Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO CAPITULI TERTII: IGITUR QUUM SANCTA CIVITAS HABITARETUR IN OMNI PACE.

DESCRIPTURUS auctor libri istius victorias Judæ Machabæi et suorum, et qualiter defenderunt populum Judæorum, præmittit qualiter populus ille post magnam prosperitatem et pacem, maximas incidit clades. Itaque in isto capitulo recitat miraculosam Judæorum consolationem, et adversarii eorum prostrationem sub Onia pontifice.

Igitur quum sancta civitas Jerusalem, ad Dei obsequium præelecta, in qua fuerunt templum et studium legis, sedes pontificis, imo et thronus regis a tempore David usque ad Sedeciam, habitaretur in omni pace, id est multum pacifice, ita quod cives ejus devoti gaudebant pace pectoris et temporis, leges etiam, id est præcepta Mosaicæ legis, adhuc optime custodirentur ab habitatoribus civitatis, propter Oniæ pontificis dispositionem et pietatem, id est ex virtuosa et exemplari præsidentia et gubernatione Oniæ, qui subditos sapienter disposuit et instruxit, atque in omni cultu Dei præcessit. Pietas quippe uno modo idem est, quod cultus Dei seu latria; alio modo sumitur pro misericordia; tertio, prout est unum de septem donis. Itaque causa bonæ conversationis civium, fuit virtuositas prælati eorum, juxta illud Ecclesiastici: Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Unde et Salomon in Proverbiis dixit: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Et animos odio habentes mala, id est ex bonitate cordis illorum, qui malum culpæ abhorrent: quia ad bona vere honesta seu virtuosa, sincere afficiebantur.

Fiebat ut et ipsi reges et principes gentiles locum, id est urbem et templum Jerusalem summo, id est valde magno, honore dignum ducerent, tanquam summi Dei habitaculum, et cultus divini mansionem electam, et templum maximis muneribus illustrarent, mittendo oblationes et dona copiosa ac pretiosa ad templum, sicut et Darius rex et alii quidam in Esdra et Nehemia fecisse leguntur: quia isti gentiles, quamvis et idola colerent, tamen unius veri et summi Dei aliqualem habuerunt notitiam; ita ut Seleucus Asiæ rex, filius Antiochi Magni, de reditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes. Verumtamen sicut in Scholastica fertur historia, Seleucus iste fuit iners et pessimus. Josephus vero refert patrem ejus Antiochum Magnum, fuisse liberalem ad exhibendum necessaria pro sacrificiis offerendis. Sicque Seleucus iste ad tempus in hoc imitatus videtur fuisse patrem suum, et postea pejoratus.

Deinde recitatur qualiter tribulatio cœpit in Jerusalem exoriri. Simon autem de tribu Benjamin, præpositus templi constitutus ad disponendum negotia templi in exterioribus rebus: non enim fuit pontifex vel sacerdos, quum fuerit de Benjamin tribu; contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum Onia, iniquum aliquid in civitate Jerusalem moliri, id est fabricare. Invidebat namque Oniæ pontifici, voluitque plebem ad rebellionem inducere contra illum. Impii enim quasi mare fervens quod quiescere non potest, ut dicitur in Isaia. Sed quum vincere Oniam non posset, id est contra pontificem prævalere, quia Onias vir pius, justus et sapiens, erat populo carus, et multos habebat fautores in civitate potentes, venit ad Apollonium, unum de principibus regis Seleuci, et nuntiavit ei, pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium, id est locum thesaurorum, Jerosolymis. Erat autem ærarium istud locus situs juxta templum: in quo ærario reservabantur deposita notabilium personarum et sustentacula vitæ pauperum quædam. Et communes copias, id est opes illas ad rem publicam pertinentes, quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum, id est ad emendum victimas oblationum, esse immensas, id est valde multas et magnas. Etenim quia Seleucus exhibebat sumptus pro sacrificiis, dixit Simon iste, opes illas ad sacrificia non spectare, præsupponens quod rex pertinentia ad sacrificia invite auferret.

Statimque Heliodorus iter aggressus est versus Jerusalem, quia Seleucus commisit ei pecunias sibi afferre. Tunc summus sacerdos Heliodoro declaravit, deposita esse hæc, id est opes illas esse ibi repositas, ad procurandum victualia viduarum et pupillorum egentium; quædam vero esse deposita Hyrcani Tobiæ viri valde eminentis, id est excellentis et fidelis personæ. In Nehemia autem fertur ipse Nehemias ejecisse de gazophylacio vasa Tobiæ infidelis. Decipi vero eos qui credidissent loco et templo, impossibile omnino esse, id est fieri non posse nec esse permittendum a Deo, quod hi deciperentur, id est, rebus atque depositis suis spoliarentur, qui ea commendaverant templo, cum fide quod conservarentur a Domino in ipso templo seu prope illud, quod per universum mundum, id est per multa regna mundi (ut sit hyperbolicus sermo) honoratur, id est, famosum habetur, pro sui veneratione, id est venerabilitate, et sanctitate, seu pro veneratione quæ Deo exhibetur in ipso.

D

Sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis, id est vestibus, jactaverunt se, humiliando se intimo corde, et sacerdotaliter vestiti, ut sic benignius adspicerentur a Deo; et invocabant de cœlo. Quare non dicit, Invocabant de terra, quum isti invocantes fuerint in terra, non in cœlo? Est igitur sensus: Invocabant, id est, auxilium sibi exhiberi implorabant de cœlo, rogantes eum qui de depositis legem, id est præceptum, posuit, ut his qui deposuerant ea, in præfato ærario, salva custodiret Deus, ne diriperentur. Porro de depositis Dominus aliqua jussit in Exodo. Jam vero qui videret summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur, id est, ex corde condoluit ei, tam miserabiliter disposito in facie, in cujus pallore ac mortiformi dispositione vehementissimus dolor et mœror ac pavor cordis apparuerunt.1 Quemadmodum enim cor gaudens exhilarat faciem, sic in mœrore animi dejicitur spiritus, prout Proverbiorum liber testatur.2 Accinctæque mulieres ciliciis pectus, id est, asperitate vestis cilicinæ se affligentes ac humiliantes, etc. Sed et virgines quæ conclusæ erant, id est, virorum juvenumque adspectibus abstractæ, et ex virginali pudore remanentes in domo vel circa templum reclusæ, et piis operibus occupatæ, quousque maritarentur, procurrebant ad Oniam, tanquam ad patrem spiritualem, adsistentes ei per compassionem, orationem et fletum.

Erat autem misera commixtæ multitudinis Judæorum ex personis utriusque sexus congregatorum, et magni sacerdotis Oniæ in agone, id est in laboriosa mentis angustia, constituti exspectatio: quoniam cum afflictione multiplici præstolabantur eventum finemque rei. Et hi invocabant Deum omnipotentem, ut credita sibi, id est deposita eis commissa, his qui crediderant, puta depositariis, cum omni integritate conservarentur, ut nihil de ipsis posset auferri.

Heliodorus autem quod decreverat, perficiebat, id est, implere studebat. Sed spiritus Omnipotentis, id est voluntas seu animus Dei, imo Spiritus Sanctus ex Patre Filioque procedens, magnam fecit suæ virtutis evidentiam, id est, omnipotentiam suam publice demonstravit, perterrendo et dejiciendo Heliodorum et ejus satellites. Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem. Fuitque angelus sanctus, in forma equitis metuendi apparens, qui et corpus equi illius formavit ac movit: sicut de curru et equis, quibus vectus fuit Elias in cœlum, tenetur.3 Alii etiam apparuerunt duo juvenes, id est angeli in forma adolescentum, ad insinuandum quod angeli nunquam inveterrascunt, qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte Heliodorum flagellabant, etc. Eumque multa caligine circumfusum, id est præ timore et tormento nihil videntem, rapuerunt, id est, sacerdotes apprehenderunt, putantes quod mortuus esset, et ne ex præsentia exstincti cadaveris, præsertim perfidi hominis, sacer locus contaminaretur, qui etiam ex ingressu viventis alienigenæ contaminabatur; atque in sella gestatoria, id est sede portatoria, positum ejecerunt, id est, exportaverunt de ipso ærario.

Considerans autem summus sacerdos, ne forte rex Seleucus suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatam, id est, quod aliqui ex Judæis armati, taliter tractassent, aut magica arte affligi fecissent Heliodorum a malignis spiritibus, obtulit pro salute viri, id est pro curatione Heliodori, hostiam salutarem cum oratione. Aliqui vero dicunt Heliodorum fuisse occisum et mortuum, atque Oniæ precibus suscitatum, quia habetur in textu, quod in supremo spiritu, id est in agone, erat constitutus. Nihilo minus littera ista magis insinuare videtur, quod nondum exspiravit, sed letaliter exstitit vulneratus, moxque obisset, nisi per preces Oniæ, vita, id est sanitas vitæ, fuisset ei donata. Heliodorus autem, hostia Deo oblata per manum sacerdotis, pro gratiarum actione quod fuit curatus, et votis magnis Deo promissis, etc., repedabat, id est remeabat, ad regem, etc. Eo quod in loco, id est in templo, vere sit Dei quædam virtus, id est potestas angelica locum custodiens, imo ipsemet Deus. Nam ipse qui in cœlis habet habitationem, visitator et adjutor est loci illius, id est gratiosus et potens defensor, quoniam locus ille Deo exstitit consecratus, qui per effectum multiplicem visitavit eumdem.

Footnotes

  1. Exod. xxii, 7-15. ↩

  2. Prov. xv, 13; xvii, 22. ↩

  3. IV Reg. ii, 11. ↩

Chapter 4 of 16