Skip to the text

Articulus 9

EXPOSITIO CAPITULI NONI: IN DIE AUTEM VICESIMO QUARTO MENSIS HUJUS.

DEVOTIO populi sua peccata humiliter confitentis, Deumque laudantis, et ejus beneficia grata mente recolentis, hoc loco describitur. In die autem vicesimo quarto mensis hujus septimi, convenerunt filii Israel in jejunio, et in saccis, et humus super eos. Audiendo namque quotidie legem, adverterunt enormitatem et multitudinem suorum excessuum. Festivitas autem Tabernaculorum septem durans diebus, et quintodecimo die septimi mensis inchoans, duravit usque ad diem vicesimum secundum mensis ejusdem exclusive; die autem vicesimo secundo fecerunt collectam, et die vicesimo tertio separaverunt alienigenas a sua communione: sicque statuerunt die sequente per jejunia et confessionem ac alia humilitatis compunctionisque signa et gesta, veniam deprecari, ac gratiam emendationis in posterum implorare. Convenerunt ergo in jejunio, id est concorditer jejunantes, et in saccis, id est vestibus asperis pœnitentialibus aut cilicinis induti, et humus, id est adspersio pulverum, super capita fuit eorum.

Et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigena. Hoc quidam exponunt de separatione conjugiorum initorum inter Judæos et gentes: de qua separatione dictum est primo Esdræ libro. Alii autem exponunt de separatione eorum ab Ammonitis et Moabitis, quia in lege audierant:1 Ammonites et Moabites non intrabunt in ecclesiam Dei. Additur etiam in Scholastica historia, quod statuerunt et ipsa jumenta debere jejunare; et pueros, usque ad pueros septem annorum. Et steterunt et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum, quas fuerunt magna ex parte imitati: sicque et pro patribus suis defunctis orabant. Confitebantur autem peccata sua non sacramentali confessione, sicut fit in evangelica lege, sed coram Deo seu publice coram sacerdote, prout moris fuit in lege, juxta illud Psalmi:2 Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Unde et Salomon dixit: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.3

Et consurrexerunt ad standum, ut lectionem legis audirent; et legerunt in volumine legis Levitæ seu scribæ, quater in die, et quater in nocte confitebantur. In quo patet fervor devotionis eorum, et vigilantia magna in nocte. Et adorabant Dominum. De hoc Magister in historiis scribit: Convenerunt octies ad audiendum legem, quater in die, et quater in nocte. Lectione terminata, prostravit se populus ad orandum, et fiebant preces super eum a sacerdotibus, et tandem benedictio sacerdotalis. Ex quibus, secundum Bedam, Ecclesia traxit exemplum. Nam supra gradum fit lectio, prout paulo post leguntur Levitæ ascendisse super gradum, et Levitæ, id est diaconi, faciunt proclamationes in populo. Octies quoque infra diem et noctem ad ecclesiam convenitur, quamvis non penitus eodem modo quo tunc. Semel enim in nocte surgimus ad nocturnos, secundum illud, Media nocte surgebam ad confitendum tibi.4 In die vero septies psallimus, juxta illud, Septies in die laudem dixi tibi:5 videlicet in Laudibus, quæ consueverunt circa vel ante auroram cantari, et in Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vesperis et Completorio. In singulis autem Horis pro lectione dicitur Capitulare. Postea prosternimur ad preces in diebus non festis, et subditur Oratio pro benedictione.

Surrexerunt autem supra gradum Levitæ, qui in littera exprimuntur, et dixerunt: Surgite et benedicite Domino viventi, ab æterno et usque in æternum: cui in præsenti temporaliter, et in futuro æternaliter benedicunt electi; et benedicant omnes rationales creaturæ, nomini gloriæ tuæ, id est tibi ipsi glorioso, excelso, id est residenti in summo cœlo; vel, in sublimi devotione id agant. Unde et angeli nato Christo ex Virgine cecinerunt: Gloria in excelsis Deo. In omni benedictione, id est plena et perfecta commendatione tuæ bonitatis et perfectionis in semetipsa, et laude ejusdem propter opera et beneficia sua, seu per respectum et habitudinem ad creata.6

Porro quod subditur, Et dixit Esdras, non est de textu, sed subintelligitur, secundum eos qui dicunt totum residuum esse verbum ipsius Esdræ. Alii dicunt non esse subintelligendum, nec verba sequentia esse solius Esdræ, sed aliorum quoque confitentium Deo. Potius tamen apparet quod sint a solo Esdra prolata, approbantibus aliis.7 Non enim videtur quod plures simul protulerunt verba ista, sicut tres Pueri in camino quasi ex uno ore Deum laudabant.

Tu ipse, Domine, solus: quoniam solus es Deus verus, non plures dii; tu fecisti cœlum, id est omnes orbes cœlestes contentos sub summo cœlo, et cœlum cœlorum, id est cœlum empyreum quod ambit et continet cuncta creata: estque immobile et mansio Beatorum; dictum empyreum, id est igneum, non a calore, sed splendore; et omnem exercitum eorum, id est cunctos ordines supernorum spirituum. Interdum vero planetæ ac sidera vocantur cœli militia: unde quarto libro Regum legitur Manasses adorasse omnem militiam cœli.8 Juxta quem modum possent dici exercitus cœli ac orbium. Terram et universa quæ in ea sunt: quæ sunt creata et facta a Deo, tanquam a prima causa mediate vel immediate; maria et omnia quæ in eis sunt; et tu vivificas omnia hæc. Non est hoc intelligendum juxta quorumdam insaniam, quod totus mundus sit unum animal, cujus partes sint quatuor elementa, et reliqua animata sint, vel quod Deus sit anima mundi aut omnium vita formalis; sed omnia hæc, id est quædam de his omnibus, vivificat Deus, aut certe metaphorice vivificat omnia, dando singulis aliquam operationem, motum seu inclinationem ad proprium finem. Vivum namque vocatur, quod movet se ipsum. Et exercitus cœli, id est universitas cœlestium civium, te adorat. Qui autem dicunt corpora cœlestia esse animata, affirmant exercitum cœli, id est universitatem planetarum, stellarum, orbiumque cœlestium Deum proprie adorare. Et quamvis dicantur non esse animata, attamen adorant Deum materialiter, quoniam sua eminentia, claritate et perfectione ostendunt Creatorem suum esse adorandum. Juxta quem modum cuncta creata Deum benedicere et laudare dicuntur.9

Tu elegisti Abram per prædestinationem ab æterno, et tempore præordinato vocasti eum ad tuum obsequium, atque ad terram promissam. Hinc subditur: Et eduxisti eum de igne Chaldæorum. In Genesi legitur Abram exisse de Ur Chaldæorum:10 ubi per Ur, secundum quosdam, intelligitur villa seu locus nativitatis habitationisque Abram in Chaldæa. Alii asserunt per Ur intelligi ignem, dicentes ipsum Abram fuisse projectum in ignem de præcepto Nemrod, eo quod ignem noluerit adorare, et quod divina virtute exivit illæsus de igne. Cui dicto videtur hæc littera consonare. Posset tamen per ignem, tribulatio magna quam in Chaldæa toleravit, intelligi. Unde dicit Judith: Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.11 Et posuisti nomen ejus Abraham, id est, eum qui antea vocabatur Abram, quod interpretatur pater excelsus, vocasti Abraham, quod interpretatur, pater multarum gentium, dicens ad eum:12 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te. Et invenisti cor ejus fidele coram te. Quia in adversis et prosperis tibi constanter adhæsit, et fuit in fide præcipuus, qui contra spem in spem credidit.13

Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Ægypto, dicens ad Moysen: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi; et sciens dolorem ejus, descendi ut liberarem eum.14 Clamorem eorum audisti super mare Rubrum: juxta illud Exodi, Clamaverunt filii Israel ad Dominum.15 Ad montem quoque Sinai descendisti:16 non locum mutando, sed mirabilia ibi agendo;17 et per creaturam subjectam, quia per angelum in tua persona apparentem et loquentem apparuisti. Propterea subditur: et locutus es cum eis de cœlo aerio. Quamvis enim angelus loqueretur Moysi tantum, non populo, decem tamen præcepta Dominus per angelum dedit, et protulit toto illo populo audiente, sicut in Exodo et Deuteronomio legitur.

Unde Moyses ait ad populum: Interroga si facta est aliquando hujusmodi res, aut unquam cognitum, ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti.18 Et dedisti eis judicia recta, id est judicialia præcepta veraciter justa, et legem veritatis, id est legem Mosaicam, in qua nihil est falsitatis, et ea quæ credenda sunt, proponuntur, ac veritas de Deo et creaturis docetur, cærimonias, id est præcepta cærimonialia, et præcepta bona, videlicet præcepta moralia; et sabbatum sanctificatum ostendisti eis, jubendo ut diem septimum celebrarent.19

Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, per rebellionem contra te et Moysen, qui loquitur eis: Locutus sum, et non audistis; sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem. Et dederunt caput, id est, cor suum inclinaverunt, ut reverterentur ad servitutem suam pristinam in Ægypto, atque ad consuetum jugum diaboli, obse-

Deut. I, 43. quiumque peccati, dicentes : Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio. Nonne melius est reverti in Ægyptum ? Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum.20 Et quidem quum fecissent sibi vitulum conflatilem : quia Aaron compulerant, ut per manum artificum formaret imaginem vituli ; et dixissent : Iste est Deus tuus, o Israel, qui te eduxit de Ægypto. In Exodo leguntur dixisse : Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quomodo ergo hic narrantur in singulari dixisse, Hic est Deus tuus ? Respondetur, quod ibi plurale pro singulari sumpserunt, ut sæpe fit in Scripturis. Feceruntque blasphemias magnas, sacrificantes idolo vano, et illud Deum vocando, atque in circuitu ejus choreas ducendo et concinendo, juxta quod legitur : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere.21

Et spiritum tuum bonum dedisti, qui duceret eos : quod intelligi potest de angelo sancto, qui columnam nubis et ignis movendo, rectum eis iter ostendit. Unde in Exodo Dominus dixit : Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te et custodiat in via. Potest quoque intelligi de Spiritu Sancto, quem Dominus infudit Moysi ductori ipsorum, ut tam caritative et mansuete perduceret perversum populum illum : qui Spiritus per mirabilia multa ipsos præcessit. Nam in Exodo legitur Moyses exorasse : Si non tu ipse præcedas nos, ne educas nos de loco isto, etc.22 De quo Spiritu ait Propheta : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Nihilque eis defuit de necessariis vitæ. Interdum tamen ad tempus sustinuerunt penuriam, famem, sitim, sed misericorditer et celeriter eis providit. Vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti, id est læsi aut lassitudine afflicti. Hoc est quod in Deuteronomio scriptum est : Adduxit vos per desertum quadraginta annis ; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt :23 quod fuit grande miraculum.24 Quod vero hic dicitur, Pedes eorum non sunt attriti, ponitur contentum pro continente.25 Vel intelligendum est de justis : quibus et manna sapuit sicut volebant, secundum illud Sapientiæ, Ad quod quisque volebat, convertebatur.26 Perversi autem fatigabantur, juxta illud Numerorum :2728 Ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore.29 Et rursus in libro eodem : Cœpit tædere populum itineris ac laboris.3031 Et dedisti eis regna, id est regiones, imo terras triginta unius regum, in terra promissionis, ut Josue dicit, et populos eis subjecisti.32

Provocaverunt autem te ad iracundiam: non concitando in te immaterialissimo Deo aliquam passionem, turbationem, aut alferationem, sed ad justæ ultionis effectum seu æquitatis rigorem, sicut per Jeremiam testatus es : Numquid me ad iracundiam provocant?33 nonne semetipsos, in confusionem vultus sui?34 Et in tempore tribulationis suæ clamaverunt. ad te, et dedisti eis salvatores. Hoc frequenter factum est tempore judicum, ut ex historia libri Judicum elucescit. Scriptum est enim : Suscitavit Dominus judices qui liberarent eos.35 Quumque suscitaret judices, flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium. Quumque requievissent, id est, cessationem ab hostium impugnatione habuissent, reversi sunt ad pristina vitia ac pejora. Conversique sunt rursum ad te, vexatione eis intellectum præstante, et liberasti eos : quod sæpius accidit sub diversis judicibus. Hinc in libro Judicum inducitur : Quumque mortuus esset judex, revertebantur, et multa majora (id est pejora) faciebant.36 Et dederunt humerum recedentem, id est, onus præceptorum tuorum super se ferre recusaverunt, juxta illud Zachariæ : Noluerunt attendere, et averterunt scapulas recedentes. Cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem.37

Et protraxisti, id est prolongasti, super eos annos multos, id est, multis annis eorum punitionem et captivitatem distulisti, tibi, loquendo de regibus Israelitici populi et contestatus es eos in spiritu tuo, id est, per revelationem propheticam a Prophetis prolatam sub testimonio veritatis, prænuntiasti et comminatus es eis flagella et adversa instantia.3839 Unde per Jeremiam sæpe locutus est: Misi ad vos omnes servos meos Prophetas, ut reverteretur unusquisque a via sua mala.40 In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, id est, ex magna et infinita misericordia tua noluisti eos omnino disperdere, exstirpare, exstinguere, sed reliquias reservasti ex eis: sicut in Ezechiele sæpe habetur. Unde per Jeremiam Dominus dixit: Castigo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius;41 non autem te faciam in consummationem.

Nunc itaque, Deus magne, fortis et terribilis, ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos: id est, tribulationes, quas pro peccatis nostris incurrimus, misericorditer intuere, et per eas nobis ignosce, ac de cetero pacem et prosperitatem concede, quia post tempestatem facis tranquillum, et post fletum exsultationem infundis, et quum iratus fueris, misericordiæ recordaberis, nec vindicas bis in id ipsum;4243 a diebus regis Assur, id est regis Assyriorum, puta Sennacherib, qui valde vexavit sanctum regem Ezechiam et populum ejus.44 Filius quoque regis illius captivavit Manassen filium Ezechiæ, ut secundo libro Paralipomenon legitur.45 Et ipsi in regnis suis, id est reges nostri in regionibus terræ promissionis, videlicet in Judæa, Galilæa, Samaria et aliis, non servierunt tibi, loquendo de regibus Israelitici populi multis, non omnibus. Ecce nos ipsi hodie servi sumus, id est subjecti jugo regis Persarum, et tributarii, quantum ad vulgus. Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos, id est, blada terræ nostræ pro magna parte deveniunt in usum regum gentilium, qui præsident nobis, propter peccata nostra; et corporibus nostris dominantur et jumentis: quia oportet ut serviamus eis, quum jusserint, in propriis personis et cum nostris jumentis; mens tamen tali servituti non est obnoxia.

Super omnibus ergo his, etc., id est, de omnibus prædictis peccatis firmiter proponimus nos emendare, et de hoc percutimus fœdus et scribimus, id est, litteram testimonialem conficimus, et signant, id est, sigilla apponunt pro se et populo, principes nostri, in testimonium veritatis, ut inexcusabiles inveniamur, nisi egerimus ita.

Præterea possent hæc omnia spiritualiter interpretari; sed sicut litteralis horum sensus præhabitus est in Scripturis præallegatis, ita et eorumdem mysticus intellectus: ideo prolixitatem devitans, pertranseo. Sed pensemus, qualiter vexatio præstet intellectum auditui.46 Etenim quidam convertuntur ad Dominum, introeunt claustrum, obsequuntur Altissimo ex sincero bonitatis et virtutis affectu seu Dei intuitu et amore; quidam, desiderio præmii; alii, timore supplicii. Primum est optimum; secundum, commendabile; tertium, dispositivum ad promerendum.

Footnotes

  1. Deut. xxiii, 3. ↩

  2. Ps. xxxi, 5. ↩

  3. Prov. xxviii, 13. ↩

  4. Ps. cxviii, 62. ↩

  5. Ibid. 164. ↩

  6. Luc. II, 14. ↩

  7. Dan. III, 51. ↩

  8. IV Reg. xxi, 3. ↩

  9. Dan. III, 37 et seq. ↩

  10. Gen. XI, 31. ↩

  11. Judith VIII, 22. ↩

  12. Gen. XVII, 5. ↩

  13. Rom. IV, 18. ↩

  14. Exod. III, 7, 8. ↩

  15. Exod. XIV, 10. ↩

  16. Exod. XIX, 18, 20; XX, 1-17, 22; ↩

  17. Act. VII, 38. ↩

  18. Deut. IV, 32, 33. ↩

  19. Exod. XX, 8, 10. ↩

  20. Num. xiv, 3, 4. ↩

  21. 1 Cor. x, 7. ↩

  22. Exod. xxxiii, 15. ↩

  23. Deut. xxix, 5. ↩

  24. Exod. xxiii, 20. ↩

  25. Exod. u, 16, 18. ↩

  26. Sap. xvi, 21. ↩

  27. Is. xxviii, 19. ↩

  28. Exod. xxxii, 1. ↩

  29. Num. xi, 1. ↩

  30. Num. xxi, 4. ↩

  31. Ibid. 4. ↩

  32. Josue xii, 24. ↩

  33. Deut. xxi, 6. ↩

  34. Jer. vii, 19. ↩

  35. Judic. iii, 9, 15; iv, 3; vi, 7, etc. ↩

  36. Judic. ii, 19. ↩

  37. Zach. vii, 11, 12. ↩

  38. Ps. cxlii, 10. ↩

  39. alias doceret ↩

  40. Jer. vii, 25; xviii, 11, etc. ↩

  41. Jer. xxx, 11. ↩

  42. Habac. iii, 2. ↩

  43. Tob. iii, 22. ↩

  44. IV Reg. xviii, 13 et seq. ↩

  45. II Par. xxxiii, 11. ↩

  46. Is. xxviii, 19. ↩

Chapter 10 of 15