Skip to the text

Articulus 10

DECLARATIO CAPITULI DECIMI : SIGNATORES AUTEM FUERUNT NEHEMIAS ATHERSATHA FILIUS HACHELAI, ETC.

SIGNATORES autem, id est sigillatores litteræ nostræ pactionis, de qua in fine præcedentis habetur capituli, fuerunt :1 Nehemias, qui alio nomine dictus est Athersatha : qui fuit sacerdos, sicut et ceteri in textu consequenter expressi, qui secum sigillaverunt. Deinde nominantur in littera Levitæ et capitanei signatores. Ut ambularent, id est conversarentur, in lege Domini. Et explicantur quædam in singulari, quæ promiserunt servare, quum subditur : et ut non daremus filias nostras in uxores populo terræ, id est Samaritanis, ceterisve gentilibus. Secundum fuit, quod non emerent aliquid a gentibus, venalia sua portantibus in die sabbati, neque in alia die sanctificata, id est solenni. Et hoc est quod dicitur : Populi quoque terræ qui important venalia, non accipiemus ab eis sabbato, etc. Cur ergo Christiani suas mercationes non relinquunt diebus dominicis et festivis ? Dimittemus annum septimum, id est, agros nostros non seminabimus saltem ad proprium usum tantum septimo anno, juxta illud Levitici : Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, et colliges fructus ejus. Septimo anno sabbatum erit terræ requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.2 Et statuemus super nos præcepta, hoc est, observantiis præceptorum subjiciemus corda nostra, ut demus tertiam partem sicli per annum, id est, quolibet anno quivis qui habet, offerat tertiam partem sicli : quæ pecunia colligebatur die sequente ultimam diem festi Tabernaculorum, sicut istud expositum est supra.

Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrent in domum Dei nostri : id est, per sortium eventum quæsivimus determinationem et certificationem, quis, quando et qualiter deberet adducere ligna, quibus nutriendus fuit ignis in altari holocaustorum jugiter ardens : quæ ligna apponere igni, ad sacerdotes spectabat, juxta illud : Ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subjiciens ligna mane per singulos dies.3 Levitæ vero sacerdotibus subserviebant.4 Adducere autem ligna ad hoc, fuit Nathinæorum officium, ut legitur in Josue libro ;5 sed solutio pretii pro hujusmodi lignis, pertinebat ad populum.

Et ut afferremus primogenita terræ nostræ, id est, primos seu primitivos fructus agrorum nostrorum adduceremus ad offerrendum hos Domino :67 quemadmodum in Levitico et Deuteronomio legitur ; et primitiva fructus omnis ligni, id est primos arborum fructus qui erant Domino offerrendi, et primitiva filiorum nostrorum. Primogeniti enim omnium tribuum Israel, dempta tribu Levi, offerebantur Deo in templo, et statim redimebantur pretio.8 Nempe ex tempore quo Dominus percussit omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavit sibi seu offerri deputavit omne primogenitum filiorum Israel, tam in hominibus quam in jumentis, prout in Exodo legitur. Et pecorum nostrorum. Primogenita enim pecorum secundum legem offeribilium, immolabantur, atque in usum sacerdotum venerunt. Primogenitum autem asini interficiebatur, vel ove commutabatur. Sed primogenita canum occidebantur, et ceterorum animalium primogenita pretio redimebantur.91011 Et primitias ciborum12 nostrorum et libaminum, id est potuum, et decimam partem terræ nostræ, id est terræ nascentium, dabimus Levitis : qui sustentabantur decimis, sicut sacerdotes sacrificiis.

Erit autem sacerdos de filiis Aaron, cum Levitis in decimis Levitarum, id est, aliquis sacerdos ex semine Aaron natus aderit, dum Levitæ a populo accipiunt decimas;13 et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ. Levitæ namque solvebant decimam decimarum pontifici, id est decimam partem decimarum eis a populo præstitarum.14

Footnotes

  1. II Esdr. IX, 38. ↩

  2. Lev. XXV, 3, 4. ↩

  3. Lev. VI, 12. ↩

  4. Josue IX, 21, 27. ↩

  5. II Esdr. VIII, 18. ↩

  6. Deut. XVI, 9, 10; XXVI, 2. ↩

  7. Lev. XXIII, 10; ↩

  8. Exod. XIII, 2, 13. ↩

  9. Num. XVIII, 17, 18. ↩

  10. Exod. XIII, 13. ↩

  11. Deut. XXIII, 18. ↩

  12. Num. XVIII, 15. ↩

  13. Num. xviii, 21. ↩

  14. Ibid. 26, 28. ↩

Chapter 11 of 15