Articulus 4
EXPOSITIO CAPITULI QUARTI : SIMON AUTEM PRÆDICTUS, PECUNIARUM ET PATRIÆ DELATOR.
RECITATUM est præcedenti capitulo, qualiter Deus virtuosum pontificem Oniam glorificavit. Hic describitur multiplex tribulatio atque injusta occisio ejus. Simon autem prædictus, pecuniarum et patriæ delator, id est proditor, qui suos accusavit concives et proximos, prout in exordio præcedentis narratur capituli, male loquebatur habitatoribus Jerusalem de Onia, tanquam ipse Onias Heliodorum instigasset ad hæc, id est ad spoliandum ærarium; provisoremque civitatis, qui populo suo provisionem fecit de spiritualibus ac temporalibus bonis, ac defensorem gentis suæ Judaicæ, cujus pontifex fuit, quam et ab invisibilium hostium devoratione præservavit, ausus est insidiatorem regni dicere. Sic enim invidia mentem pervertit. Hunc impiissimum Simonem sequuntur iniqui, qui non solum se ipsos mendose excusant, sed alios quoque mendaciter criminantur, diffamant, et contra justos nituntur proximos inflammare.
Sed quum inimicitiæ Simonis contra Oniam in tantum procederent, ut etiam per quosdam Simonis necessarios, id est amicos, homicidia fierent, ita quod quosdam adhærentes Oniæ interfecerunt; considerans Onias periculum contentionis inter concives : nam et intestina bella maxime nocent; et Apollonium insanire, id est omnino irrationabiliter irasci et indignari Judæis, ad augendam malitiam Simonis, cui Apollonius iste favebat, ut patuit præcedenti capitulo; ad regem se contulit, id est, Seleucum accessit. Videbat enim, sine regali providentia impossibile esse, secundum viam humanam, pacem rebus, id est personis utriusque partis, dari: quas rex melius potuit cohibere. Reges quoque solent multos prudentes habere. Nec Simonem posse facili conatu cessare a stultitia sua, id est a stultis operibus quæ incepit. Erat enim habituatus in vitiis, atque pravissimæ consuetudinis mole victus. Sed post Seleuci vitæ excessum, id est post mortem Seleuci regis, quum suscepisset regnum Antiochus, ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium: quod ab Antiocho Epiphane emere studuit. Cui et promittebat et alia centum quinquaginta talenta argenti, si potestati ejus concederetur ab Antiocho gymnasium, id est scholam gentilis ritus, et ephebiam sibi constituere, id est, prostibulum puerorum pulchrorum pro suo commodo facere: ephebus quippe vocatur puer formosus et lucidus; et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere, id est, in ritu gentilitatis esse et dici imitatores Antiochenorum.
Quod quum rex annuisset, quia gentilis erat, et obtinuisset ipse Jason principatum sacerdotii, statim ad gentilem ritum contribules suos, id est Judæos suæ tribus, videlicet sacerdotes et sibi ex parte matris propinquos, transferre cœpit, ut sic ad paganismum induceret alios quoque Judæos. Et amotis his, id est ablatis a Judæis beneficiis ac privilegiis his, quæ humanitatis causa, id est ex pietate, Judæis a regibus Asiæ aut aliis fuerant constituta, id est data, per Joannem natione Judæum, qui ista procuravit a regibus, patrem Eupolemii : qui Eupolemius apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, id est, a Juda Machabæo missus est ad Romanos, ad constituendum cum illis amicitiam ac societatem, quemadmodum scriptum est in primo libro : Elegit Judas Eupolemium filium Joannis, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam ;1 legitima civium jura destituens, id est, tollens ac dissipans divina præcepta ac legis divinæ statuta seu jura, prava instituta sanciebat, id est, vitiosas ordinationes ac jussiones instituit. Etenim ausus est sub ipsa arce, videlicet prope templum, gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum, id est elegantiores pueros quos potuit adipisci, in lupanaribus ponere, ad exercendum in illis Sodomiticum crimen.
Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenæ conversationis. Vitium enim contra naturam non pertinet directe ad infidelitatem, sed carnalitatem turpissimam. Est tamen augmentum conversationis gentilis, quæ veri Dei caret salutari notitia. Idcirco ad turpitudinem sine timore effundit se. Propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus, id est congeriem scelerum ejus. Jason autem indignissimus fuit nomine sacerdotis, nec fuit sacerdos Dei, exsecutione officii aut merito : nam et sacerdotes Dei ad idololatriam ac præfata gravissima traxit facinora. Ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed festinarent participes fieri palœstræ, id est luctationis vel præfati gymnasii, et præbitionis ejus injustæ, id est vitiosæ exhibitionis institutionum Jasonis hujus, et in exercitiis disci, id est ludi quo discus seu plumbea scutella projiciebatur in aerem, et nunc vocatur ludus projiciendi lapides. Et patrios quidem honores pro nihilo habentes, id est, venerandas observantias legis a patribus eorum servatas vilipendentes, Græcas glorias, id est actus et ritus Græcorum gentilium, in quibus ipsi Græci gloriabantur, optimas arbitrabantur. In quo gravissima patet excæcatio mentis eorum, quod tam stolidissime atque falsissime judicabant. Quarum gratia, id est propter quas glorias, periculosa eos contentio habebat, id est, intestinam dissensionem valde periculosam inciderunt : quia quibusdam idololatriæ illæ displicuerunt, aliis placuerunt ; ac per omnia his consimiles in cultu idololatriæ gentilitatisque ritu esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant, videlicet Syris et Græcis ac Asianis.
In leges enim divinas impie agere, eas transgrediendo, impune non cedit : juxta illud Psalmistæ : Maledicti qui declinant a mandatis tuis ; Job quoque :2 Deus inultum abire non patitur. Sed hæc sequens tempus declarabit, id est, veritas horum patebit ex sequentibus, in quibus et ea narrantur, quæ contigerunt post tempus illud in quo contigerunt prædicta. Tempori autem adscribuntur ea quæ fiunt in tempore.
Quum autem quinquennalis agon, id est lucta seu concertatio exercitativa, quæ de quinquennio in quinquennium fiebat, Tyri celebraretur, id est, in loco illo solenniter fieret, et rex, scilicet Antiochus Nobilis, præsens esset. Fiebat enim lucta illa ad reverentiam Herculis, qui pugnator fuit fortissimus. Misit Jason viros portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificium Herculis : quas postulaverunt hi qui asportaverunt, id est eas secum tulerunt, ne in sacrificiis Herculis erogarentur, quia non oporteret, id est, nec necessarium, imo nec utile esset. Propter præsentes autem, id est ad instantiam eorum qui aderant, datæ sunt in fabricam navium triremium, id est ad construendum naves in quibus erant ordines tres remorum.
Misso autem in Ægyptum Apollonio, quem illuc misit Antiochus propter primates Ptolemæi Philometoris regis Ægypti, cujus aliqua oppida occupavit Antiochus: quæ primates præfati Ptolemæi adhuc adolescentuli, requirebant ab Antiocho; principes Ptolemæi contra eum, oppida illa reddere non volentem, pugnam moverunt. Quum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni Ægypti effectum, venit Jerosolymam. Fuit enim ab Ægypto per Romanorum legatos repulsus, ut dictum est plenius in expositione primi libri. Et magnifice a Jasone, quem ad pontificatum simoniace ac perverse promovit, et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est; et inde in Phœnicen exercitum convertit. Verumtamen tunc, ut videtur, fecit mala multa et magna, quæ primi libri capitulo primo recitantur.3
Et post triennii tempus misit Jason frater Oniæ, Menelaum, supradicti Simonis fratrem, portantem pecunias regi Antiocho, et de negotiis necessariis, id est de causis sibi commissis, responsa perlaturum, id est reportaturum a rege. Circa hæc incidit quæstio, quomodo Menelaus iste dicatur frater Simonis supradicti, qui (ut præcedenti fertur capitulo) de Benjamin fuit tribu;4 Jason autem et Onias de tribu Levi et Aaron erant. Josephus autem apertissime scribit duodecimo Antiquitatum libro, quod Jason et Menelaus fuerunt fratres Oniæ. Hinc Lyra hoc loco negat Josephum, propter hujus libri auctoritatem. Verum Magister in historiis et alii multi authentici et antiqui Catholici, secuti sunt Josephum: et rationabiliter, ut videtur. Judæi enim non sustinuissent Menelaum in pontificatu, nisi de genere Aaron exstitisset. Nec post reditum a Babylonica captivitate leguntur Judæi unquam aliquem habuisse pontificem, nisi de stirpe Levi et Aaron. Quod autem Menelaus dicitur fuisse frater Simonis supradicti, quidam exponunt dicentes, quod fuit frater ejus non carnis propagatione, sed imitatione et conformitate malitiæ. Juxta quem modum in Ecclesiastico scriptum est: Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.5 Posset etiam dici, quod quia tribus Levi poterat cum ceteris tribubus Israel matrimonia sociare, Menelaus iste ex parte unius parentis, præsertim matris, forsitan fuit de Benjamin tribu et Simonis frater.
At ille, videlicet Menelaus, commendatus regi Antiocho ab ejus ministris, qui ad hoc faciendum erant (ut creditur) a Menelao per dona inducti, quum magnificasset faciem potestatis ejus, id est, regem et ejus potentiam magnifice commendasset, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, id est, procuravit illud sibi a rege donari ambitiose, simoniace, fraudulenter. Acceptisque a rege mandatis quid ageret, et ut pro pontifice susciperetur, venit, etc. Et Jason, qui proprium fratrem captivaverat, id est, causa fuit quod Onias seorsum reclusit se, ut infra habetur, in Ammonitem, id est regionem Ammonitarum, expulsus est. Illuc enim sacerdotii principatu privatus aufugit. De pecuniis vero regi promissis Menelaus nihil agebat, id est, eas Antiocho non persolvit, quum exactionem faceret, id est, persolvi eas regi exigeret, Sostratus, sicut et vectigalia persolvi exegit; qui Sostratus arci quæ fuit in monte Sion, præsidebat. Quam ob causam utrique, videlicet Menelaus et Sostratus, ad regem sunt evocati, ad reddendum rationem, cur Menelaus regi non solvit quod debuit. Et comperto quod Menelaus fuit in culpa, amotus est a sacerdotio, id est pontificatu, succedente Lysimacho fratre suo, qui de semine Aaron fuit, ut probabilius reputatur.
Et quum hæc agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas, id est cives ab urbibus suis sic nuncupatos, seditionem movere contra regem suum Antiochum, a quo videbantur contempti, eo quod Antiochi regis concubinæ dono essent dati, id est ob hoc, quod Antiochus dedit eos pro munere concubinæ, ut essent sub illius dominatione. Festinanter itaque venit rex sedare illos, ne et concubinam suam contristaret, aut subditos contra se acrius provocaret, relicto suffecto, id est substituto, uno ex comitibus, id est principibus seu sociis sui regiminis, Andronico in Antiochia, ex qua venit sedare præfatos. Ratus autem, id est existimans, Menelaus accepisse se tempus opportunum procurandi interfectionem Oniæ, rege absente, aurea quædam vasa de templo furatus (quod sacrilegium fuit) donavit Andronico, ut ejus sibi amicitiam procuraret, sicque per eum obtineret Oniam occidi. Qui Andronicus quum venisset ad Oniam, et suasisset ei de asylo procedere, id est, de loco illo in quo tutus fuit, nec poterat lædi, descendere, statim eum peremit. Propter quod, id est ob tam immanissimam impietatem, indignati sunt Judæi et Græci in Antiochia exsistentes, atque regresso regi conquesti sunt: qui Deo instigante usque ad lacrimas condoluit interfecto; et Andronicum purpura exutum, veluti degradatum, fecit occidi.
Multis autem sacrilegiis, id est rerum sacrarum abusionibus, a Lysimacho in templo commissis, et divulgata fama de tantis criminibus, congregata est multitudo Judæorum vitia Lysimachi abominantium, adversus Lysimachum, multo jam auro exportato de templo per Lysimachum, illud in usus proprios convertentem. Turbis autem insurgentibus contra Lysimachum, Lysimachus armatis fere tribus millibus qui erant de parte ipsius, iniquis manibus, id est adjutorio impiorum illorum, uti cœpit. Et multi quidem vulnerati de adjutoribus Lysimachi, quidam autem et prostrati, id est occisi, omnes vero residui de ejus exercitu, in fugam conversi sunt; ipsum etiam sacrilegum Lysimachum, circa ærarium, scilicet extra templum, interfecerunt.
De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari, id est, Judæi cœperunt
A Menelao hæc crimina et sacrilegia Lysimachi imputare, quia consilio Menelai facta fuerunt. Et quum venisset rex Tyrum, ad ipsum detulerunt negotium missi viri tres a senioribus Judæorum: qui tres accusaverunt Menelaum coram rege. Et quum superaretur Menelaus, id est, objectionibus et accusationibus contra se factis respondere non posset, promisit Ptolemæo, amico seu consiliario regis, multas pecunias ad suadendum regi, id est, ut persuaderet Antiocho Menelaum reum non esse, sed accusatores ipsius. Et ad sententiam deduxit, id est, Ptolemæus ille iniquus induxit regem ad proferendum sententiam pro Menelao. Miseros autem, id est accusatores Menelai miserabiliter criminatos et circumventos, qui etiam si apud Scythas, id est homines sic vocatos, qui crudeles irrationabilesque dicuntur, causam dixissent, id est, negotium contra Menelaum proposuissent, innocentes judicarentur a Scythis, quia apertissime justa fuit eorum causa; hos morte damnavit Antiochus. Cito ergo injustam pœnam dederunt, id est, passi sunt (juxta quem modum loquendi ait Apostolus: Qui pœnas dabunt in interitu æternas), qui pro civitate Jerusalem et populo Judæorum, et sacris vasis templi, causam prosecuti sunt contra Menelaum coram rege.6 Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam, id est propter cupiditatem principum Antiochi, quibus munera contulit Menelaus, permanebat in potestate, id est sacerdotii principatu.
Ecce quanta fiunt in hoc mundo facinora, et qualiter justi ac pii ab impiis opprimuntur, ipsique impii prosperantur ad tempus, secundum dispensationem secretorum judiciorum Altissimi. Propter quod Isaias dicit: Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo;7 et viri misericordiæ colliguntur, et non est qui intelligat. Quæ res interdum movet fideles in admirationem, juxta illud Habacuc primo: Quare, Domine, respicis contemptores, et taces, conculcante impio justiorem se ?8
Propter hoc lacerata est lex, quia impius prævalet adversus justum. Propterea egreditur judicium perversum. Sed si respiciamus ad futuri sæculi retributiones, atque ad ordinem infinitæ sapientiæ providentiæ Dei, admiratio cessat.
Footnotes
Chapter 5 of 16