Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO CAPITULI QUINTI : ET FACTUS EST CLAMOR POPULI.

REPREHENDUNTUR hic ditiores Judæorum de avaritia, immisericordia, et usura circa proximos suos extenuatos Judæos. Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus, id est, mediocres pauperesque Judæi et eorum uxores, querulose et miserabiliter clamaverunt, adversus fratres, id est cognatos, suos Judæos divites et potentes, a quibus gravabantur usuris:1 ita quod divites contra legem mutuaverunt pauperibus sub usura, imo filios ac filias indigentium Judæorum emerunt in servos et ancillas:2 quod et pauperes aliqui necessitate quadam compulsi, adhuc sponte pati proposuerunt, sicut subjungitur. Et erant pauperes, qui dicerent: Filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis: ita quod eos alere non valemus; accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus et vivamus, id est, vendamus eos divitibus, atque pro pretio accipiamus victualia. Et erant qui dicerent: Agros nostros et vineas et domos nostras opponamus inopiæ nostræ, id est, venditioni seu impignorationi exponamus ad subveniendum nostræ indigentiæ. Ideo subditur, et accipiamus frumentum in fame, id est tempore famis seu caristiæ hujus. Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, id est, unus alteri concedat pecuniam ad usuram, ut persolvamus regi tributa, demusque agros nostros et vineas, exponendo eos (ut tactum est) venditioni vel impignorationi: quemadmodum in Genesi leguntur fecisse Ægyptii.3 Et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, ita et carnes nostræ sunt, id est, corpora nostra merito essent a servitute aliena et libera, sicut et corpora divitum Judæorum, et ex eodem patriarcha Jacob sumus progeniti, ejusdemque legis ministri. Hinc in Joanne dixerunt Judæi: Semen Abrahæ sumus, et nemini unquam servivimus.4 Et sicut filii eorum sunt liberi, ita et filii nostri merito liberi essent. Potest quoque exponi opposito modo: Sicut carnes fratrum nostrorum qui manserunt in Babylone, sunt in servitute sub rege Persarum, ita et nos sumus in afflictione: et idem de filiis illorum ac nostris.

Et iratus sum nimis ira per zelum, præsertim contra divites qui se tam immisericorditer et avare habuerunt circa egenos. Cogitavitque cor meum mecum, id est, intra me deliberavi quid dicerem, nec ex impetu locutus sum passionis; et increpavi optimates et magistratus, id est superiores et judices Judæorum, dicens: Usuras ne singuli a fratribus vestris egenis Judæis accipiatis. Tanquam dicerem:56 In hoc peccatis enormiter, quum in Deuteronomio jussum sit, Non fœnerabis fratri tuo ad usuram.7 Et congregavi adversus eos concionem, id est congregationem, magnam: quatenus publice corriperentur, qui publice peccaverunt, juxta illud Apostoli: Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.8

Et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram. Quamvis enim Cyrus rex Persarum et Artaxerxes rex dimiserunt Judæos gratis, quantum ad id juris, quod habuerunt in eos ratione captivitatis eorum in regnis suis, illi tamen Judæi qui venditi erant gentilibus, redimebantur ab his quorum servi empticii erant.9 Sicque redemerunt multos eorum, ipse Zorobabel, Esdras et Nehemias. Et vos ergo vendetis fratres vestros, id est, Judæos quos emistis in servos, vendere vultis, non gratis dimittere, et nos ememus eos? quasi dicat: Non decet nec licet, præsertim in casu et tempore isto. Verumtamen absolute loquendo, non fuit Judæis prohibitum, filios suos ac filias vendere in famulos et ancillas, cogente penuria, Judæis divitibus. Nec divitibus illis fuit prohibitum emere illos, sed ultra sex annos ipsos tenere in servitute fuit prohibitum, juxta illud Exodi: Si emeris servum Hebræum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.10 Hinc a Jeremia arguuntur Judæi, quod talem libertatem non exhibuerunt servis empticiis.11 Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent: quia in isto casu generalis afflictionis atque inopiæ, debebant proximis suis egenis gratis misericorditer subvenire.

Et dixi eis: Non est bona res quam facitis. Quare non in timore Dei nostri fi- liali aut saltem initiali ambulatis, custodiendo divina præcepta? quia qui timet Deum, nihil negligit;12 ne exprobretur nobis ab inimicis nostris, id est, ne adversariis subjiciamur, et ne nobis insultent: juxta illud, Ne dicant inter gentes, Ubi est Deus eorum? Principaliter tamen Deum timere et honorare debemus ex caritate ipsius, quatenus ei complaceamus et uniamur. Istud dicendum est Christianis, ut scilicet timeant Deum, et obediant ei, ne exprobretur eis ab hostibus eorum, Turcis et Sarracenis.

Deinde Nehemias exemplo sui ipsius et suorum, hortatur Judæos ad liberalitatem et pietatem prætactas. Et ego et fratres mei et pueri mei domestici, commodavimus plurimis, id est, gratis concessimus multis Judæis pauperibus, pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud, id est, communiter in hoc concordemus, quod ista sic mutuata, non repetantur ab eis qui facultatem non habent solvendi. Æs alienum concedamus quod debetur nobis, id est, pecuniam quæ nobis debetur a subditis ratione nostri ducatus, non exigimus nobis persolvi, sed quasi mutuatum quid relinquimus illis. Reddite ergo eis agros suos et vineas, etc. Quin potius et centesimam pecuniæ, id est centesimam partem pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere ab eis soleatis, date pro illis, id est, solvite pro ipsis pauperibus de bonis vestris, quum ipsi non habeant unde persolvant. Hæc centesima solvebatur regi pro tributo terræ. Insuper et excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Dominus omnem virum, de quo loquor, qui non compleverit verbum istud, etc.

A die autem illa qua præceperat rex mihi, ut essem dux in terra Juda, id est per duodecim annos quibus præfui populo Judæorum ut dux, ex regis commissione, ego et fratres mei annonas non comedimus, id est, victum a populo non accepi, qui tamen mihi debebatur ratione ducatus mei, si exegissem. Quin potius in opere muri ædificavi propria manu interdum, et agrum non emi, quia propria commoda et divitias non quæsivi, sed Dei honorem et bonum commune. Judæi quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, qui in officiis erant et a populo sustentari solebant, et qui veniebant ad nos de gentibus, in mensa mea erant: et sic fui hospes liberalis, ne populus gravaretur. Parabatur mihi, id est pro esu meo et eorum quos reficere volui, per dies singulos, id est quotidie, bos unus, arietes sex, et inter dies decem vina diversa, id est, plura dolia vinorum diversorum infra decem dies expendi cum commensalibus meis. Insuper et annonas ducatus mei non quæsivi. Valde enim attenuatus, id est per paupertatem exhaustus, erat populus pro majori parte. Memento mei, Deus meus, in bonum, id est ad hoc, ut mihi misericors sis et gratiose retribuas, secundum omnia quæ feci populo huic Judæorum, id est secundum merita beneficiorum quæ eis exhibui propter te; et sicut pie et liberaliter feci eis, ita fac mecum: juxta illud, Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.1314

Ex isto capitulo ad opera pietatis instruimur; sed heu! jam multi infelicissimi nomine tenus Christiani, Judæorum avaritiam imitantur, usuras committunt, pauperes gravant, opprimuntque subjectos, filios suos ac filias vendunt servituti peccati, et subdunt jugo diaboli, non reprimendo eos a vitiis, sed magis inducendo ad vanitates. Docentur quoque majores prælati exemplo Nehemiæ, peccantes quamvis potentes et magnos, sine personarum acceptione strenue increpare, salubriter exhortari, atque ad condignam suorum exsecutionem officiorum seriosissime admonere.15 Imo omnes qui præsunt, docentur hic suis subditis in temporalibus et spiritualibus, præsertim inopiæ tempore liberaliter subvenire, non otio, loquacitati, voluptative gustus et tactus vacare; sed in omni opere virtuoso se ipsos in primis exemplares et alacres exhibere, et contentari sobrio cibo, modico potu, mediocrique somno.

B

Footnotes

  1. Exod. xxu, 25; ↩

  2. Lev. xxv, 36, 37; 39-46. ↩

  3. Gen. XLVII, 16, 17. ↩

  4. Joann. VIII, 33. ↩

  5. Ps. lxxxviii, 10. ↩

  6. · exigatis ↩

  7. Deut. xxiii, 19. ↩

  8. 1 Tim. v, 20. ↩

  9. 1 Esdr. 1, 2-4; vii, 12-26. ↩

  10. Exod. xxi, 2. ↩

  11. Jer. xxxiv, 9-17. ↩

  12. Eccle. vii, 19. ↩

  13. Matth. vii, 2; ↩

  14. Luc. vi, 38. ↩

  15. 1 Tim. v, 20. ↩

Chapter 6 of 15