Articulus 6
EXPOSITIO CAPITULI SEXTI : SED NON POST MULTUM TEMPORIS MISIT REX SENEM QUEMDAM.
DESCRIBUNTUR hic in speciali tribulationes per Antiochum et principes ejus inflictæ Judæis. Sed non post multum temporis, id est post breve tempus, misit rex senem quemdam Antiochenum tanquam authenticum, et cum eo alios quosdam, qui compelleret Judæos per minas et pœnas, ut se transferrent a patriis et Dei legibus, id est, leges divinas ab eorum patribus servatas, in patria sua relinquerent. Denique ista et multa subsequentia, dicta sunt atque exposita primo primi libri capitulo.1 Qui compelleret Judæos contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum : ita ut in eo sacrificarent Jovi, non vero Deo ; et cognominare Jovis Olympii, id est, templum illud vocare templum Jovis, cognomento Olympii, a loco illo sublimi in quo colebatur; et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis Hospitalis, id est, templum quod erat Deo constructum in monte Garizim in Samaria, cognominare templum Jovis Hospitalis, prout erant rogantes qui locum illum inhabitabant. Estque idem Jupiter, qui a diversis locis in quibus colebatur, diversa cognomina sortiebatur. Quocirca pensandum, quia ut Josephus refert, Manasses sacerdos, frater pontificis Judæorum, filiam Sanaballat Samaritani ac gentilis duxit uxorem. Propter quod prohibitus fuit ad altare accedere, nisi uxorem illam abjiceret : quam nolens relinquere, ad patrem uxoris Sanaballat est profectus, qui construxit ad ejus intuitum templum Deo in Garizim monte. Videntes autem Samaritani Judæos ab Antiocho propter cultum Dei ita oppressos, postulaverunt ab ipso, ut templum Dei inter ipsos situm, Jovi consecraretur, ne ab Antiocho aut ejus principibus instar Judæorum affligerentur.
Pessima autem et universis Judæis fidelibus gravis erat malorum, id est persecutionum, imo et transgressionum, incursio, id est, boni Judæi incurrebant gravissimas calamitates et persecutiones ex sceleratissimis actibus servorum Antiochi. Nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, id est, vitia carnis exercebantur in templo a gentilibus ac Judæis ad paganismum conversis; sacratisque ædibus, scilicet atriis templi et domunculis sacerdotum in gyro templi constructis, mulieres impudicæ se ultro, id est sponte ac libere, ingerebant, intro ferentes, id est in loca sacra secum portantes, ea quæ non licebat illuc inferri, videlicet cibos ac potus lege prohibitos, aut sacrificia profana Jovi sacrificanda. Altare etiam holocausti plenum erat illicitis hostiis Jovis. Neque sabbata custodiebantur a majori parte Judæorum, neque dies solennes patrii servabantur, id est alia festa legalia a patribus olim servata in patria illa, nec simpliciter se quisquam Judæum confitebatur, id est, tam pauci audebant confiteri se esse fide et ritu Judæos, quod respectu aliorum quasi nulli videbantur. Attamen aliqui erant, prout in primo libro et infra ostenditur.2
Ducebantur autem Judæi cum amara necessitate, id est gravi mortis formidine, in die natalis regis Antiochi ad sacrificia Jovis seu aliorum deorum quos coluit. Verumtamen illa non fuit absoluta necessitas, sed conditionata, videlicet si vivere vellent : alioqui fuissent occisi, nisi sacrificassent sic. Ideo illa necessitas non excusavit eos a peccato mortali, quoniam tenebantur potius mori, quam transgredi legem Dei. Et quum Liberi, id est Bacchi, qui credebatur deus vini et vinearum, sacra celebrarentur, a ministris Antiochi, cogebantur Judæi hedera, id est tali herba consimili viti, coronati, scilicet habentes super caput sertum factum de hedera, Libero circuire, id est ad honorem Bacchi ejus fanum seu altare in gyro perambulare, vel, ut aliqui dicunt, chorizare. Præterea, sicut dictum est super illud Jonæ, Præparavit Dominus hederam, hedera est arbuscula seu virgultum lata habens folia, et facit densissimam umbram, et oritur crebro in partibus Palæstinæ, secundum Hieronymum, maxime in locis arenosis :3 et cito crescit in altum, si habeat aliquod solidum aut stipitem, per quod ascendat; alioqui super terram reptat.
Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, id est, præceptum Antiochi mittebatur hinc inde per oppida subditorum ipsius, suggerentibus Ptolemæis, id est imitatoribus et fautoribus impii Ptolemæi : qui, ut supra habetur, induxit Antiochum ad proferendum sententiam pro Menelao et contra fideles Judæos ;4 ut pari modo et ipsi gentiles urbium illarum adversus Judæos agerent, id est, Judæos in suis urbibus commorantes ad sacrificandum compellerent. Erat ergo videre miseriam, id est miserabilem et crudelem effectum, qui subditur.
Duæ enim mulieres Hebrææ fideles delatæ sunt, id est servis Antiochi accusatæ, natos suos circumcidisse : quas, infantibus ad ubera suspensis, quum publice per civitatem circumduxissent, ad aliarum mulierum Hebræarum terrorem, per muros præcipitaverunt : quod fuit crudelissimum opus, tam in matribus, quam in infantulis, qui suspensi fuerunt ad ubera matrum, quibus fuerant nutriendi : præsertim quum tam in Exodo, quam in Deuteronomio Dominus jusserit, Non coques hædum in lacte matris suæ.56 Alii vero Judæi ad proximas coeuntes, id est simul euntes, speluncas, et latenter diem sabbati celebrantes, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibi auxilium ferre, id est, quia non audebant se defendere, hostibusque resistere, eo quod sabbatum esset, putantes illicitum se pugnare in sabbato : prout istud primi libri secundo capitulo plenius dictum est atque expositum.
Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, aut ejus lectionem audituri, ne abhorrescant propter adversos casus, id est, ne propter gravissimas istas tribulationes Judæis inflictas, scandalizentur, sive abhorreant populum Judæorum tanquam Deo odibilem, vel quasi inane sit Deo servire, qui sibi servientes permittit tam atrociter trucidari ;7 sed reputent ea adversa quæ acciderunt Judæis, non ad interitum, id est finalem perditionem seu totalem exstirpationem, sed ad correctionem esse generis nostri : ut scilicet, in hac vita paternaliter castigarentur a Deo, ne in æternum perirent : quod est divinæ dilectionis indicium et effectus. Propter quod scriptum est in Proverbiorum libro : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis.8 Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, id est non permittere peccatores ad libitum diu peccare, sed statim ultiones adhibere, id est eos per temporales adversitates ac pœnas a peccatis reprimere, magni beneficii est indicium, id est evidenter beneficium grande, quum pœnæ vitæ præsentis sint medicinales, et incomparabiliter melius sit temporaliter castigari, sicque a vitiis refrenari, quam in tempore isto sine freno delectationibus frui, ac postea in æternum puniri.
Non enim, sicut in aliis nationibus idololatris, Dominus patienter exspectat, id est, earum damnationem differt, emendationemque, quantum in se est, præstolatur, ut eas quum judicii particularis in morte singulorum, vel generalis in fine mundi, dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat, id est, secundum exigentiam omnium vitiorum eorum condemnet ac torqueat, quum mensuram iniquitatum suarum impleverint: ita et in nobis Judæis statuit, ut peccatis nostris in finem devolutis, id est usque ad mortem absque correctione protractis, ita demum in nos vindicet nostra peccata per infernalia et æterna supplicia. Propter quod nunquam misericordiam suam a nobis amovet in toto, seu taliter sicut a gentilibus reprobis. Corripiens vero paternaliter in præsenti in adversis, populum suum non derelinquit finaliter, aut dona gratiæ subtrahendo electis, quamvis ad tempus permittat eos acriter infestari. Hæc de populo Judæorum pro cursu veteris Testamenti verificantur. Nunc autem ira Dei supervenit eis usque in finem. De populo autem christiano ista nunc dici possunt, qui est genus electum, gens sancta, populus acquisitionis, pars atque hereditas Dei:9 non quod universi electi sint, imo et ipsorum credentium multi sunt vocati, pauci vero electi;10 sed quia præ ceteris gentibus plures electi in isto sunt populo. Itaque reprobos et iniquos ac vitiosos credentes præscitos, Deus omnipotens, justus, sanctus ac metuendus, permittit prosperari ac deliciari in sæculo isto, nec virga ejus est super eos. De quibus ait in Psalmo:11 Dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. Unde hujusmodi populo ait per Ezechielem prophetam:12 Zelus meus recessit a te, non irascar tibi amplius.
Sed hæc nobis ad commonitionem legentium, id est ad eorum exhortationem, ne abhorrescant, etc., ut dictum est, dicta sunt paucis verbis, magnam sententiam includentibus. Jam autem veniendum est ad narrationem rerum gestarum, in quibus adversa gravissima contigerunt populo nostro.
Igitur Eleazarus unus de primoribus, id est dignioribus majoribusque, Scribarum, qui erant legis periti, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians ex violentia persecutorum, volentium eum ad esum carnium porcinarum compellere, compellebatur carnem porcinam manducare. At ille gloriosissimam mortem, id est mortem virtuosam pro justitia et lege divina maximæ gloriæ meritoriam, magis quam odibilem vitam, id est conversationem vitiosam, complectens, voluntarie præibat ad supplicium, ex caritate ad aliorum ædificationem. Intuens autem, id est mente perpendens, quemadmodum oporteret accedere, id est, quam constanter atque fideliter necesse sit ad martyrium progredi in casu hujusmodi, patienter sustinens destinavit, id est, decrevit et deliberavit, non admittere illicita, id est non agere contra legis præcepta, propter vitæ temporalis amorem, quum vita præsens ordinanda sit ad vitam spiritualem æternalem ac gloriosam.
Hi autem qui adstabant, iniqua miseratione commoti, id est compassione fallaci trahente ad vitia, quæ venit non ex spirituali, sed sensuali amore, propter antiquam viri amicitiam, tollentes cum secreto, rogabant afferri carnes quibus vesci licitum erat secundum legem; et propter veterem amicitiam, etc. Unde hi videntur fuisse Judæi a lege ad gentilitatem prolapsi. At ille, scilicet Eleazarus, cogitare cæpit ætatis suæ et senectutis eminentiam dignam: quia non solum longitudine temporum, sed et decore virtutum fuit ornata. Senectus enim venerabilis est non diuturna, etc., ut dicit Sapiens.13 Et ingenitæ nobilitatis canitiem, id est senium suum decoratum virtutibus, prout ingenita sua nobilitas ex Abraham et Patriarchis contracta requirebat: quoniam filius Abrahæ fuit non solum carne, sed et sanctitatis imitatione, secundum quod Christus in Joanne ait Judæis: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.14 Respondit cito: quia in re tam justa non fuit habenda longa consultatio; præmitti se velle in infernum, id est, per mortem temporalem transire ad limbum patrum. Non enim ætati nostræ, inquit, dignum est fingere, id est decens uti simulatione: quæ in tali casu fuisset scandalizativa et mortale peccatum, quum pro fidei ac legis divinæ defensione dandum sit testimonium evidens ac sincerum absque confictione. Quamobrem vitam fortiter excedendo, id est virtuose ac fideliter finiendo, senectute dignus apparebo, id est, ita me habebo sicut meam condecet senectutem, ita ut merito senex appeller.15 Maledictus enim puer centum annorum. Si prompto animo pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar, id est, transitorie utar. Dicuntur autem leges Dei gravissimæ, id est honestissimæ ac summe maturæ, quemadmodum homo facetus et honeste se habens, dicitur moribus gravis.
His dictis, confestim ad supplicium trahebatur. Sed quum plagis perimeretur, dixit: Domine, qui habes scientiam, etc., duros corporis sustineo dolores, præsertim quia tam senex sum, videlicet nonagenarius; secundum animam vero, id est superiorem animæ portionem, videlicet secundum mentis dictamen et rationis censuram, et potissime secundum caritatis impulsum, propter timorem tuum filialem, qui caritatem includit, libenter hæc patior, ne te offendam, aut a te separer. Et iste hoc modo decessit, omnibus nobis ædificationem salubrem et grande exemplum relinquens, ut pro Deo, pro fide, pro justitia ad mortem quantumlibet duram simus parati, nec fictione aut duplicitate detestanda utamur.
Postremo, quoniam juxta doctrinam Apostoli, Corpora nostra templum sunt Spiritus Sancti, atque in sacris Ordinibus constituti, præsertim consecrati sunt Deo in templum, videamus ne et corpora nostra comessatione et luxuria polluantur, sed omni virtutum exercitio occupentur.16
Footnotes
-
1 Mach. 1, 41 et seq. ↩
-
1 Mach. 11, 1, 14, 29. ↩
-
Jonæ IV, 6. ↩
-
II Mach.IV, 46. ↩
-
Exod.XXIII, 19; XXXIV, 26; ↩
-
Deut. XIV, 21. ↩
-
1 Mach. II, 32 et seq. ↩
-
Prov.III, 11, 12. ↩
-
1 Petr. II, 9. ↩
-
Matth. XX, 16. ↩
-
Ps. LXXX, 13. ↩
-
Ezech. XVI, 42. ↩
-
Sap. IV, 8. ↩
-
Joann. VIII, 39. ↩
-
Is. LXV, 20. ↩
-
1 Cor. VI, 19. ↩
Chapter 7 of 16