Skip to the text

Articulus 11

ELUCIDATIO CAPITULI UNDECIMI : UTINAM SUSTINERETIS MODICUM QUID INSIPIENTIÆ MEÆ.

COMPLETA excusatione Apostoli, qua se excusavit de malis sibi a pseudo-apostolis impositis, nunc invehitur contra illos. Et primo petit se patienter audiri a suis. Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, id est, utinam æquanimiter audiretis paululum verba mea, quibus laudo me ipsum : quod esse videtur insipientis, et ab aliquibus fatuum reputatur, quum dicat Scriptura, Laudet te alienus, et non os tuum. Quocirca sciendum, quod moralia, quum versentur circa particularia, mutabilia sunt, atque mutanda secundum diversitatem locorum, causarum, temporum et personarum. Idcirco de eis tam certæ regulæ dari non possunt, quin vicissim patiantur instantiam propter rationabilem causam : quod viri eruditi attendunt, non autem indocti. Unde quum aliquid fit a justo vel sapiente, quod contrariari videtur verbis regularum moralium, quamvis intentioni earum non repugnet, indiscreti ac stolidi judicant illud illicitum. Quum ergo Scriptura prohibeat laudare se ipsum, insipientiæ est semper secundum opinionem stultorum, ut quisquam laudet se ipsum. Ideo dicit Apostolus, se optare ut sustineant modicum insipientiæ suæ secundum æstimationem indiscretorum : quod tamen, secundum veritatem, erat magnum quid sapientiæ. Salomonis enim verbum intelligendum est, quando occultatio propriæ laudis non vergit in præjudicium veritatis, nec in detrimentum salutis proximorum, nec in honoris divini dispendium : et ob has causas Paulus commendavit se ipsum. Simili modo solvitur quod Apostolus in suis epistolis toties suos laudat discipulos, quum tamen in Ecclesia-

Prov.xxvii, 2. stico scriptum sit : Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Ecclxi, 30.1

Sed et supportate me, id est, patienter auscultate quæ dico, et ferte me sicut decet prælatum supportari a subditis suis. Et merito me supportare debetis : Æmulor enim vos, id est, ardenter diligo, non qualitercumque, seu carnali affectione, sed Dei æmulatione, id est sincero ac deiformi amore, videlicet ad hunc finem ad quem vos amat Deus, ut consequamini vitam æternam. — Denique, Æmulari, multis modis accipitur : Primo, pro indignatione, juxta illud Ezechielis : Erat idolum zeli ad provocandum æmulationem. Secundo, pro rancore, ut ad Romanos Paulus : Non in contentione et æmulatione. Tertio, pro desiderio boni nondum adepti, sicut dictum est supra : Æmulamini charismata meliora.2 Quarto, pro dilectione, ut ibi : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut inferus æmulatio. Quinto, pro inordinato amore, ut est illud Apostoli : Æmulantur vos non bene. Sexto, pro imitatione, juxta illud : Bonum æmulamini in bono semper.

Cant.viii, 6.

Quod autem æmuler vos, patet : Despondi enim annulo fidei, id est, spirituali matrimonio junxi, vos omnes fideles, uni viro, videlicet Christo, virginem castam exhibere Christo, id est ad hoc ut exhibeam vos Christo sponsam ac virginem illibatam. Omnes enim fideles caritate connexi, sunt una sponsa Christi unaque virgo spiritualiter, propter integræ fidei unitatem. Carnis namque virginitas, est integritas corporis a contagione carnali; virginitas cordis, est fides incorrupta. Unde apud Osee Dominus loquitur : Sponsabo te mihi in fide. Ideo singulariter dixit,3

Ezech.viii, 3.

Rom. xiii, 13.

1 Cor. xii, 31.

Galat. iv, 17.

Ibid. 18.

Osee u, 20.

Virginem, propter unitatem catholicæ fidei, solidæ spei, atque amoris divini. Hujus conjunctionis internæ ac matrimonialis inter Christum et Ecclesiam paranymphus erat Apostolus, tanquam Sponsi secretarius et amicus.

Consequenter præmonet Apostolus Corinthios contra futura pericula, scilicet ne recidivent, vel tentationibus superentur. Timeo autem, ne sicut serpens, id est diabolus : de quo in Isaia legitur, Visitabit Dominus super Leviathan serpentem tortuosum; Evam in paradiso seduxit astutia, id est calliditate sua, dicens : Nequaquam moriemini, sed eritis sicut dii; ita corrumpantur sensus vestri, id est, intellectus vestri mendaciter informentur a pseudodoctoribus et pestiferis, et excidant a simplicitate, id est a pura fide et simplici veritate, quæ est in Christo, sicut in causa atque magistro; vel, Est in Christo, quoniam est secundum beneplacitum ejus, et complacet ei. Timeo ergo ne decipiamini a falsis doctoribus, sed non debetis eos advertere : Nam si is fallax qui venit, id est, vos accedit gratia informandi, alium Christum, id est excellentiorem salvatorem, prædicat vobis quem non prædicavimus : quod esse non potest, quum Christum dicamus Deum verum; aut alium spiritum meliorem accipitis per prædicationem falsam, quem non accepistis ex prædicatione nostra : quod esse non potest, quia per nostram prædicationem vobis est datus Spiritus Sanctus verus Deus; aut aliud, id est salubrius, evangelium recipitis ab illo fallaci, quod non recepistis : quod esse non valet; recte pateremini, id est, tunc merito sustineretis doctrinam illorum fallacium. Sed ita non est :

Existimo enim nihil me minus fecisse, docendo, miracula operando, gratiam Spiritus Sancti vobis impetrando, a magnis, id est veris Apostolis : et per consequens præferendi mihi non sunt pseudoapostoli. Nam et si ego imperitus sum sermone, id est ignarus humanæ eloquentiæ, præsertim in lingua peregrina; sed non scientia imperitus sum, quum sim in divinis Scripturis eruditus, non solum humana instructione ad pedes Gamalielis, sed multo copiosius ex illuminatione divina in raptu meo usque ad tertium cœlum. Sed videtur Apostolus agere contra id quod ipse alios docuit, dicens : Qui se existimat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire. Et Salomon ait : Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem stultus habebit. Et respondendum, quod hæc atque similia ideo dicuntur, quia non debet aliquis sapiens esse in oculis propriis, adscribendo sibi quod habet, sed solum in Domino. In omnibus autem verbis et factis manifestatus sum vobis, id est, experimento didicistis, qualis sim, et quantam a Domino sortitus sim gratiam, in docendo, conversando, et signa agendo.

Deinde ostendit Apostolus, quod propter suam humilitatem non debeat vilipendi. Aut numquid peccatum feci, me ipsum humilians, id est, inferioribus me conformans, propriis manibus laborando, et non tanquam prælatus de bonis vestris vivendo, ut vos exaltemini, id est, profectum sumatis in gratia, ædificati meæ humilitatis ac agilitatis exemplo? Humiliavi autem me, quoniam gratis, id est sine acceptione temporalis commodi, Evangelium Dei evangelizavi vobis. Alias autem Ecclesias exspoliavi accipiens stipendium, id est, a ceteris fidelium cœtibus multa accepi stipendia vitæ, ad ministerium vestrum, id est ad hoc ut vobis liberius prædicare possem. Et quum essem apud vos, et egerem victu, nulli vestrum onerosus fui, aliquid exigendo vel recipiendo a vobis. Nam quod mihi deerat pro sustentatione vitæ, consumptis his quæ ab aliis Ecclesiis cepi, suppleverunt, id est, mihi dederunt, fratres qui venerunt ad me a Macedonia: a quibus tanquam a bene correctis aliquid accepi, præsertim ne tristarentur et fructu eleemosynæ privarentur, si nihil ab eis sumpsissem. Et in omnibus

Act. xxii, 3. II Cor. xii, 2. I Cor. vii, 2. Prov. xxvi, 12.

7 1 Cor. iv, 12. 8 9

Is. xxvii, 1. Gen. iii, 4, 5.

Act. xxii, 3.

II Cor. xii, 2.

I Cor. vii, 2.

Prov. xxvi, 12.

7

1 Cor. iv, 12. diebus atque negotiis, sine onere me vobis servavi, a receptione stipendiorum vestrorum seu sumptuum abstinendo, et servabo in posterum. Est veritas Christi in me, id est, per veritatem Christi in me exsistentem hoc assero, quoniam hæc gloria, id est ista perfectio et bona gloriatio, scilicet quod prædicavi vobis sine gravamine vestro, non infringetur, id est, non tolletur neque deficiet, in me in regionibus, id est Ecclesiis, Achaiæ : cujus metropolis est Corinthus.

10

11

12

Quare? id est, cur hoc ago et agam? an ideo quia non diligo vos? Deus scit quod non facio ideo. Unde constat quod interdum ad dilectionem pertineat, aliquid ab alio capere; ad odium vero, nil velle recipere. Quod autem facio, et faciam, servando me vobis sine onere, ideo facio, ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, id est, studium pseudoapostolorum impediam, qui quærunt occasionem aliquid acquirendi a vobis meo exemplo. Unde si viderent me vestris stipendiis sustentari, ipsi audaciam sumerent multa exigendi a vobis. Amputo ergo occasionem eorum, ut in quo gloriantur, id est in apostolatu, de quo se inaniter jactant, inveniantur sicut et nos, id est similes nobis sint, nil accipiendo a vobis, sicut et nos nihil accipimus. Quod autem inaniter gloriantur de suo officio, patet :

13

Nam ejusmodi pseudoapostoli, sunt operarii subdoli, id est fallaces ministri, transfigurantes se sunt in Apostolos Christi, id est, speciem religionis assumunt, sanctitatem simulant, et per exteriorem apparentiam ostentant se ac si essent veri Apostoli. Et non mirum est hoc : ipse enim Satanas princeps illorum, transfigurat se in angelum lucis, id est, in similitudine Christi Angeli magni consilii, seu alterius cujuscumque angelici spiritus, se ostendit, quantum ad formam assumptam.4 Multa quoque vera et bona suggerit, quatenus credatur missus a Deo, et fallat. Ideo per alium Apostolum dicitur : Nolite omni spiritui credere, sed pro-5

14 bate spiritus, si ex Deo sunt. Non est ergo magnum, id est multum mirandum, si ministri ejus, id est homines seductores, transfigurentur, id est, sanctitatis speciem exterius induant, velut sint ministri justitiæ. Quorum ministrorum, tam Christi quam Satanæ, finis, id est retributio finalis, erit secundum opera ipsorum.

15 Iterum dico quod dixi superius, scilicet, Supportate me, et, Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ ; ne quis me putet insipientem, dum de spiritualibus gratiis mihi collatis glorior, quum non inaniter glorier, sed in Domino, ad ædificationem proximorum. Alioqui, id est, si non sustinetis me in spiritualibus gloriantem, velut insipientem accipite me gloriantem in carnalibus, secundum modum dicendum : quæ gloriatio videtur magis insipiens, quam illa quæ de spiritualibus est, quamvis nulla earum in me fuit vana ac stulta, sed propter efficacem causam assumpta. Sic ergo accipite me, ut et ego modicum quid glorier secundum carnem, seu de his quæ carnis generositatem concernunt : quæ gloriatio modica est. Quod loquor de nobilitate nostra secundum carnem, non loquor, id est, loqui non videor, secundum Deum, id est sapienter et juste, quia speciem stultitiæ habet laudare se ipsum, sed quasi in insipientia, id est per modum vanitatis atque stultitiæ loquor, secundum apparentiam superficialem, quando finis interior non pensatur, in hac substantia, id est exsistentia seu materia, gloriæ hujus.

16

17

C Cur autem Apostolus voluerit secundum carnem gloriari, subjecit. Quoniam multi falsi atque pestiferi gloriantur secundum carnem, id est carnaliter, seu de his quæ carnis dignitatem respiciunt, ut sunt nobilitas generis, conditionis libertas; et ego gloriabor de iisdem, non tamen eodem fine quo illi, sed ne a vobis æstimer illis inferior, sicque contempto me, propriæ salutis patiamini detrimentum. Gloriabor ergo hoc modo, non obstante quod videatur inane et stultum.

18

Libenter enim suffertis insipientes, quum sitis ipsi sapientes. Locus iste dupliciter explanatur. Primo sic : Libenter, id est caritative ac prompte, sine omni murmuratione, suffertis insipientes, id est homines passionatos, vitiosos, ac indoctos, æquanimiter patiendo importunitatem eorum in verbis et factis. Unde Salomon loquitur :6 Ne respondeas stulto secundum stultitiam suam, ne efficiaris ei similis ; et iterum alius, Non litiges cum homine linguato, nec communices homini indoccto.7 Hos ergo libenter suffertis, quum sitis ipsi sapientes, id est virtutibus eruditi secundum Christi doctrinam. Hoc enim ad veram sapientiam pertinet, ut insipientes tolerentur, nisi eorum perversitas noceat bono communi, aut propter excessum intolerabilis fiat. Verumtamen quidam, non ex caritate et humilitate, sed ex superbia et vanitate sufferunt insipientes : quia quum aliquid ab eis patiuntur, mox reputant eos stultos ac miseros, et indignum judicant ut se tam vilibus opponant, vel eos respiciant aut affentur. Hi insipientiores sunt his quos reputant insipientes. — Porro, quod libenter sustineatis insipientes, hinc constat : Sustinetis enim lætanter pro Christi amore præmioque futuro, si quis vos in servitutem redigit, id est, suo dominio subjicit : sicut frequenter in primitiva Ecclesia infideles tyranni redegerunt fideles in servos et famulos. Sustinetis insuper si quis devorat, id est, bona vestra consumit, si quis accipit, id est, vestra rapit, vel vos ipsos comprehendit : quemadmodum de quibusdam Dominus apud Prophetam protestatur, Comederunt carnem populi mei, et pellem desuper excoriaverunt ;8 si quis extollitur, id est, vobis se præfert, vel superba verba contra vos profert ; si quis in faciem vos cædit alapas dando : impletis enim illud in Evangelio, Si quis te percusserit in unam maxillam, præbe ei et alteram.9 Secundum ignobilitatem dico vos hæc sustinere, id est, hæc tanta sustinetis, tanquam ignobiliores injuriatoribus vestris, de carnis nobilitate lætantibus, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte, id est, sic ista sustinetis ab illis, quasi nos illis ignobiliores essemus : quod ita non est, sicut patebit.

Secundo, et magis quidem ad litteram, exponitur sic : Libenter suffertis insipientes, id est pseudoapostolos inaniter se commendantes, quorum verba et opera suffertis, quum sitis ipsi sapientes. Ironice loquitur, ut confundantur ad pœnitentiam. Stulte quippe egerunt, sustinendo hujusmodi pestilentes. Sustinetis enim, si quis pseudoapostolus vos in servitutem redigit, id est, a libertate ac dilectione evangelicæ legis, in observantias legis scriptæ vos transfert, prædicando oportere utramque legem omnino servare, ut fallaces ; si quis illorum falsorum devorat, si quis accipit vestra : sicut de Pharisæis ait Salvator, quod devorabant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis ;10 si quis illorum extollitur contra vos, jactans se natum de semine Patriarcharum, et esse circumcisum, vos vero fuisse idololatras, et incircumcisos jam esse. Quæ autem sequuntur, exponuntur sicut jam patuit.

Denique, quod falsi isti non fuerint excellentiores Apostolo, etiam in carnalibus, de quibus inaniter gloriabantur, ostenditur. In quo quis audet, id est, in quo aliquis illorum pseudoapostolorum se laudare præsumit, audeo et ego me collaudare, non tamen eo fine quo illi (ut dictum est).11 Hebræi sunt lingua et natione, et ego similiter. Israelitæ sunt, id est de tribu Jacob, qui alio nomine appellatus est Israel, et ego Israelita sum.12 Semen Abrahæ sunt, id est, carnales, non spirituales filii Abrahæ sunt, et ego utroque modo Abrahæ filius sum. Ministri Christi sunt, secundum apparentem sanctitatem et suam præsumptionem, non autem secundum veritatem ; et ego verus Christi minister sum. Ut minus sapiens, id est per modum stultioris, dico, plus ego, id est, perfectior sum Christi minister quam illi : quod tamen dicere, videtur ad insipientiam pertinere.13 Ideo dico hoc ut minus sapiens, quamvis secundum veritatem, sapienter loquar et salubriter agam, ita me commendando : sicut jam dictum est sæpius.

Sum ergo minister Christi plus illis : Primo, in laboribus plurimis, quia pro Christi amore et proximorum conversione plus pseudoapostolis laboravi, imo et plus veris Apostolis, juxta illud : Plus omnibus laboravi ; in carceribus abundantius, id est, frequentius et durius quam illi fui incarceratus; in plagis, id est vulneribus flagellorum mihi inflictis, supra modum humanæ virtutis seu ultra mensuram aliorum; in mortibus, id est gravissimis pœnis seu mortis periculis, fui frequenter. Plagas vero describit, adjungens : A Judæis obstinatis ac perfidis quinquies, id est quinque vicibus, quadragenas plagas seu percussiones, una minus, id est una percussione subtracta, accepi, id est triginta novem. Erat nempe, Deo jubente, præceptum per Moysen, ut si quis aliquid dignum plagis committeret, prosterneretur, et coram adstantibus flagellaretur, ita ut pro mensura peccati esset et modus plagarum : sic tamen ut quadragenarium numerum non excederet, ne fœde laceratus frater, ante aliorum conspectum jaceret. Ne ergo Judæi viderentur crudeles, dederunt Apostolo non quadraginta, sed triginta novem plagas.

Ter virgis cæsus sum a gentilibus : sicut in Actibus Apostolorum partim describitur; semel lapidatus sum Lycaoniæ a Judæis, quando me traxerunt extra civitatem, æstimantes me mortuum : prout in Actibus legitur; ter naufragium feci, id est sustinui; nocte et die in profundo maris, id est in alto aquarum multarum, fui tempestate detentus; in itineribus pro Christo fui sæpe, in quibus tamen sunt multæ insidiæ. Multa enim spatia perambulavit Apostolus, disseminando verbum Dei.

Ostensus sum quoque servus Christi præ ceteris : periculis fluminum, periculis latronum, id est sustinendo pericula mortis in fluminibus et a latronibus; periculis ex genere, periculis in civitate, periculis in solitudine, id est sustinendo pericula a Judæis, de genere meo exsistentibus, pericula etiam civium contra me insurgentium, atque pericula a bestiis eremi quam perambulavi; periculis in mari, periculis in falsis fratribus, id est sufferendo discrimina mortis, non solum ex parte maris, sicut prædixi, sed etiam ab his qui versantur et insidiantur in mari, ut sunt piratæ; patiendo item pericula varia a simulatis fidelibus, puta hæreticis, hypocritis et dolosis. De qualibus in Jeremia dicitur : Sagitta vulnerans lingua eorum, et in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.

Insuper fui plus ceteris servus Christi : in labore manuum mearum, de propriis laboribus victum ac necessaria procurando, et ærumna, id est inopia seu languore; in vigiliis multis : paucissimo enim tempore dormivit Apostolus, sed die ac nocte insistebat divinis ultra omnem facultatem humanam; in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Omnia enim incommoda ista afflictionesque corporis patiebatur Apostolus : non quod penitus nudus inesserit, nisi forte ab aliquibus spoliatus, sed quia vestimentorum penuriam passus sit : quia etsi aliquid boni habuisset, dedisset illud egenis.

Hæc itaque passus sum, præter, id est ultra, illa quæ extrinsecus sunt, id est, quæ ex parte aliorum me cruciant, instantia mea quotidiana, id est, quæ mihi assidue instant atque occurrunt ex consideratione proximorum, quibus compatior, et pro quibus sollicitor. Ideo subditur : sollicitudo omnium Ecclesiarum, quia ex fervida caritate de omnium salute sollicitor sicut de propria. Sollicitudo autem mentem affligit. Quis infirmatur in anima, titubando in fide vel ceteris donis gratuitis, et ego non infirmor, id est, non affligor, ejus defectibus cordialiter com

Jer. ix, 8.14

1 Cor. iv, 12; 1 Thess. ii, 9; 2 Thess. iii, 8.

27

28

29

1 Cor. xv, 10.

24

Deut. xxv, 2, 3.

25

Act. xvi, 22.

Ibid. xiv, 18.

26 patiendo, sicut perfecta requirit dilectio? Quis scandalizatur, id est, ad ruinam peccati inducitur ex verbo vel facto alterius inordinato, et ego non uror, id est, flamma caritatis accendor in compassione illius, et desiderando reparationem ipsius?

Si gloriari oportet, id est, quia necesse est me gloriari de bonis mihi concessis, ad vestri informationem, ne me pseudo-apostolis inferiorem putetis; quæ infirmitatis meæ sunt, id est de his quæ mihi conveniunt ex parte passibilitatis et humilitatis meæ, gloriabor in Domino, utputa de tribulationibus quas pro Christo sustinui, non de nobilitate prosapiæ aut sublimitate potentiæ, de quibus pseudo illi apostoli se jactant.

Consequenter tangit Apostolus quamdam, quam passus est, specialem persecutionem, de qua gloriatur in Domino. Præmittitque juramentum, ut firmius sibi credatur: loquebatur enim tardis ad credendum. Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, id est Pater æternus, qui est Deus Christi secundum naturam assumptam, et Pater ejus secundum naturam divinam, scit, quem nihil latet, qui est benedictus in sæcula, id est in sempiternum laudatus, quod non mentior in his quæ dixi et dicam, videlicet: Damasci præpositus gentis Aretæ regis, id est præpositus civitatis Damascenæ, videlicet gentis Aretæ regis, id est populi subjecti Aretæ regi, sub quo iste præpositus rexit Damascum. Sumit autem Apostolus urbem pro habitatoribus ejus, puta Damascum pro gente in Damasco morante, ac subdita regi Aretæ. Hic ergo præpositus custodiebat civitatem Damascenorum, id est, ad instantiam et propter munera Judæorum custodiri fecit portas Damasci ne exirem, ut me comprehenderet in civitate latentem; et per fenestram domus muro adhærentis, in sporta dimissus sum a discipulis, per murum civitatis, et sic effugi manus ejus.15 Hoc etiam modo Michol dimisit David, et Rahab nuntios Josue.16

Patet ergo non esse contemnendum humanum auxilium, quamdiu ordinate et congrue haberi potest, quamvis semper in Domino sit sperandum, præsertim quum et virtus humani auxilii a Deo dependeat. Debet enim homo facere quod in se est, nec ante recurrendum est ad solum Dei suffragium, nisi quum deficit humanum. Imo non debet quisquam expectare divinum auxilium, dum habet quod agat, ne Deum tentare videatur. Sic Ezechias piissimus videns se regi Assyriorum prævalere non posse, totum se contulit ad rogandum Dominum, ut legitur in libro Regum. Nihilo minus fecit quod in se erat, imo quidquid sibi possibile fuit, obstruendo fontes, faciendoque machinas. Unde Deus, qui Paulum usque ad tertium cœlum17 rapuit, poterat eum aliter liberare a prædicti manu præpositi, quam per fenestram et sportam;18 sed sic eum eripuit, ut instruamur non deserere humana præsidia, nec sine necessitate ad solum Dei convolare auxilium.19

Hanc persecutionem est in Damasco passus Paulus, statim post sui conversionem, ut patet in Actibus Apostolorum.

Footnotes

  1. Eccli. xi, 30. ↩

  2. I Cor. xii, 31. ↩

  3. Osee ii, 20. ↩

  4. Is. IX, 6, juxta LXX. ↩

  5. 1 Joann. IV, 1. ↩

  6. Prov. xxvi, 4. ↩

  7. Eccl. vii, 4, 5. ↩

  8. Mich. iii, 3. ↩

  9. Matth. v, 39. ↩

  10. Marc. xii, 40. ↩

  11. *[in insipientia dico,] ↩

  12. Gen. xxxii, 28; xxxv, 10. ↩

  13. Eccli. viii, 4, 5. ↩

  14. [periculis ex gentibus,] ↩

  15. Act. ix, 23-25. ↩

  16. 1 Reg. xix, 11, 12. Josue 11, 15. ↩

  17. IV Reg. xix, 14-19. ↩

  18. II Cor. xii, 2. ↩

  19. II Par. xxxii, 2-8. ↩

Chapter 12 of 14