Skip to the text

Articulus 8

EXPLANATIO CAPITULI OCTAVI : ET VENERAT MENSIS SEPTIMUS SCENOPEGIÆ.

DESCRIPTA templi ac civitatis Jerusalem reædificatione, recitatur hic cultus Dei secundum legem in locis eisdem. Et venerat mensis septimus secundum Hebræorum computationem : et agitur hic de anno consummationis murorum Jerusalem. Porro quod subditur in multis codicibus, Scenopegiæ sub Esdra et Nehemia, non est de textu. Congregatusque est omnis populus, præsertim in Jerusalem habitans, aliarumque urbium principales habitatores, quasi vir unus, id est concorditer et perfecte, in platea, quæ est ante portam Aquarum : quæ supra dicta est porta Fontis. In cujus opposito fuit atrium templi, in quo populus confluxit ad orandum, audiendumque verbum Dei : quod quidam dicunt hic designari per plateam. Et dixerunt Esdræ scribæ, ut afferret librum legis.

Attulit ergo Esdras legem coram multitudine in die... Et legit Esdras in eo aperte, id est intelligibiliter et distincte : quia sic legebat, præsertim divina Scriptura ; de mane usque ad medium diem : in quo patet fervor suæ devotionis ; die prima mensis septimi : in quo die fuit festum Tubarum in memoriam liberationis Isaac ab immolatione in holocaustum, quando pro eo blatus est aries, qui inter vepres cornibus hæsit, prout in Genesi scribitur. Hinc in Levitico loquitur Dominus : Mense septimo prima die mensis erit festum Tubarum. Et aures omnis populi erant erectæ ad librum : quia cum diligentia et aviditate audiendum est verbum Dei juxta illud Jacobi, Sit omnis homo velox ad audiendum. Hinc scriptum est in Ecclesiastico : Si bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. In hoc quoque patuit audientium fervor, quod per tot horas non lassabatur verba salubria audiendo. Et benedixit Esdras Domino Deo voce magna, ipsum laudando. Et legerunt in libro legis distincte et aperte ; et intellexerunt quum legeretur, specialiter Esdras, deinde et Nehemias ac quidam Levitæ Unde subjungitur : Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras et Levitæ interpretantes universo populo, id est exponentes turbæ vulgarium quæ legebantur, vel successive, vel unus uni parti, alter alteri secundum quod in Actis habetur : Nonne isti omnes qui loquuntur, Galilæi sunt? Dies sanctificatus est Domino Deo nostro, id est, dies iste ad Dei honorem solennis est. Nolite lugere. Flebat enim omnis populus, quum audiret verba legis, ex compunctione et contritione, quoniam verba legis audiendo, consideraverunt suas transgressiones. Nec malum fuit quod flebant, sed bonum. Melius tamen pro die illo, ut gauderent in Domino ex contemplatione bonitatis et pietatis ipsius, beneficiorumque ejus. Actus enim virtutum sunt exercendi eo et tempore opportuno. Et dixit eis Nehemias : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, id est potionem ex aqua et melle confectam; vel, ut quidam exponunt, vinum melle dulcoratum; et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, præertim egenis. Sic autem fuerant admonendi, quia a mane usque meridiem audierat verbum Dei, et quia solennitas erat jucunda. Gaudium enim Domini est fortitudo vestra, id est, Deus per modum gaudentis se habet de vestra spirituali confortatione in omni actu virtutum, quoniam amat vos et vestram cupit salutem. Qui in Jeremia testatur : Lætabor super eis quum benefecero eis. Etenim beneplacitum est Domino in populo suo. Qui per Salomonem fatetur : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum.

Et invenerunt scriptum in lege, præcepisse Dominum in manu Moysi, id est per vocem et obsequium Moys, ut habitarent filii Israel in tabernaculis factis de arborum ramis, in die solenni, id est in solennium dierum congerie, utpote septem diebus, mense septimo. Scriptum est enim in Levitico : quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ Tabernaculorum septem diebus.123 Quod jussum fuit in memoriam beneficii Dei, quo post eductionem filiorum Israel ex Ægypto, fecit eos habitare in tabernaculis et papilionibus atque tentoriis in deserto. Idcirco in Levitico Dominus ait : Ut discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim Israel, quum educerem eos de terra Ægypti.4 Et ut prædicent et divulgent vocem in universis urbibus suis. Nam ex prætacto præcepto sacerdotes et scribæ erant adstricti populum Israel de hujus festi observantia informare. Egredimini in montem, et afferte frondes olivæ, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti et ramos palmarum, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.

Et egressus est omnis populus, et attulerunt, id est, quidam de omnibus ad afferendum ramos arborum : non itaque secundo die quo audierunt istud festum esse agendum, de quo die secundo, paulo ante habetur in littera; sed appropinquante et jam imminente quintodecimo die septimi mensis, quo die fuit hoc jussum incipiendum. Feceruntque tabernacula unusquisque in domate suo, id est in tecto plano suæ domus : quia in terra illa, tecta domorum sunt plana, et tabernacula ista sub dio fiebant; et in atriis suis. Non enim fecerant a diebus Josue taliter filii Israel, id est tam solenniter festum hoc Tabernaculorum : quemadmodum quarto Regum libro legitur, quod a diebus Judicum non factum fuit tale Phase, quale fecit Josias rex.5 Aliqui tamen dicunt, quod comparatio ista sit intelligenda secundum quid, non simpliciter. Sed securius reor veritatem historiæ sequi et textum. Istud enim festum poterat celeberrime fieri absque notabili sumptu; et sub Esdra celebratum est cum devotione præcipua et grandi lætitia, atque a populo toto, et cum formosis variisque materiis : quia ut fertur in littera, attulerunt frondes olivæ ac ligni pulcherrimi, frondes myrti, id6

Legit autem Esdras in libro legis per dies singulos mensis istius, seu festorum ipsius, a die primo hujus septimi mensis, usque ad diem novissimum mensis ejusdem; et fecerunt solennitatem Tabernaculorum septem diebus, et in die octavo7, scilicet proxime subsequente ultimum diem solennitatis præfatæ, collectam juxta ritum, id est quamdam pecuniarum collectionem pro emendis requisitis in cultu templi, secundum jussionem et observantiam legis. Fuitque dies illa octava multum solennis. Sicque et in ea videtur Esdras legisse in libro legis. Hinc in Levitico Dominus ait: Dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus:8 est enim Cætus atque collectæ. Et, ut legitur, dabant tertiam partem sicli per annum ad emendum oleum, et ad panes propositionis, ad ligna, et ad sacrificia sempiterna.9 At vero de spirituali significatione festi Tabernaculorum et Collectæ, dictum est super Leviticum.10 Debemus equidem septem diebus, id est omni tempore incolatus vitæ præsentis in tabernaculis habitare, tanquam peregrini et hospites in deserto sæculi hujus, et virtutum virore ornari ac adspirare ad patriam, quatenus die octavo, id est octava Resurrectionis seu mox post curriculum dierum hujus exsilii, colligamur in regno cœlesti: de qua spirituali celebratione festi Tabernaculorum a Zacharia fit mysticus sermo.11 Insuper, ex isto capitulo instruuntur fideles diebus festivis vacare divinis et sacris sermonibus, ad ecclesiam convenire, et cum ingenti affectu verbum Dei audire: quod et singulis diebus festivis proponendum est eis intelligibiliter, distincte, aperte, plenarie. Et quamvis post hæc liceat paululum lautius refici, vitanda est tamen omnis carnalitas, superfluitas, et voluptas. Et de his quæ sobriæ supersunt refectioni, facienda est pauperibus eleemosyna liberalis, caritativa, et humilis.

Footnotes

  1. Prov. vii, 31. ↩

  2. Ps. cxlix, 4. ↩

  3. Jer. xxxii, 41. ↩

  4. Lev. xxiii, 43. ↩

  5. IV Reg. xxiii, 22, 23. ↩

  6. J. xxiii, ↩

  7. Lev. xxiii, 39-42. ↩

  8. Lev. xxiii, 36. ↩

  9. II Esdr. x, 32, 33. ↩

  10. Moralitas. ↩

  11. Zach. xiv, 16-21. ↩

Chapter 9 of 15