Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI: POSTQUAM AUTEM ÆDIFICATUS EST MURUS.

SENTENTIA hujus capituli quasi tota contenta est supra.1 Præmittitur tamen hic aliquid, quod ibi non legitur. Postquam autem ædificatus est murus Jerusalem, prout præcedenti habetur capitulo, et posui valvas, id est portas seu januas, in portarum structuris seu in templo, et recensui, id est numeravi, janitores et cantores templi, et Levitas;2 et dixi: Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis, id est, quousque sol notabiliter super nostrum horizontem ascendat, ita quod calor ex reflexione radiorum solarium causetur in terra. Quumque adhuc adsisterent mihi viri, quibus hæc dixi, portæ Jerusalem clausæ sunt ante solis occasum, et oppilatæ, id est obturatæ ad insultum hostium repellendum. Nam pauci adhuc in Jerusalem morabantur. Et posui custodes ad vigilandum per noctes, secun- dum vices suas et ex opposito domorum suarum in muro. Et non erant domus ædificatæ ad sufficientiam.

Deus autem dedit in corde meo, id est, inspiravit mihi ut facerem quod subditur : et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos, id est numerarem, sicque disponerem de populatione urbis Jerusalem ; et inveni librum census, id est numerationis, eorum qui ascenderant primum, id est, cum Zorobabel de Babylonia redierunt in prima licentia a Cyro data, et inventum est scriptum in eo, id est in libro illo : Isti filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate, etc. Ista verba scripta sunt ab Esdra, ibique exposita, eaque summa totius multitudinis hic et ibi exprimitur ; sed quædam nomina variantur, quoniam multi eorum duo aut plura nomina habuerunt.

Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Hoc est quod supra scriptum est : Et de principibus patrum, quum ingrederentur templum Domini quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in impensas operis auri solidos sexaginta millia, etc. Verumtamen quæ ibi quasi in generali, hic specialius exprimuntur : et tanquam ad particulares descriptiones, differentia invenitur inter verba hujus passus atque illius.

Footnotes

  1. II Esdr. II. ↩

  2. II Esdr. VI, 15. ↩

Chapter 8 of 15