Articulus 4
EXPOSITIO CAPITULI QUARTI: FACTUM EST AUTEM QUUM AUDISSET SANABALLAT.
P ONITUR hic unum obstaculorum, quo adversarii Judæorum conati sunt Judæos ab ædificatione retrahere, utpote eos acriter impugnando. Factum est autem quum audisset Sanaballat inter Samaritanos præcipuus, quod ædificaremus murum, iratus est valde, invidens prosperitati ædificantium, et dixit: Quid Judæi faciunt imbecilles, id est infirmi? quasi dicat: Non poterunt facere aliquid magni. Num dimittent eos gentes? id est, gentiles in eorum circuitu commorantes, non permittent eos opus inchoatum complere. Sed et Tobias Ammonites proximus ejus, ait: Ædificent, id est, non est curandum de ædificatione ipsorum. Si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum, tam bassus et debilis erit murus quem faciunt: et sic poterimus murum illum ad placitum dissipare.
Et dixit Nehemias. Hoc non est de textu. Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui, id est, injuste nos contempserunt. Converte opprobrium super caput eorum, id est, pro eorum opprobrio quo nos aspernati sunt, puniantur a te; et da eos in despectionem in terra captivitatis: id est, pro eo quod nos spreverunt injuste, nec compassi sunt reversis a captivitate, fac eos juste contemni et captivari. Ne operias iniquitatem eorum, id est, inultam non deseras, et peccata eorum coram facie tua non deleantur, id est, non tradantur oblivioni a te, donec debite castigentur; quia irriserunt ædificantes urbem cultus divini et templum Dei. Non ex odio, sed potius zelo justitiæ, oravit hæc Nehemias, et ut in præsenti purgarentur et castigarentur. Vel quasi prophetice loquens hæc protulit. Sic enim et in libro Psalmorum multa dicuntur, ut est:1 Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsum quod exprobraverunt tibi, Domine. Et Jeremias:2 Induc (inquit) super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos. Hi autem erant infideles, et obstinati in vitiis, ac publici hostes veræ religionis ac boni communis: ideo licuit contra eos sic exorare, non odiendo naturam neque personam secundum se, sed impietatem et impios secundum quod tales.
Factum est autem, quum audissent quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et cæpissent interrupta concludi, id est, interruptio muri esset reparata in rimulis et scissuris, irati sunt nimis, et congregati sunt omnes ut venirent pariter ad expugnandum nos. Et oravimus Deum, sine cujus auxilio non potuissemus illis prævalere, et posuimus custodes super murum. Dixit autem Judas, id est tribus seu populus Juda, aut aliquis vir notabilis Judas nomine: Debilitata est fortitudo portantis, id est, portantes onera sunt lassati, et humus nimia est, hoc est, terra efferenda, ut convenientius fiant ædificia, est copiosa, ita ut laboriosum sit eam efferre. Nec apta est expositio, ut per terram intelligantur calx et arena: quæ propriis poterant nominibus designari. Et nos non poterimus ædificare, propter hæc impedimenta. Isti cœperunt animo frangi, pusillanimitateque dejici.
Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, donec veniamus in medium eorum, id est, improvise irruamus in ædificantes. Factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos, id est prope Samaritanos, qui avisabant Nehemiam et suos de adversariorum confœderatione et proposito veniendi contra ipsum et populum suum, statui post murum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis, id est in acie ordinata ad standum extra civitatem, ut se opponerent hostibus. Et surrexi, et aio ad optimates: Nolite timere a facie eorum. Quum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis de eorum insidiis et adventu, dissipavit Deus consilium eorum, ingerendo eis timorem seu dissensionem.
A die illa media pars juvenum eorum, id est prædictorum bellatorum nostrorum, faciebat opus in muro, et media pars parata erat ad bellum, vacans ab opere, ut esset fortis et præcincta ad pugnam, et principes post eos, ad dirigendum juvenes circa pugnam. Et dixi ad optimates et reliquam partem vulgi: Deus pugnabit pro nobis, nos confortando, et adversarios prosternendo. Et dixi populo: Unusquisque cum puero suo, id est ministro aut filio, maneat in medio Jerusalem tanquam in loco magis munito, et ubi magis necessaria sunt auxilia contra hostes, et sint vobis vices, id est vicissitudines seu alternationes, per diem et noctem ad operandum, ut scilicet una parte operante et vigilante, alia paulisper repauset. Ego autem et fratres, id est cognati, mei et pueri mei et custodes, non deponebamus vestimenta nostra de nocte, quia modicissimo somno eramus contenti. Unusquisque tantum nudabatur ad baptismum, id est, solum nudavit se ad aliquantulam horam, ut juxta morem et ritum legis lavaret, et lavando purificaret se, vel corpus suum a sudoribus immunditiisque ex labore contractis lavando mundaret.
Spiritualiter, per adversarios Judæorum præfatos, intelliguntur hæretici et perversi, persecutores et tyranni, qui profectui et reformationi adversantur Ecclesiæ: contra quos, sæculares fideles corporalibus armis armantur, et etiam divini invocatione subsidii; spirituales autem personæ, orationibus pugnant et lacrimis. Omnes quoque ædificantes et bonum Ecclesiæ promoventes, accincti sunt gladio spiritus, quod est verbum Dei, ac veræ discretionis judicio.3 Et sicut Nehemias ac sui, propter nullam adversantium improbitatem, ab incepto opere cessaverunt, ita debemus in sanctis actibus esse constantes.
Footnotes
Chapter 5 of 15