Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : HI SUNT SACERDOTES ET LEVITÆ QUI ASCENDERUNT.

DEDICATIO civitatis Jerusalem et murorum ejus, describitur hic. Fuit enim hæc civitas Deo specialiter consecranda et ejus cultui deputata, quia in ea fuit studium legis, templum et loca sacrificiorum ac divini obsequii, habitatio sacerdotum præcipuorum ac principum. Et quia dedicatio illa facta est multum solenniter, confluentibus ad eamdem universis sacerdotibus ac Levitis, idcirco præmittitur sermo de sacerdotibus et Levitis, a principio ex licentia regis Cyri reversis.

Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ qui ascenderunt de Babylonia ad Judæam cum Zorobabel: Josue, id est Jesus pontifex, filius Josedec pontificis: qui Josedec (ut primo Paralipomenon legitur) a Chaldæis ductus est in Babylonem, ejusque filius Josue cum Zorobabel rediit, et pontificis officio functus est;1 Saraia, Jeremias, Esdras2, quem aliqui dicunt esse hunc Esdram auctorem libri præcedentis, dicentes quod primo rediit cum Zorobabel, postea ad regem Persarum redierit pro pluribus Judæis reducendis et pro privilegiis impetrandis. Alii potius opinantur, quod iste sit alius Esdras: quia verisimile est, quod illum Esdram Scriptura statim nominasset post Josue pontificem, et quod in descriptione eorum qui cum Zorobabel redierunt, ipse fuisset nominatim expressus: quod non est factum, ut patet in libro Esdræ. Et de hac re dictum est supra in Esdræ expositione.3 Isti principes sacerdotum, non quod omnes fuerint pontifices, sed Josue tantum tempore illo. Ideo principes sacerdotum dicuntur, id est principales inter sacerdotes: sicut et David sub pontifice ordinavit viginti quatuor sacerdotes majores, prout primo Paralipomenon continetur.4 Et fratres eorum, sacerdotes minus principales, in diebus Josue pontificis memorati. Porro Levitæ, qui redierunt cum Zorobabel, fuerunt Jesua, et ceteri qui exprimuntur in littera.

Consequenter linea generationis sacerdotum describitur. Josue autem pontifex genuit Joachim, quem Judith vocat Eliachim, sub quo et historia Judith creditur contigisse.5 Et Joachim genuit Eliasib, de quo dictum est ante; fuitque pontifex tempore quo Nehemias cœpit muros Jerusalem reædificare. Et Eliasib genuit Joiada, quem Josephus vocat Judam, quia binomius fuit. Et Joiada genuit Jonathan, qui a Josepho Joannes vocatur: de quo forsan intelligendum est illud Machabæorum, Orationem faciebant sacerdotes, Jonatha inchoante,6

D quando et Nehemias specialem fecit orationem, ut secundo Machabæorum libro habetur. Et Jonathan genuit Jeddoa, quem Josephus nominat Jaddum : qui Jaddus, secundum eumdem, obviavit in pontificalibus Alexandro Magno, ut suo loco Deo præstante narrabitur.78

In diebus autem Joachim pontificis jam præfati, erant sacerdotes (qui fuerunt et principes familiarum, id est præcipui sacerdotalium familiarum) qui exprimuntur in textu. Levitæ in diebus, id est tempore pontificatus, Eliasib, et Joiada, et Johanan, qui paulo ante vocatus est Jonathan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, id est descripti principales in familiis Leviticis, quæ ab eis duxerunt originem : quorum descriptio non venit ad nos; et sacerdotes in regno Darii Persæ, id est regnante Dario rege Persarum, qui templi inchoationem jussit compleri, ut patuit in Esdra. Filii Levi principes familiarum Leviticarum, scripti in libro Verborum dierum, id est Paralipomenon, ubi primo libro descripti sunt in sua radice, hoc est in patribus suis, non in propriis nominibus :910 qui manserunt in vita, saltem pro parte, usque ad dies Jonathan pontificis filii Eliasib : ita tamen, quod immediatus pater istius Jonathan fuit Joiada, sicut jam patuit. Et principes Levitarum, id est præcipui et nobiliores inter Levitas : Hasebia, et Serebia, etc., et fratres eorum per vices suas, id est juxta suæ successionis ordinem in suo obsequio, ut laudarent Deum, et confiterentur beneficia ejus, ac sua populique peccata, juxta præceptum, id est ordinationem et jussionem David regis, primo libro Paralipomenon scriptam, et observarent æque per ordinem, id est, successive exsequerentur sua officia æqualiter, unusquisque in tempore suo.11 Mathania, et ceteri qui sequuntur in textu, fuerunt custodes portarum templi et vestibulorum ante portas. Hi, supple, fuerunt, in diebus Joachim pontificis et reliquorum qui in textu ponuntur.

Sequitur de ipsa murorum et civitatis

Jerusalem dedicatione. In dedicatione autem, id est instante dedicatione, atque ad faciendum solenniter dedicationem muri Jerusalem, requisierunt, id est convenire fecerunt, Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Jerusalem. Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum et murum. Porro sacerdotum tanquam superiorum purgatio fiebat per corporum et vestium lotionem, per orationes, jejunia, continentiamque ad tempus ab uxorum amplexu, et per adspersionem aquæ lustrationis, ac per sacrificia quædam. Interdum tamen ad purgationem eorum non concurrebant hæc omnia. Levitæ autem faciliori ritu mundabantur, quam sacerdotes, quemadmodum secundo libro Paralipomenon legitur, videlicet per adspersionem aquæ lustrationis, orationes et lotiones et alia quædam;12 non tamen in omnibus fiebat mundatio uno modo. Sacerdotes vero et Levitæ sanctificabant populum, sacrificando et orando pro ipso, adspergendoque eum aqua præfata : de qua in Numerorum libro scribitur.13 Murum vero sanctificabant aquæ istius adspersione.

Ascendere autem feci ego Nehemias14, cujus sunt verba hæc, principes Juda super murum, et statui duos choros magnos laudantium Deum, divisos ab invicem. Et ierunt ad dexteram super murum, primus chorus, et principes quidam eos sequentes, sicut in textu subjungitur : quos et Esdras dicitur præcessisse, secundum quod infra habetur : Esdras scriba ante eos in porta Fontis. Laudabantque Deum in vasis cantici David, id est in musicis instrumentis, in quibus ordinavit David psalmos et cantica decantari.15 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David. Civitas namque David et templum fuerunt in alto sita, ita quod per gradus ascendebatur ad templum : sicque aliqui ab inferioribus ascendebant usque ad murum obviam venientibus per eumdem. Et chorus secundus gratiam referentium Deo de reparatione civitatis et murorum ac templi, ibat ex adverso, videlicet circumeundo per partem muri oppositam, quousque sibi invicem obviarent in reditu circa templum; et media pars populi super murum ibat, cum isto secundo psallentium choro, cum quo ivit una pars principum, atque pars populi sequens eos: propter quod dicitur ibi fuisse pars media populi; et super, id est prope, turrim Furnorum: juxta quam dicuntur fuisse fornaces; et usque ad murum latissimum, id est eam partem muri, quæ spissior fuit, eo quod ex illa parte poterat major impugnatio et periclitatio imminere civitati; et super portam Ephraim, id est juxta portam sic dictam, quia fortassis respexit ad terram et sortem tribus Ephraim, ac juxta ceteras portas, quæ consequenter nominantur in littera, usque ad portam Gregis sitam juxta templum, ut dictum est supra;16 et steterunt in porta Custodiæ, quæ fuit prope atrium templi. Steteruntque duo chori psallentium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum juxta chorum unum. Et sacerdotes, puta Eliachim pontifex, qui jam vocatus est Joachim, Maasia, et alii qui nominantur in littera. Et immolaverunt victimas magnas.

Recensuerunt quoque in die illo viros super gazophylacia thesauri: id est, ordinaverunt et numeraverunt viros fideles pro custodia arcarum seu receptaculorum, in quibus colligebantur quæ pro sustentaculo vitæ sacerdotum ac Levitarum offerebantur; ad libamina, id est ad recipiendum ibi liquida offerenda, quæ in usum ministrorum templi venerunt, et ad primitias, quæ sacerdotibus solvebantur, et ad decimas, quæ Levitis; ut introferrent per eos principes civitatis, id est, ut ipsi principes inducerent sacerdotes atque Levitas ad ministrandum in templo, et ad commorandum in ejus circuitu, habita ibi competenti provisione, in decore gratiarum actiones , id est cum devota ac pulchra regratiatione ac laude divina;17 quia lætatus est Juda, id est populus tribus Juda ac Benjamin, in sacerdotibus et Levitis adstantibus, id est devotione, ornatu et obsequio adstantium sacerdotum ac Levitarum.

Et custodierunt observationem Dei sui, id est, præcepta a Deo observari jussa adimpleverunt, et specialiter observationem expiationis, id est purgationis qua se ipsos ac populum purificabant.18 Oportet enim in primis purificare se ipsum, quoniam caritas incipit a suo subjecto; et in Ecclesiastico scriptum est: Ab immundo quid mundabitur? Et cantores et janitores juxta præceptum David et Salomonis, qui multa ordinaverunt observanda in cultu Dei ac templo, atque in ordine ministrorum; quia in diebus David et Asaph, qui fuit propheta, ab exordio, quo duo chori psallentium ordinati fuerunt a David in tabernaculo Dei, erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confidentium Deo, id est carminibus, psalmis et canticis Deo jugiter decantandis, prout primo libro Paralipomenon diffuse describitur.19

Et sanctificabant Levitas, hoc est, populares aptabant ipsos Levitas ad obsequium, providendo eis necessaria vitæ ad ministrandum pro populo; dando quoque Levitis decimas, ostendebant se eis inferiores. Et Levitæ sanctificabant filios Aaron, id est sacerdotes, quibus se fatebantur inferiores, ac subserviebant in cultu Dei: sicque reddebant ipsos sacerdotes ad divini cultus obsequia aptos et expeditos, sed et pontificibus decimas decimarum suarum solvebant. Loquendo autem de sanctificatione consecrationis, superiores sanctificant eos qui inferiores consistunt, dicente Apostolo: Sine ulla contradictione, quod minus est, a majore benedicitur.20

D

Footnotes

  1. 1 Par. VI, 15. ↩

  2. II Esdr. XII, 1. ↩

  3. 1 Esdr. u, 2. ↩

  4. 1 Par. xxiv. ↩

  5. Judith IV, 5, 7, 11. ↩

  6. II Mach. I, 23. ↩

  7. II Mach. 1, 24-29. ↩

  8. Ant. Jud. lib. XI, c. 8. ↩

  9. I Par. VI, 1 et seq. ↩

  10. I Esdr. VI, 7, 8. ↩

  11. I Esdr. XVI, 4 et seq. ↩

  12. II Par. XXIX, 34. ↩

  13. Num. XIX. ↩

  14. II Mach. i, 24-29. ↩

  15. I Par. XVI, 4-6, 42; XXIII, 5. ↩

  16. II Esdr. III, 1. ↩

  17. * actionis ↩

  18. Eccli. XXXIV, 4. ↩

  19. I Par. XVI. ↩

  20. Hebr. VII, 7. ↩

Chapter 13 of 15