Articulus 2
ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : INVENITUR AUTEM IN DESCRIPTIONIBUS JEREMIÆ.
HOC loco declarantur quædam in præcedenti capitulo dicta, præsertim de asportatione ignis altaris holocausti. Invenitur autem in descriptionibus Jeremiæ, id est in sermonibus a Jeremia, vel ex ore ipsius scriptis: quæ tamen descriptiones, nec a Catholicis, nec ab Hebræis habentur; quod jussit accipere ignem eos qui transmigrabantur, id est, quod Jeremias præcepit sacerdotibus Dei cultoribus, qui a Judæa in Babyloniam transferebantur, quod secum acciperent ignem altaris holocaustorum, ut eum in valle absconderent1 Josaphat, ut significatum est, id est, prout dictum est capitulo præcedenti, et ut mandavit transmigratis, id est, sicut jussit sacerdotibus in Chaldæam translatis.2 Sic continetur in descriptionibus illis. Et dedit illis legem, id est, legem Moysis commisit Jeremias illis, ut eam implerent: et forsan librum legis Moysis præstitit eis ad legendum, recolendum, custodiendumque legem. Hinc subditur: ne obliviscerentur præcepta Domini, et ut non exerrarent mentibus, id est, ne corda eorum per infidelitatem errarent, videntes simulacra, id est idola, aurea et argentea, et ornamenta eorum, quæ in Babylone viderunt a Chaldæis adorari et coli. Et de hoc habetur in epistola3
B Jeremiæ missa Judæis in Babylone morantibus. Et alia hujusmodi salubria documenta dicens Jeremias, hortabatur præfatos ne legem, id est assiduam memoriam et observantiam legis, amoverent a corde suo.
Erat autem in ipsa scriptura, id est prætactis descriptionibus Jeremiæ contentum, quomodo tabernaculum Moysis et arcam per Beseleel factam jussit Propheta Jeremias, divino responso ad se facto, comitari, id est per comites seu socios viæ portari secum ad spatium certum.4 Ex hoc apparet, quod Jeremias præscius destructionis civitatis Jerusalem, combustionisque templi a Chaldæis, sollicitus fuit pro arca ceterisque prædictis, et Dominum exoravit, ut sibi revelare dignaretur, qualiter illa essent conservanda. Cujus piæ petitioni Dominus dedit responsum ut faceret quæ sequuntur, videlicet quod duceret ea secum, usque quo exiit, id est, quousque ipse Jeremias eundo pertingeret, in montem in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem, id est in montem Nebo in verticem Phasga, in cujus montis altitudinem Moyses Deo jubente ascendit, ad videndum terram promissionis: quæ vocatur hereditas Dei, id est terra quam Omnipotens filiis Israel præstitit hereditarie possidendam. Hinc scriptum est Deuteronomii ultimo: Ascendit Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, etc.5 Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ, quam ex revelatione divina cognovit; et tabernaculum, id est materias tabernaculi, et arcam, et altare incensi, id est thymiamatis, intulit illuc, et ostium speluncæ obstruxit.
Et accesserunt quidam simul, id est, pariter properaverunt ad locum prædictum, qui sequebantur Jeremiam, ut notarent sibi locum, in quo prædicta erant abscondita. Ut autem cognovit Jeremias curiositatem illorum in inquirendo locum præfatum, culpans, id est increpans, illos, dixit quod ignotus erit locus ille tabernaculi et altaris et arcæ, donec congreget Deus congregationem populi, id est, populum Judæorum hinc inde dispersum, in unum recolligat, et propitius fiat populo propitiatione perfecta; et tunc Dominus ostendet hæc, scilicet tabernaculum, arcam, altare, et apparebit majestas Domini, id est, Deus omnipotentiam et gloriam suam ostendet per effectus præclaros, et nubes erit obumbrans populo Dei, sicut et Moysi manifestabatur columna nubis, et nubes quædam in consecratione tabernaculi, juxta illud Exodi, Postquam cuncta perfecta sunt, operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.6
Quæritur, an ista impleta sunt, an implenda. Circa hoc scribit Nicolaus de Lyra: Hanc congregationem et propitiationem exspectant Judæi futuram in adventu Messiæ; et nos intelligimus eas factas in Christi adventu, juxta illud Joannis: Jesus moriturus erat pro gente;7 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Quum ergo prædicta non sint in Christi adventu ostensa, quia secundum Hebræos a tempore captivitatis Babylonicæ usque nunc, non est ostensa aut habita arca Dei: propter hoc locus iste videtur aliquibus falsus aut saltem dubius. Posset tamen ad hoc dici, quod prædicta apparebunt in fine mundi, in conversione Judæorum ad fidem Christi. Sed hoc videtur esse contra illud Jeremiæ: Non dicent ultra, Arca Domini; neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec fiet ultra.89 Item, quod hic dicitur de absconsione altaris et arcæ per Jeremiam, non habet apparentiam magnam: quoniam Jeremias fuit incarceratus usque ad captionem Jerusalem per Chaldæos, ut patet in Jeremiæ capitulis; et sicut ante captionem civitatis ista non fecit, nec postea, ut videtur:10 quoniam capta civitate, Chaldæi mox confregerunt omnia pretiosa, non solum aurea et argentea, sed etiam ærea, abstuleruntque secum, ut dicitur quarto Regum.11 Propter quod non videtur verisimile, quod Jeremiæ dimiserunt arcam et altare incensi, quæ erant de auro purissimo, ut habetur in Exodo. Igitur propter ista et alia supradicta de morte Antiochi et de tempore Demetrii, quæ cum difficultate magna vix possunt cum aliis Scripturæ locis concordari, ut patet ex supradictis, liber iste secundus, et maxime quantum ad suam præfationem, reputatur a multis multum apocryphus.12 Istud tamen majorum judicio derelinquo. Hæc Lyra.
Circa hæc recolo quæ Magister in historiis recitat, S. Epiphanium episcopum de Jeremia dixisse : Hic est Jeremias, qui templum evertendum prænoscens, arcam testamenti cum his quæ in ea erant, tulit, et precibus suis eam absorberi fecit in petra. Petram vero digito signans, nomen Dei impressit, scilicet tetragrammaton, ut dicitur. Et factum est sigillum in similitudinem sculpturæ, quæ ferro cavatur ; ipsumque Dei nomen operimento nubis celatum est, ut ex tunc nec locum quis recognoscere queat, nec ipsum legere nomen usque in diem hunc et usque in finem. Et instar pristinæ figuræ, illic sæpe nubes, vel ignis nocturno fit tempore, eo quod gloria Dei ab ejus lege non desinat. Est autem petra illa in eremi terra inter duos montes, in quibus jacent Moyses et Aaron. Dixitque Jeremias præsentibus : Dominus de Sion recessit ad cœlos, inde rur sus in virtute venturus; et erit signum præsentiæ ejus, quando universæ gentes adoraverint lignum. Dixitque: Hanc arcam præter Aaron producere nemo poterit; et tabulas quæ in ea sunt, nullus aperiet sacerdotum, nisi electus Dei Moyses. Et in prima resurrectione resurget hæc arca, et exibit de petra, atque ponetur in monte Sina , et omnes gentes congregabuntur ad eam, regressum Dei sustinentes, et adversarium qui eos quæsiturus est interimere fugientes.13 Hæc Epiphanius, cujus verba in aliquibus videntur dissonare a verbis litteræ hujus. Suntque verba illa Epiphanii ad intelligendum difficilia, sicut et textus iste.
Certum est tamen, litteram istam, si salvari debeat, non ita esse intelligendam, quod in primo regis Messiæ adventu fuerint tabernaculum Moysis, arca et altare incensi, realiter ac corporaliter ostendenda. Spiritualiter vero, et quantum ad res significatas per ea, ostensa sunt in primo Christi adventu, et deinceps. Quando autem et qualiter ostendenda sint realiter ac corporaliter, non scio, nec definire præsumo; tamen ut tetigi, littera ista a falsitate poterit per piam et mysticam expositionem aliquam excusari. Quum enim ab Ecclesia receptus sit liber iste ad legendum publice in divino Officio, non apparet tutum quod dicatur falsus sive apocryphus: quia, ut sanctus ait Hieronymus, apocrypha nescit Ecclesia.
Porro, quod in præmemoratis verbis Nicolai de Lyra habetur, arcam et altare incensi fuisse de auro purissimo, non potest stare secundum quod sonat. Arca namque fuit de lignis setim, ut legitur in Exodo. Fuerat vero deaurata intus et extra auro mundissimo, ut eodem patet capitulo.1415 Altare quoque incensi fuit de lignis setim, secundum illud Exodi, Facies et altare ad adolendum thymiama de lignis setim:16 quod etiam fuerat deauratum, ut fertur ibidem.17 Insuper, quod in præhabitis Epiphanii verbis asseritur, quod petra illa est in eremi terra inter duos montes, in quibus jacent Moyses et Aaron, requirit intelligentiam piam. De Aaron equidem constat, quod in monte Hor sit sepultus, ut in Numeris recitatur.18 Moysen vero non in monte, sed in valle esse sepultum, probatur per id Deuteronomii ultimo:19 Mortuus est Moyses servus Domini in terra Moab jubente Domino, et sepelivit eum in valle terræ Moab.
Consequenter ad celebrationem Purificationis Dedicationisque templi, inducuntur facta Salomonis ac Moysis. Et sicut quum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo: id est, Salomon exoravit ut templum a se ædificatum, consecraretur et acceptabile esset Deo immenso, ut tertio Regum describitur, secundo quoque Paralipomenon;2021 manifestabat hæc. Magnifice enim sapientiam tractabat, id est, Salomon sapientiam sibi infusam, præclare ostendit in templi constructione et dedicatione, imo in increatæ Sapientiæ honoratione ac cultu; et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi: juxta illud tertii Regum:
Rex et omnis Israel cum eo, immolabant victimas coram Domino;22 et dedicaverunt templum Domini. Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo aerio, et consumpsit holocaustum. Hoc fuit in consecratione Aaron filiorumque ejus, juxta illud Levitici: Egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare.23 Sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum, a Salomone per manus sacerdotum oblatum, secundum illud secundi Paralipomenon: Quumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas.24
Dixitque Moyses, eo quod non sit manducatum quod erat pro peccato: id est, Moyses reprehendit filios Aaron, quia non comederunt hostiam pro peccato oblatam; sed ipse Moyses invenit eam exustum. Unde in littera subditur: et consumptum est, id est igne altaris exustum, quod fuerat comedendum. Hinc scriptum est in Levitico: Inter hæc, hircum qui oblatus fuerat pro peccato quum quæreret Moyses, exustum reperit; iratusque contra filios Aaron, ait:25 Cur non comedistis hostiam pro peccato, etc.? Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem. Tertio libro Regum de hac fertur celebritate: Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem septem diebus et septem diebus, id est quatuordecim diebus.26 Quomodo ergo hic dicitur celebrasse dedicationem octo diebus? Ad quod quis dicere posset, quod numerus iste non ponitur hic per præcisionem numeri majoris, et quod minor non excludit majorem. Efficacius autem respondendum per illud secundi Paralipomenon: Fecit Salomon solennitatem in tempore illo septem diebus; fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus.27 Itaque de illis primis octo diebus hic agitur. Nempe, quod Salomon dicitur quatuordecim diebus celebritatem fecisse, exponitur quod primis septem diebus celebritatem fecit de templi dedicatione, aliis septem celebravit festivitatem Tabernaculorum mox sequentem.
Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem: id est, de observanda festivitate Dedicationis templi tempore Esdræ et Nehemiæ ædificati, continebantur et concludebantur similia jam prædictis in quibusdam scripturis et commentis Nehemiæ: quæ scripta non habentur, sicut nec præallegatæ descriptiones Jeremiæ prophetæ. Verumtamen in Esdra habetur de solennitate Dedicationis templi illius. Et qualiter construens, id est, ipse Nehemias faciens, bibliothecam, congregavit de regionibus libros et Prophetarum et David. Tempore enim illo congregavit Esdras veteris Testamenti volumina a Chaldæis incensa, videlicet Pentateuchum, Psalterium, Prophetarumque libros: quos sic reparatos, Nehemias de regionibus Judææ, Samariæ et Galilææ, seu aliunde collegit, atque in bibliothecam suam redegit. Epistolas quoque regum Juda memoria dignas, sic congregavit; et de donariis, id est, scripta de muneribus exhibendis seu offerendis collegit cum ceteris.28 Similiter autem et Judas ea quæ didicerat per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia: id est, Judas Machabæus fecit conscribi ea quæ cognovit per bella quæ Judæis suo tempore contigerunt, in quibus bellis multa magna et mirabilia Dei auxilia apparuerunt, quæ æterna memoria sunt condigna. Si ergo desideratis hæc, id est, si libros istos habere optatis, mittite qui perferant vobis, id est, destinate aliquos ad nos, qui vobis eos deportent.
Acturi itaque Purificationem, id est, celebraturi festum de purgatione templi et consecratione altaris factis tempore Machabæorum, scripsimus vobis, ut et vos festum hoc celebretis. Bene ergo facietis si egeritis hos dies solenniter.
Deus autem qui liberavit populum suum frequenter, videlicet tempore Moysis et Judicum ac Regum, et nunc tempore Judæ ac fratrum ejus, dando victoriam in plurimis bellis, et reddidit hereditatem omnibus, id est, Judæis cum Juda collectis, Judæam ac hereditaria quæque bona restituit: quod tamen tempore Simonis magis impletum est, quando unusquisque sedit sub vite sua, et sub ficulnea sua, et coluit terram suam cum pace, ut dictum est in primo libro Machabæorum;29 et regnum, id est regionem patrum nostrorum, vel ducatum ac regimen. Nam Judas ac fratres ejus fuerunt duces et principes, imo et summi sacerdotes populi Judæorum: imo a tempore reversionis a Babylonica captivitate usque ad Herodem Ascalonitam, habuerunt Judæi aliquos rectores et principes de populo suo, quemadmodum in volumine Genesis Jacob testatus est: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est.30 Aristobulus vero, filius Joannis Hyrcani filii Simonis, primus imposuit sibi regium diadema post reditum a Babyloni ca captivitate, quemadmodum Josephus tertiodecimo libro Antiquitatum describit.
Et sacerdotium, id est sacerdotalem dignitatem seu pontificatum, et sanctificationem, id est templum seu sacram observantiam legis;31 sicut promisit in lege: quia per Moysen frequenter prædixit, quod pœnitentibus et conversis Judæis redderet terram patrum suorum. Speramus quod cito nostri miserebitur, dando nobis finalem liberationem per regem Messiam, vel eruendo nos omnino a gentilium infestatione, et congregabit de sub cælo in locum sanctum, id est de diversis regnis in terram promissionis: quod et tempore Christi impletum est per congregationem spiritualem in fide, spe et caritate, et in militante Ecclesia, quemadmodum Isaiæ ultimo Dominus dixit: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mari, in Africam et Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam et Græciam, ad insulas longe; et adducent omnes fratres vestros.32
Consequenter auctor hujus libri tangit materiam voluminis hujus, modumque procedendi, et quid moverit eum ad compilandum hoc opus. De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni in Jerusalem sub Zorobabel facti purgatione : de quo templo Aggæus prædixit, Magna erit gloria domus hujus novissimæ, magis quam primæ; et de aræ, id est altaris, dedicatione: de qua habetur in primo libro; et de illuminationibus, id est cœlestibus apparitionibus, cordiumque illustrationibus, quæ de cælo factæ sunt ad eos, id est ad Judam et ejus fratres ac adjutores, qui pro Judæis fortiter fecerunt, id est, pro communi defensione Judaici populi strenue pugnaverunt, ita ut universam regionem, quum pauci essent, vindicarent, id est, injurias toti populo Judæorum illatas ab Antiocho rege ac suis ulciscerentur, quum tamen respectu adversariorum, essent perpauci, et barbaram, id est ferocem, gentilium multitudinem fugarent:3334 ut patuit in primo libro; et civitatem Jerusalem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, id est leges et præcepta Moysis35 per Antiochum quasi deleta et servari prohibita, restituerentur, id est, denuo servarentur et conscriberentur per Judam et fratres ipsius, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis, id est Deo eis misericorditer auxiliante.
Itemque ab Jasone Cyrenæo quinque libris comprehensa, id est diffuse conscripta in quinque codicibus, tentavimus nos uno volumine breviare. Ex hoc quidam concludunt, quod in hac compilatione plures fuerunt. Quod stare non potest: imo unus fuit breviator et auctor hujus voluminis, ut patet in fine libri hujus, quo ait: Ego quoque in his faciam finem sermonis: et si quidem bene, et ut historiæ competit, hoc et ipse velim; si autem minus digne, concedendum est mihi.36 Est autem consuetudo magnis authenticisque personis, dictionibus pluralis numeri uti.37
Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem eorum quos Jason de his rebus composuit volentibus aggredi narrationes historiarum, propter multitudinem rerum: curavimus, id est, sollicite providimus his qui volunt rerum istarum historias legere, ne tædio afficiantur ex prolixitate librorum, faciendo hunc librum compendiosum, volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, id est, ut hunc librum cum cordis delectatione breviter legant; studiosis vero providimus, ut facilius possint ista memoriæ commendare; omnibus autem legentibus utilitas conferatur, id est, ut universi hæc legentes, ædificentur. Et nobis ipsis non facilem laborem assumpsimus: quod tamen intuitu et amore communis utilitatis libenter peregimus. Propterea subditur: Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere, id est obedire, parando cibaria juxta eorum velle, propter multorum gratiam, id est profectum, libenter laborem sustinemus: veritatem quidem de singulis, auctoribus concedentes, id est, credentes quod ipsi auctores librorum vera scripserunt de singulis rebus et gestis, de quibus hic loquimur;3839 ipsi autem secundum datam, id est præconceptam et tactam, formam scribendi per abbreviationem, brevitati studentes. Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est, id est, sicut principali constructori domus incumbit sollicitudo de toto ædificio et partibus ejus, et qualiter aggregentur ac redigantur in formam; ei vero qui pingere curat, id est per picturas et linitiones ornare domum jam factam, quæ apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt, scilicet pulchri colores et confectiones, ex quibus fiunt adornationes ipsius domus: unusquisque enim habet exquirere ea, quæ ad suam pertinent artem; ita æstimandum est et in nobis, id est de nobis, qui non intendimus historicum librum originaliter compilare, sed potius descriptam historiam cum venustate abbreviare.
Denique quid historiographo competat, subditur: Etenim intellectum colligere, id est, rerum describendarum veram intelligentiam perscrutari ac adunare, et ordinare sermonem, utendo stilo convenienti ac clausulis aptis, et curiosius, id est satis diligenter, non immoderanter, partes singulas quasque disquirere, id est, investigare quascumque partes, ex quibus totum volumen est compilandum, hoc est singula quæque gesta ac verba recitatione condigna, vel singulas partes dictaminis, historiæ congruit auctori, id est historiographo. Quid autem congruat abbreviatori, subjungitur: Brevitatem vero dictionis, id est narrationis ac stili, sectari, et exsecutiones rerum vitare, id est omittere digressiones declarantes qualiter quæque sint gesta, quando declarationes illæ non sunt utiles, brevianti concedendum est, id est, convenit ei qui scripta aliorum summatim breviare intendit.
Hinc ergo, id est statim post hæc, utpote in exordio sequentis capituli, narrationem, id est exordium historicæ recitationis hujus libri, incipiemus: siquidem dicta hucusque, per modum prologi sunt inducta. Unde subjungitur: De præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum enim est, ante historiam effluere, id est verbis superfluis abundare, in ipsa autem historia succingi, id est nimium festinare, et sermonem abrumpere.
Footnotes
-
II Mach. 1, 19. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Baruch vi, 3, 4. ↩
-
Exod. xxv, 9 et seq.; xxxvi, 1 et seq. ↩
-
Deut. xxxiv, 1-4. ↩
-
Exod. xl, 31, 32. ↩
-
Joann. xi, 51, 52. ↩
-
Jer. iii, 16. ↩
-
Jer. iii, 16. ↩
-
Joann. xxxvii, 20; xxxviii, 6, 13, 28. ↩
-
IV Reg. xxv, 13-17. ↩
-
Exod. xxv, 11; xxx, 3. ↩
-
*alias Sion ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Exod. xxv, 10. ↩
-
Exod. xxx, 1. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Num. xx, 25, 29. ↩
-
Deut. xxxiv, 5, 6. ↩
-
III Reg. viii, 22 et seq.; ↩
-
II Par. vi, 14 et seq. ↩
-
III Reg. viii, 62, 63. ↩
-
Lev. ix, 24. ↩
-
II Par. vii, 1. ↩
-
Lev. x, 16 et seq. ↩
-
III Reg. viii, 65. ↩
-
II Par. vii, 8, 9. ↩
-
I Esdr. vi, 16. ↩
-
I Mach. xiv, 8, 12. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Deut. xxx, 1 et seq. ↩
-
Is. LXVI, 19, 20. ↩
-
I Mach. IV, 56. ↩
-
* purificatione Agg. u, 10. ↩
-
Lev. xxvi, 41-45; ↩
-
II Mach. XV, 38, 39. ↩
-
I Mach. m. ↩
-
I Mach. III. ↩
-
Agg. II, 10. ↩
Chapter 3 of 16