Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI: FACTUM EST AUTEM IN MENSE NISAN.

NUNC recitatur, qualiter Nehemias de licentia regis Jerusalem venerit. Factum est autem in mense Nisan: qui cum nostro Aprili concurrit, aut partim cum Martio; anno vicesimo Artaxerxis regis. Præcedenti capitulo dictum est, quod in mense Casleu, id est Decembri, vel secundum quosdam, Novembri, anno vicesimo Artaxerxis, Nehemias interrogavit de statu1

D Jerusalem: quomodo ergo eodem anno in mense Nisan factum est, quod hic narratur, quum isti duo menses non veniant in eodem anno, ita quod Nisan sequatur menses Casleu, sicut hic agitur de mense Nisan, qui fuit post Casleu? Ad quod quidam respondent, quod Nehemias hic loquitur secundum modum computationis Judæorum, dicentium, mundum esse creatum in

Exod. xii, 2. mense Tisseri, correspondenti partim nostro Septembri, et partim Octobri; et quod ille sit simpliciter primus mensis anni, et Casleu tertius, Nisanque septimus, quamvis postea ex eventu, mensis Nisan vocatus sit primus mensis anni, quia in eo filii Israel educti sunt de Ægypto. Et levavi manum meam, et dedi regi vinum, id est, vasculum in quo fuit vinum ei porrexi; et eram quasi languidus ante faciem ejus, id est pallidus ex præviis jejuniis, orationibus, fletibus, vigiliis atque tristitiis.

Eccli. xix, 26, 27.

Prov. xxvii, 19.

Dixitque mihi rex, suspicans quod mali aliquid cogitarem in eum, quasi volens eum intoxicare, et ex timore deprehendendi de tanto facinore pallescens: Quare vultus tuus tristis est, id est, signa interioris mœroris ostendit, quum te ægrotum non videam? Non est hoc frustra, id est absque causa notabili; sed malum, nescio quid sit istud, quia cordium secreta certo et determinate cognoscere, vires excellit humanas, in corde tuo est. Nam interiora per exteriora quædam, præsertim ex dispositione vultus et oculorum, probabiliter et in generali noscuntur, juxta illud Ecclesiastici: Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus; amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. Unde et in Proverbiorum libro fertur: Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.

Et timui valde ac nimis, ne forte rex excusationi meæ non crederet, et suæ suspicioni nimium inhæreret, sicque forsan per pœnas extorqueret a me veritatem. Et dixi regi: Rex, in æternum vive. Quasi dicat: Vitam tuam cupio jugiter conservari et prosperari, atque post vitam hanc æternaliter felicitari. Quare non mœreat, id est, rationabiliter tristetur, vultus meus, quia civitas domus sepulcrorum patris mei deserta est, id est vastata, ita quod nunc pauci morantur in ea, respectu temporum quæ captivitatem nostram præcesserunt. Sed cur ait, Civitas domus sepulcrorum patris mei, et non potius, Civitas domus sepulcri patrum meorum, quum apud Judæos consueverint patres et filii in eodem sepulcro recondi? Et respondendum, quod plurale frequenter pro singulari ponitur, et econtra. Sicque per patrem intelligit suos progenitores. Et portæ ejus combustæ sunt igni.

Et ait mihi rex, qui ex verbis prætactis consideravit, quod Nehemias optaret civitatis suæ reparationem: Pro qua re postulas? Et oravi Deum cæli, oratione interna ac brevi, ut dirigeret me in petendo, regemque inclinaret ad consentiendum, et dixi ad regem: Si videtur regi bonum: quasi dicat, Tuæ discretioni totum committo; et si placet servis tuis, id est septem consiliatoribus tuis tibi adstantibus, de quorum consilio omnia agis, juxta morem regum Persarum atque Medorum:2 ut dictum est super Esdram, et Esther primo habetur; rogo ut mittas me in Judæam, et ædificabo eam, scilicet urbem Jerusalem, complendo ejus reædificationem a Zorobabel inchoatam, et ab Esdra auctam, et postea minoratam. Dixitque mihi rex et regina: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? id est, quamdiu quæris ibi manere? Ex quo patet, quod rex et regina non libenter caruerunt præsentia tam modesti et fidelis pincernæ. Porro quid ad hanc interrogationem responderit Nehemias, non scribitur hic; sed infra recitat Nehemias, se rediisse ad regem anno regni ejus tricesimo secundo: sicque absens fuit annis duodecim, quoniam anno regni ejus vicesimo abiit versus Judæam. alias ser-vus tuus34

1 Esdr. xii, 28; Esther. 1, 13, 14.

11 Esdr. x, 14.

Et placui ante vultum regis, et misit me. Et constitui ei tempus, et dixi ei: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis, quæ est trans flumen Euphraten, officiatos regis, ut transducant me, donec veniam in Judæam, id est, cum securitate me ducant usque ad loca inter Judæos reversos sita; et epistolam ad Asaph custodem saltus, id est silvæ regis, ut det mihi ligna, ut tegeré possim portas templi, turres domus, id est, cooperire summitatem templi instar turris constructi, vel turris ædificandæ prope templum pro ejus munitione, et muri civitatis, id est, ad operiendum portas muri, seu turres in eo fiendas, et domum quam ingressus fuero, id est, etiam ad tegendum domum quam inhabitabo. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum, id est, fecit quæ petii, secundum quod Deus gratiose et favorabiliter adfuit mihi. Præterea Josephus addit, quod Nehemias a rege dimissus, cum principibus militum atque equitibus venit Babyloniam, et secum inde duxit multos Judæorum eum sponte sequentes.

Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum et equites. Et audierunt Sanaballat et Tobias. Hi erant hostes Judæorum, et de adventu Nehemiæ dolebant.

Consequenter in textu describitur, qualiter Nehemias ad tempus suum celavit propositum, et circuivit, consideravitque urbem et muros destructos, qualiter possent aptius reparari. Nec est difficultas in littera; tamen aliqua tangam. Et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam, hoc est, ego solus equitavi, et qui mecum circuibant, pedites erant. Egressus sum ante frontem Draconis, id est locum sic nominatum.5 Non erat locus, id est via apta ad progrediendum, jumento cui sedebam, quia distorta erant itinera, et ruinæ fuerunt ibidem factæ. Et indicavi eis manum Dei, quod esset bona mecum, id est adsistentiam et auxilium Dei prosperum mihi ab ipso concessum. Vobis autem Samaritanis adversariis nostris gentilibus atque idololatris, non est pars, id est communio neque hereditaria portio, et justitia, id est cultus sincerus veri Dei, et memoria in bono in Jerusalem: id est, omnino alieni estis a Deo et a fideli populo ejus et ab urbe Jerusalem ad divinum cultum electa.

Juxta tropologiam, prælatus cupiens reformare Ecclesiam, debet omnes ejus ruinas, deformitates et abusiones considerare, et qualiter possint ac debeant reformari, perpendere: sicque secreto suo ad tempus opportunum abscondito, debet sibi viros idoneos associare, ac suum propositum insinuare eisdem; et ipsos hortari, ut sibi cooperentur et adsistant ad reformandum collapsa, et ut confidant in Domino, certi de adjutorio ejus, dummodo quod in ipsis est, fecerint, et ne timeant adversarios boni communis; imo parati sint pro Deo, pro æquitate, pro proximorum salute, et pro bono communi persecutiones pati ac mortem subire.

Footnotes

  1. II Esdr. 1, 1. ↩

  2. Esther. i, 13, 14. ↩

  3. II Esdr. v, 14. ↩

  4. I Esdr. vii, 28; ↩

  5. * fontem ↩

Chapter 3 of 15