Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO CAPITULI TERTII : ET SURREXIT ELIASIB SACERDOS MAGNUS.

HIC ipsa reædificatio civitatis Jerusalem et murorum ac portarum ejus describitur. Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, id est pontifex Judæorum: qui, secundum Josephum et Magistrum in historiis, fuit filius Joachim seu Eliachim pontificis, qui Joachim erat filius Josue filii Josedec. Et fratres ejus sacerdotes, et ædificaverunt portam Gregis. Alia translatio continet: Ædificaverunt portam et Probaticam piscinam. Fuitque porta hæc juxta templum: per quam inducebantur greges animalium offerendorum. De piscina autem Probatica habetur apud Joannem. De hac porta quidam exponunt illud Michææ: Et tu, turris Gregis nebulosa. Tamen sicut ibi exposui, per turrim illam intelligitur ibi ad litteram templum.12 Denique in hac ædificatione decuit principem sacerdotum cum suis exsistere primum, et portam construere prope templum. Ipsi sanctificaverunt, id est, firmiter statuerunt eam ad Dei honorem : nam sanctum, uno modo idem est quod firmum ; et statuerunt valvas ejus, id est portas ejus seu januas : quæ a volvendo nomen sortitæ sunt, quia in apertione et clausura volvuntur ac revolvuntur, et per portas cointelliguntur vectes et seræ; et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, id est firmaverunt, ædificando juxta eam in muro usque ad turrim centum cubitorum ab una parte, et usque ad turrim Hananeel, ex alia parte. Unde prædictum fuit a Jeremia: Ædificabitur civitas Domino a turre Hananeel.3 Et juxta eum, id est prope ædificata a pontifice, ædificaverunt viri Jericho, hoc est oriundi ex urbe sic dicta; et juxta eum, forsan ex alio latere, ædificavit Zachur filius Amri, incipiendo ubi dimisit Eliasib.

Portam autem Piscium, sic vocatam quia per eam copia piscium inferebatur, ædificaverunt filii Asnaa. Et ipsi texuerunt, id est construxerunt; vel, texerunt, id est operuerunt eam lignis, ut et murus fortius cohæreret. Hæc porta, secundum Josephum, appellata est postea porta David, quoniam fuit ex opposito montis Sion, id est illius partis Jerusalem: quæ pars vocata est civitas David, ut patet secundo libro Regum. Et juxta eos ædificaverunt Thecueni, id est nati ex urbe Thecua : de qua fuit Amos4 propheta, et mulier sapiens quam Joab misit ad David, prout secundo libro Regum describitur.5 Optimates autem, id est superiores, eorum, non supposuerunt colla sua in opere Domini, id est, non adjuverunt in ædificiis istis : in quo eorum negligentia et vulgarium diligentia denotantur.

Et portam Veterem ædificaverunt Joiada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia. Hæc porta vocata est vetus, quia vestigia ejus apparuerunt a diebus Jebusæorum atque Melchisedech, ut in Scholastica fertur historia. Juxta eos ædificavit Meltias; et Maspha : quod est hic nomen viri, qui erat pro duce in regione trans flumen, id est, vices ducis illius supplevit: quia ut dicitur, dux quidam trans flumen, quamvis gentilis natione, cupiebat ad ædificandum contribuere ex devotione: quod fecit per virum prædictum. Et dimiserunt Jerusalem, extra eam ædificando, vel eam extendendo.

Et portam Vallis, per quam ibatur de civitate ad vallem Josaphat, ædificavit Hanun. Et portam Sterquilinii, per quam tempore pluvioso immunditiæ civitatis decurrebant in torrentem Cedron. Portam Fontis, quæ et infra porta Aquarum vocatur, et a fonte sibi propinquo sic dicta est, ædificavit Sellum.6 Nempe portæ hic nominatæ, inveniuntur et alia nomina habere. Princeps pagi, id est villæ seu vici Maspha; et muros piscinæ Siloe in hortum7 regis, id est, muros piscinæ sic nuncupatæ construxit usque ad hortum regis; vel ædificavit muros piscinæ fluentis versus regis hortum.8 Dicit autem Isaias: Aquæ Siloe transeunt cum silentio. Apud Joannem quoque Evangelistam dicitur:9 Vade, lavare in natatoria Siloe, quod interpretatur missus. Et usque ad gradus qui descendunt de civitate David. Siquidem ad civitatem David, hoc est ad arcem Sion, ascendebatur per gradus.

Post eum ædificavit10 Nehemias filius Azboc, usque contra sepulcrum, id est ex opposito sepulcri, David regis, qui sepultus est in civitate David, ut legitur tertio Regum libro, et usque ad domum fortium, in qua fortes regis David seu agonistæ solebant manere:11 non quod domus illa adhuc stetit, sed usque ad locum ubi aliquando stabat, porrigebatur ædificatio hujus. Nathinæi autem, qui ligna et aquas comportabant ad domum Dei, habitabant in Ophel, id est loco sic dicto, non remote a templo. Sursum autem a porta Equorum ædificaverunt sacerdotes. Hæc porta non fuit porta civitatis, sed posita erat ante atria templi: usque ad quam licuit equitando ascendere versus templum, atque exinde dicitur incepisse habitatio sacerdotum. Littera plana est.

Mystice potest hoc loco per Nehemiam Christus intelligi, qui militantem ædificavit Ecclesiam.12 Cujus cooperatores fuerunt gloriosi Apostoli, ceterique discipuli ac prælati, prædicatores atque doctores: quorrum quisque domum seu congregationem sibi commissam ædificavit exemplo et documentis. Porro, per septem portas, puta per sex portas civitatis, et per portam Equorum, rite intelliguntur septem ecclesiastica sacramenta, per quæ ad cœleste regnum pertingitur, vel septem dona Spiritus Sancti, seu tres virtutes theologicæ et quatuor cardinales.13 Specialiter demum, per portam Gregis, designatur spontanea resignatio sui ipsius, et mortificatio propriæ voluntatis, seu crucifixio propriæ carnis cum vitiis et concupiscentiis:14 per quæ omnia offert se homo suo Creatori, sicut per portam Gregis inducebantur pecora immolaticia Domino offerenda. Per portam Piscium, figurata est prædicatio Evangelii, per quam homines quasi pisces capti, Christo incorporantur, qui dixit ad summum Apostolum: Ex hoc jam homines eris capiens.15 Per portam Veterem, intelligitur cognitio Scripturarum veteris Testamenti, per quam fides corroboratur. Per portam Fontis, effusio lacrimarum desiderio regni cœlestis, seu copia gratiarum, vel aqua sapientiæ salutaris.16 Per portam Vallis, sancta humilitas. Per portam Sterquilinii, recognitio propriæ defectuositatis et expurgatio vitiorum. Per portam Equorum, fortitudo, fervor, velocitas prædicatorum ac prælatorum, quorum est Christum undique circumferre.

Postremo, per optimates Thecuenorum non supponentes colla sua in opere Dei, recte intelliguntur, qui in Ecclesia fulgent ecclesiastica dignitate, sed per negligentiam torpent, et carnali conversatione fœdantur: qui pulchra dicunt magnaque prædicant, sed ea non exsequuntur. De quibus ait Salvator: Alligant onera gravia et importabilia, et imponunt ea super humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere.17 Similiter nobiles et potentes, quum dicat Apostolus: Quia non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos; sed abjecta mundi elegit Deus, ut confundat fortia.18 Nam et teste Gregorio: Hos elegit Deus quos despicit mundus. De quibus ait Psalmista: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur;19 ideo tenuit eos superbia.

Footnotes

  1. Mich. IV, 8. ↩

  2. Joann. v, 2-7. ↩

  3. Jer. xxxi, 38. ↩

  4. Amos i, 1; ↩

  5. II Reg. xiv, 2. ↩

  6. II Esdr. viii, 1, 3, 16. ↩

  7. II Esdr. iii, 15; xii, 36. ↩

  8. Is. viii, 6. ↩

  9. Joann. ix, 7. ↩

  10. II Reg. v, 7, 9. ↩

  11. III Reg. ii, 10. ↩

  12. Sensus mysticus. ↩

  13. Is. xi, 2, 3. ↩

  14. Galat. v, 24. ↩

  15. Luc. v, 10. ↩

  16. Eccli. xv, 3. ↩

  17. Matth. xxiii, 4. ↩

  18. 1 Cor. 1, 26, 27. ↩

  19. Ps. lxxii, 5, 6. ↩

Chapter 4 of 15