Articulus 6
EXPLANATIO CAPITULI SEXTI : FACTUM EST AUTEM QUUM AUDISSET SANABALLAT.
DESCRIBUNTUR hic insidiæ ipsi Nehemiæ illatæ. Factum est autem quum audisset Sanaballat et Tobias et Gossem, qui inter adversarios Nehemiæ erant principales, quod ædificassem murum, et non esset in ipso interruptio, quia jam erat integratus et continuatus; miserunt ad me, dicentes simulatorie: Veni, et percutiamus fœdus, id est, pactum pacis et amicitiæ ineamus firmissime: ideo additur, in vitulis*, id est, ipsum fœdus roborando per occisiones vitulorum, in signum quod morte dignus consisteret, qui pactum hoc violaret.1 Fuit namque antiquitus consuetudo, ut in confœderatione hujusmodi occideretur vitulus unus aut plures, aut alia pecora, in signum firmitatis, atque ad designandum quod mortem mereretur qui fœdus transgrederetur. Hinc per Jeremiam loquitur Dominus: Dabo viros qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis, quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones illas.2 Ex quo elicitur, quod in signum firmitatis consueverunt etiam semel ire inter partes animalis occisi atque divisi. In campo uno*.3 Volebant enim Nehemiam trahere extra urbem, quatenus in rure occiderent eum. Hinc subditur: Ipsi autem cogitabant ut facerent malum mihi. Deinde in littera ponitur excusatio Nehemiæ, et planus est textus.
Et misit ad me Sanaballat, juxta verbum prius, id est insidiose, sicut et ante; non tamen verba præferentia speciem amicitiæ, sed comminationis. Aliquando tamen verba amicitiæ addidit simulatorie, sicut subjungitur: puerum, id est ministrum, et epistolam scriptam hoc modo: In gentibus auditum est, id est, inter nos gentiles jam publice vulgatum est, et Gossem, cui tanquam viro solenni credendum est, dixit, quod tu et Judæi cogitetis rebellare contra regem Persarum. Propter quam causam et prophetas posueris, qui prædicent de te in Jerusalem, id est, quosdam induxeris ad hoc, quod simulant se spiritum prophetiæ habere, dicentes quasi ex revelatione divina: Rex in Judæa est, id est, ex Dei voluntate Nehemias iste est rex terræ et populi hujus: ideo ei, non regi Persarum, obediatis. Auditurus est rex hæc, id est, percipiet ista, et indignabitur tibi; idcirco veni, ut ineamus consilium pariter, qualiter possis te excusare. Et misi ad eos, dicens, specialiter ad Sanaballat, tanquam ad capitaneum iniquorum: Non est factum secundum verba hæc quæ loqueris per epistolam quam misisti. Quam ob causam magis confortavi manus meas, id est, tanto plus animavi me ad operandum, quanto multiplicius ac insidiosius impius ille volebat me impedire. Sic et nos debemus tanto ferventius Deo servire, vitiisque resistere, quanto importunius invisibiles adversarii nos impugnant, aut homines pravi impedire nostrum profectum nituntur.
Et ingressus sum domum Semaiæ Judæi, quem mihi fidelem esse putavi, qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei, id est, inter nos conferamus in templo, qualiter tu, Nehemia, evadere possis pericula, et claudamus portas ædis, id est domus Dei, ut intra templum maneas clausus; quia venturi sunt Sanaballat et sui, ut interficiant te. Et dixi, refutando talem suggestionem: Num quisquam similis mei fugit? id est, numquid aliquis in Deo confidens, et quæ Dei sunt agens, fugere habet timore humano? Et quis ut ego, id est, quis similis mei in Dei confidentia, ingredietur templum fugiendo hostes, et vivet? ac si dicat: Si sic fugeret timore inordinato, mereretur divino privari auxilio, et occidi. Nihilo minus licitum est ex rationabili causa, et ex naturali mortis timore, præsidium fugæ assumere, et locum sacrum ac tutum intrare, sicut et David sanctus frequenter fugit a facie Saul. Non tamen id licitum est in derogationem justitiæ, atque in detrimentum boni communis, sicut in proposito isto. Ad hoc enim falsarius iste voluit Nehemiam in templo recludere, ut opus Dei negligeretur, et Nehemias notaretur de fuga formidolosa, quasi non sperans in Domino.
Et intellexi, ex divino instinctu seu consideratione industriæ meæ, quod Deus non misisset eum, id est, ex divina directione mihi talia non proferret. Sicque de spirituali, non locali, missione intelligitur istud, quemadmodum tertio Regum Ahias senex et cæcus dixit ad uxorem Jeroboam ad se missam: Ego missus sum ad te durus nuntius.4 Sed quasi vaticinans, id est non vere, sed apparenter prophetans, locutus esset ad me. Magis enim debuerat consulere Nehemiæ, ut confidendo in Domino, præpararet se ad resistendum adversariis illis divini cultus ac boni communis, quam ut ita recluderet se. Acceperat enim pretium, id est pecuniam a Sanaballat, ut ita deciperet me, et haberent malum, id est, aliquam culpam scirent de me, quod exprobrarent, id est, insultarent atque objicerent, mihi. Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, id est, a talibus erue me, juxta opera eorum talia, ut eis pœnam justam infligas, propter tam vitiosa verba eorum et gesta. Mihi autem miserearis, eo quod tanta ac talia ab ipsis injuste perpessus sim. Sed et Noadiæ prophetæ et ceterorum prophetarum qui terrebant me, id est, illorum pseudoprophetarum volentium me perterrere, memento per debitam eorum castigationem saltem in vita hac, ne pereant in æternum.
Completus est autem murus Jerusalem vicesimo quinto die mensis Elul: qui dicitur esse sextus mensis apud Judæos, ac correspondere communiter partim nostro Augusto, et partim Septembri; quinquaginta duobus diebus. Quo constat, quam ferventer ac fortiter laboraverunt. Unde de tam expedita et celeri consummatione muri, consternati sunt adversarii, videntes hoc fieri non potuisse absque speciali Omnipotentis subsidio. Et hoc est quod subditur.
Factum est autem quum audissent, etc. Sed et in diebus illis multæ optimatum Judæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam, id est, multi majores inter Judæos miserunt frequenter epistolas ad Tobiam, Samaritanum habitatione, sed Ammoniten natione, ut patet supra;5 et a Tobia veniebant ad eos epistolæ. Multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus, id est, confœderati ei cum jurejurando, quia gener erat, id est, filiam habuit Secheniæ in uxorem: qui Sechenias fuit unus de præcipuis inter Judæos; et Johanan filius ejus, puta Tobiæ, acceperat filiam Mosollam inter Judæos notabilis viri. Sicque per conjugia fuit inter istos Judæos et Samaritanos amicitia et confœderatio facta: quod periculosum fuit Nehemiæ, quum non sit nequior pestis, quam hostis familiaris, cui dum creditur, periculum improvise incurritur. Tamen quod dictum est, Johanan filius ejus, ad Secheniam posset referri. Sed et laudabant eum, puta Tobiam, coram me, ut inirem pactum cum illo. Et verba mea nuntiabant ei secrete per scripta seu nuntios.
Unde constat, quam verissime scriptum sit, Multæ tribulationes justorum:6 quia Nehemiam justum qui tam beneficus et liberalissimus fuit in suos, imo in totum populum Judæorum, tantaque bona exhibuit eis, et pro communi eorum bono tam infatigabiliter laboravit, ita sunt persecuti, non solum Samaritani et alieni, sed et populus ejus et notabiliores eorum. Patientiam ergo discamus, nec propter quamcumque persecutionem a via justitiæ recedamus, confidentes semper in Domino.7 Innotescit demum ex introductis, quod Judæi post reditum a Babylonica captivitate cito recesserunt a Domino pro magna parte: imo multa magna commiserunt pecata, ac profana contraxerunt contra legem connubia.
Footnotes
Chapter 7 of 15