram regulæ, id est secundum extensionem ordinationis divinæ, quæ omnium rerum prima regula est; quam mensuram seu extensionem mensus est nobis Deus, id est, perambulandam præfixit sapientia Dei: cujus nutu missi sunt singuli Apostolorum ad certas determinatasque gentes, de quarum conversione gloriarentur in Domino. Ideo subditur: mensuram pertingendi usque ad vos: quia ex divina revelatione perrexit Apostolus Corinthum. Non enim quasi non pertingentes ad vos, ad quorum conversionem destinati sumus, superextendimus nos, id est, ultra præscriptum a Deo terminum non tendimus. Usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi, id est in prædicatione evangelica. Non tamen dumtaxat usque ad Corinthum venit, quippe qui ad Illyricum mare per circuitum Evangelium Christi replevit.9

Non in immensum, id est sine debito moderamine, gloriantes in alienis laboribus, id est in prædicatione et conversione aliorum, quasi illos labores nobis attribuamus, vel de conversis per alios principaliter gloriemur; sed gloriamur de nostro labore in vestri conversione; spem autem habentes crescentis fidei vestræ, id est, profectum sumus sperantes de fide vestra crescente et proficiente de uno virtuoso actu in alium. Quis autem sit iste profectus speratus (qui dicitur spes, sumendo spem pro bono sperato), subjungitur: in vobis magnificari, id est in cordibus vestris tales esse seu cognosci, quales veraciter sumus, ne posthac vilipendamur a vobis; vel, In vobis, id est per vos magnificari apud alios, quibus ex vestri conversione ac perfectione innotescit nos esse veros Dei apostolos: magnificari autem secundum regulam nostram, id est secundum mensuram, proportionem seu modum gratiæ nobis collatæ, ne quis nos altiores putet quam sumus; in abundantia, id est in copiosa ac fervida promptitudine animi, parati sumus etiam in illa quæ ultra vos sunt loca evangelizare, id est gentibus valde distantibus prædicare, non in aliena regula, id est mensura seu plebe aliis commissa, videlicet in his quæ præparata sunt, id est per prædicationem aliorum ad fidem conversa, gloriari inaniter. Non enim in illis gloriabatur Apostolus, sicut nunc dictum est, sed de iis qui suæ sorti contigerant. Unde Romanis dixit: Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem.10

Qui autem gloriatur, in Domino, id est secundum doctrinam et voluntatem Domini, glorietur, omnia bona ad Deum referendo finaliter.1112 Vel, In Domino, id est in contemplatione ac dilectione divina: imo in omni actu virtuoso lætandum est. Hoc modo gloriabatur Virgo benedicta, dicendo: Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.13 Et Habacuc:14 Ego, inquit, in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Debemus quoque gloriari in Domino, congratulando totis præcordiis divinæ beatitudini ac perfectioni. Non enim qui se ipsum commendat ob propriam laudem, ille probatus justus vel approbatus est coram Deo et discretis personis, sed reprobatus: quoniam Salomon ait, Laudet te alienus, et non os tuum; sed probatus est quem Deus commendat, id est, laude dignum judicat, seu commendabilem facit per virtutes et signa.15161718

Footnotes

  1. Jer. xi, 19. ↩

  2. Matth. xi, 29. ↩

  3. Job vii, 1. ↩

  4. Act. xvii, 16 et seq. ↩

  5. 1 Cor. v, 5. ↩

  6. Apoc. vii, 3. ↩

  7. Prov. xxii, 28. ↩

  8. Deut. xix, 14; ↩

  9. Rom. xv, 19. ↩

  10. Rom. xv, 20. ↩

  11. Jer. 1x, 23, 24. ↩

  12. 1 Cor. 1, 31; ↩

  13. Luc. 1, 47. ↩

  14. Habac. III, 18. ↩

  15. Luc. i, 47. ↩

  16. 1 Cor. i, 31; ↩

  17. Jer. ix, 23, 24. ↩

  18. Prov. xxvii, 2. ↩

Chapter 11 of 14