Articulus 11
EXPOSITIO CAPITULI UNDECIMI : HABITAVERUNT AUTEM PRINCIPES POPULI IN JERUSALEM.
RECITATUR hic, qualiter civitas Jerusalem reædificata, fuerit populata. Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem, id est, principales Judæorum in ipsa metropoli habitaverunt: qui erant aptiores defendere eam ab hostibus, qui in circuitu morabantur, et eam demoliri optabant, ac sæpius infestabant. Reliqua vero plebs de tribubus Juda, Levi ac Benjamin, misit sortem, ut tolleret unam partem de decem, id est, de decem viris unus moraretur in urbe Jerusalem, novem vero partes, id est ceteri, habitarent in civitatibus Judææ. Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem: quoniam periculosius fuit habitare in ea, eo quod gentiles per gyrum specialiter conarentur ipsam Jerusalem devastare: ideo populus commendavit eos, et bona ipsis imprecabatur, qui voluntarie elegerunt commorari in ea.
Habitavit autem unusquisque in possessione sua in urbibus Israel, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salmonis. Istud exponitur de prætactis jam hominibus, qui non erant necessarii ad populationem custodiamque Jerusalem: ideo permissi sunt habitare in oppidis, in quibus vel ipsi, vel patres eorum antea habitaverunt. Quod etiam intelligendum est de Israelitis natis ex novem tribubus, qui manus evaserunt Assyriorum, et ad Ezechiam confugerunt, ac postmodum cum populo regni Juda a Chaldæis capti fuerunt: quorum posteri redierunt cum populo Juda a Babylonica captivitate, nec compulsi sunt in Jerusalem habitare.
Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda et de filiis Benjamin hi qui exprimuntur in textu, qui expositione non indiget, quantum ad illos. Deinde nominantur sacerdotes et Levitæ, qui in Jerusalem habitaverunt. Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani. Vir iste vocatur episcopus Levitarum per participationem episcopalis officii, et quantum ad id a quo nomen imponitur. Episcopus namque dicitur quasi superintendens: et sic iste fuit specialiter præfectus Levitis, tanquam eorum præpositus et provisor. Nec fuit pontifex Judæorum. De filiis Asaph erant cantores in ministerio domus Dei. Asaph quippe fuerat unus principalium cantorum a David institutorum, ut primo Paralipomenon scriptum est.1 Ideo posteri ejus fuerunt cantores in cultu templi et laudibus Dei. Præceptum quippe regis super eos erat: id est, ex ordinatione et jussione David regis antiqua, debebant sic esse dispositi et psallentes; et ordo in cantoribus per singulos dies, id est, cantores successive in vice et ordine suo suum fecerunt officium ordinate. Et Pha- thahia in manu regis, id est secundum prætactam David regis institutionem, juxta omne verbum populi, id est, secundum quod populus approbaverat, ut juxta sortium eventum habitarent, et suum officium exercerent in Jerusalem.
De filiis Juda, etc. Hic nominantur urbes ad tribum Juda pertinentes, in quibus reliqui de tribu illa habitaverunt. Filii autem Benjamin, etc. Hic idem ostenditur de Benjamin tribu, quia exprimuntur hic urbes tribus illius, in quibus habitaverunt filii Benjamin, qui in Jerusalem non sunt commorati. Et de Levitis partitiones Judæ et Benjamin, id est, Levitæ et sacerdotes non deputati habitare in Jerusalem, manserunt in civitatibus tribuum Juda ac Benjamin: quæ sequestratæ et assignatæ fuerunt sub Josue pro habitatione sacerdotum ac Levitarum, ut legitur in Josue codice.2
Footnotes
Chapter 12 of 15