Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI : CONTIGIT AUTEM SEPTEM FRATRES UNA CUM MATRE SUA APPREHENSOS, COMPELLI A REGE.

CELEBERRIMUM martyrium septem fratrum et venerandæ matris eorum, hic recitatur. Contigit autem septem fratres una cum matre sua apprehensos, compelli a rege Antiocho contingere contra fas, id est contra præceptum legis comedere, carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos, id est flagellatos extremitatibus virgularum colligatarum, atque flagellis factis de corio taurorum.1 Unus autem ex illis qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori, etc. Iratus itaque rex, jussit sartagines, id est caldarias magnas, et ollas æneas succendi; et ei qui prior fuerat locutus, qui et primogenitus fuit, linguam amputari : quasi peccasset, tam constanter respondendo, per linguam ; et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes, id est manus et pedes quæ sunt extrema membra in corpore hominis, præscindi. Aliqui tamen dicunt, extremitatem manuum ac pedum, id est digitos seu pollices, secundum quod in libro Judicum Adonibezec ait : Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias.2 Et quum per omnia inutilis factus esset*, id est ineptus ad opera vitæ præsentis, utpote membris privatus, nec diu vivere potens vita naturæ, jussit ei ignem admoveri, id est applicari,* et adhuc spirantem*, id est anhelitum trahentem, torreri in sartagine, id est cremari et uri in caldaria seu patella.*

Quod quum fieret, mater et fratres ejus non terrebantur; sed desuper confortati, se mutuo hortabantur fortiter mori pro lege divina, dicentes: Dominus Deus adspiciet veritatem vitæ atque justitiæ, et veram fidei sanctæ confessionem approbando, et remunerando hæc omnia, et eos qui veritati et æquitati repugnant, damnando; et consolabitur in nobis, id est, nos consolabitur, atque pro temporali isto tormento gaudia conferet sempiterna. Sancti quoque martyres in ipsis suis martyriis mirabiliter consolantur et exhilarantur desuper in cordibus suis, ita quod consolatio talis frequenter copiose redundat in partem sensitivam, ac tormenta alleviat. Quemadmodum in protestatione cantici, id est in cantico suo cum invocatione testificationis cœli ac terræ edito ac prolato, declaravit Moyses, in Deuteronomio dicens: Et in servis suis consolabitur, id est, consolationem infundet cordibus servorum suorum. Nostra autem translatio habet, Et in servis suis miserebitur;3 et redit in idem, quoniam consolatio ista est miseratio Dei, et misericordiæ ejus effectus. Unde et Paulus fatetur:4 Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Et Psalmista: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.5

Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem ducebant ad illudendum, et interrogabant, etc. At ille respondit patria voce: Non faciam, etc. Et in ultimo spiritu constitutus, id est, secundus frater, videlicet primus in ordine post primogenitum, quum passus esset supplicia similia suppliciis fratris sui defuncti, positus in agone et prope ultimam respirationem ac exspirationem, ait: Tu quidem, scelestissime, id est vitiosissime, utpote publicus persecutor justorum, et adversarius legis divinæ, crudelissimusque tyrannus, in præsenti vita nos perdis, id est interficis; sed Rex mundi, in æternæ vitæ resurrectione nos suscitabit, id est resurrectione electorum, quæ erit via ad vitam beatam ac sempiternam in corpore et anima. Quæ resurrectio vocatur immutatio, id est ad melius mutatio, juxta illud Apostoli:6 Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Christus quoque in Joanne: Procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ (haud dubium quin gloriæ); qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.7

Post hunc tertius frater illuditur, id est, cum impiorum illorum derisione puniebatur ac illusorie tractabatur. Verumtamen ipse a spe sua non illudebatur, nec stulte, sed sapientissime habuit se. Et linguam postulatus, id est, exactus et jussus a tyranno linguam extendere, ut abscinderetur, cito protulit eam, tanquam ex corde paratus ad omnium membrorum suorum dilacerationem propter justitiæ defensionem, et manus constanter extendit ad amputationem; et cum fiducia æternæ remunerationis, ait: E cœlo ista possideo, id est, membra corporis mei a Deo creatore cœlorum accepi et habeo. Ad corporis quoque formationem et organizationem, corpora cœlestia et eorum motores, motu, lumine et influentia cooperantur, tanquam instrumenta omnipotentiæ ac sapientiæ Creatoris. Videtur autem in hac narratione non servari ordo historiæ, quoniam sanctus martyr iste protulit verba hæc, antequam lingua sua amputabatur. Vel, si lingua abscissa protulit ista, magnum fuit miraculum: quod certum est fieri potuisse Omnipotentis virtute, sicut in novo Testamento multi beatissimi martyres Christi linguis abscissis noscuntur locuti. Sed propter Dei leges implendas et defendendas, nunc hæc ipsa despicio, id est, viliter tractari permitto, et æquitati ac veritati postpono, quoniam ab ipso Deo me ea recepturum spero, melioranda ac glorificanda quatuor dotibus corporum beatorum: quæ sunt, impassibilitas, claritas, agilitas atque subtilitas. Unde et sanctus Job fassus est: Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum;8 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum.

Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes. Et quum esset ad mortem, id est quartus frater morti jam proximus, ait: Potius est, ab hominibus morti datos, spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: id est, eos qui ab hominibus adjudicati sunt morti propter justitiam, melius est exspectare a Deo promissam salutem, qui et resuscitandi sunt a Deo in die novissimo; quam aliquid aliud huic contrarium facere. Tibi enim resurrectio ad vitam non erit, id est, non resurges in fine sæculi resurrectione beatæ immutationis seu gloriæ immortalis, sed resurrectione judicii condemnationis: quæ est mors secunda et infernalis.9 Omnes tamen resurgent ad vitam naturæ perpetuam. Istud autem intelligendum fuit sub conditione, videlicet nisi Antiochus pœniteret; vel per modum comminationis aut propheticæ denuntiationis.

Et quum admovissent quintum fratrem ad pœnam, vexabant eum. At ille respiciens in eum, dixit: Potestatem inter homines habes, et quum sis corruptibilis, facis quod vis. Noli putare genus nostrum, scilicet populum Judæorum, a Deo esse derelictum finaliter aut omnino; vel quantum ad animarum salutem, quia hæc ipsa castigatio et persecutio nostra, est nobis causa coronationis æternæ, et signum dilectionis divinæ ad nos. Tu autem patienter sustine, id est, ad tempus et instar patientium præstolare, et videbis magnam potestatem ipsius, id est, omnipotentiam Dei per effectum diræ ultionis experieris, qualiter te et semen tuum torquebit. Hoc quasi prophetice dictum videtur, quia in brevi post hæc Antiochus durissime fuit plagatus, et infelicissime in gravissimis exspiravit tormentis, atque deinceps deputatus fuit æternis suppliciis.10 Filius quoque ejus Antiochus cum suo cognato Lysia fuit occisus.11 Similiter Alexander filius filii ejus;12 deinde Antiochus filius Alexandri, et multi de cognatis eorum.13 Possunt etiam per semen, omnes ejus imitatores intelligi.

Post hunc ducebant sextum, et is, scilicet sextus frater, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare, putando quod absque fructu hæc patiamur et sine dispositione providentiæ Dei. Nos enim propter nosmetipsos hoc patimur, pro nostra purgatione et coronatione, peccantes in Deum nostrum: per quod meruimus ista pati. Verumtamen frater iste hoc dixit in persona populi sui prævaricantis potius quam in sua persona, quemadmodum Esdras ait in sua peroratione: Deus meus, erubesco faciem meam levare ad te, quia peccata nostra creverunt usque ad cœlum.14 Et digna admiratione facta sunt in nobis, id est adversa miranda. Tu autem ne existimes tibi impune futurum, id est sine ultione dissimulandum aut pertranseundum, quod contra Deum pugnare tentaveris, destruendo cultum ipsius, et ejus occidendo cultores: quibus ait per Zachariam, Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.15 Unde et in Deuteronomio asseritur:16 Quia sanguinem servorum suorum ulciscetur. Hinc primo Regum libro inducitur:17 Si peccaverit vir in virum, placari ei poterit Dominus; si autem in Dominum peccaverit, quis orabit pro eo?

Supra modum autem communem, mater fratrum istorum mirabilis, propter excellentiam suæ virtuositatis: cui nec in lege naturæ, neque in lege Mosaica legitur aliqua par fuisse, quantum ad fortitudinem hujus constantiæ in filiorum martyrizatione; et bonorum memoria, id est sanctorum hominum commemoratione digna ut eam sibi in exemplum proponant patientiæ ac virtutum; quæ pereuntes, id est mortem patientes, septem filios conspiciens, bono animo ferebat, id est, æquanimiter tolerabat, propter spem quam in Deum habebat, id est propter speratam beatitudinem, quam exspectavit a Deo dandam sibi ac filiis suis, quam ex caritate ipsis optavit. Singulos illorum hortabatur patria voce, id est lingua materna, vel patrum sanctorum exhortatione, fortiter, repleta sapientia, id est dono sapientiæ et illuminatione superna, qua contemplabatur divina, cœlestia et æterna : quorum intuitu et amore vilipendit carnalia et caduca; et femineæ cogitationi, qua interdum ex primis motibus cœpit præsentibus filiorum suorum doloribus molliter ac muliebriter condolere, masculinum animum inserens*, id est viriles considerationes adjiciens*, atque virtutum motus et effectus admiscens, per quas refrenavit ac vicit cogitationes et compassiones femineas, dixit ad eos :

Nescio qualiter in utero meo apparuistis, id est, qualiter sitis concepti, aucti et animati in ventre meo, ita quod per uteri mei tumorem, et corpusculorum vestrorum motionem, cœpit innotescere vos in alvo meo consistere. Nempe qualiter anima creetur ac infundatur, intellectus non capit humanus. Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego compegi, id est, membra vestra non formavi, sed Deus per causas secundas. Unde et sanctus Job loquitur Deo : Manus tuæ formaverunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu.18

Hinc scriptum est in Ecclesiaste : Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis; sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium.19 Neque enim ego spiritum, id est mentem, et animam rationalem, id est animam ipsam formam substantialem, corpus vivificantem, animantem, regentem, in qua est mens et inferiores sensitivæque vires, et vitam naturæ aut gratiæ, vobis donavi. Anima etenim rationalis non est ab intra, neque ex traduce, sed per creationem et infusionem a Deo. Itaque per hæc verba non est intelligendum, quod in homine sint duæ aut plures formæ substantiales; sed anima una, plurium virium contentiva. Juxta quem modum ait

Apostolus : Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester et anima et corpus servetur.20 Sed est mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, id est, fontaliter ex sapientia et omnipotentia sua instituit modum et processum generationis humanæ. Propter quod sanctus Job ait ad Dominum :21 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? etc. Quique omnium invenit, id est, aliunde non accepit nec didicit, sed ex fonte sapientiæ suæ immensæ instituit, originem, hoc est exordium et processum cunctorum, inceptionem, cursum et ordinem universorum.22 Juxta hunc sensum in Baruch scriptum est : Qui fecit stellas, hic adinvenit omnem viam disciplinæ.23 Apostolus quoque : Ex ipso, inquit, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Atque Isaias : Cum quo iniit consilium, et instruxit eum?24 Et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, id est, in resurrectione futura misericorditer rursus conjunget animas vestras intellectuales corporibus vestris : sicque vitam restituet vobis, et glorificabit corpus et animam; sicut nunc vos ipsos despicitis, id est, morti huic despicabili exponitis, propter leges ejus, id est, ut ejus impleatis præcepta.

Antiochus autem contemni se arbitratus a fratribus interfectis, a quibus fuit acriter increpatus, imo et aspernatus secundum quod vitiosus : juxta illud in Psalmo, Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus;25 simul et exprobrantis voce despecta, id est, despiciens ipse Antiochus verba fratrum exprobrantium sibi, sicut despexit eorum personas. Sicque reputavit se despectum, primo, quia sic fuit reprehensus ab illis; secundo, quia a tam vilibus secundum suam æstimationem fuit contemptus. Quum adhuc adolescentior superesset, ut saltem vinceret illum sua persuasione, non solum verbis hortabatur, sed et [cum] juramento affirmabat se divitem et beatum facturum illum, id est prosperum in præsentibus bonis, et felicem secundum suam superstitionem.

Sed quum ad hæc adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, ut adolescenti fieret in salutem, id est, persuaderet filio suo evadere mortem, et sanitatem ac prosperitatem hujus vitæ eligere. Quum autem multis verbis eam esset hortatus, promisit se mater suasuram filio suo, non tamen secundum regis intentionem, sed secundum veram dilectionem. Suasit etenim filio suo, ut veram amplecteretur salutem, et propter eam subiret mortem. Et ait filio: Miserere mei, id est, non permittas me in maximum labi mœrorem, obediendo huic tyranno, quæ te novem mensibus in utero portavi, etc. Peto, nate, ut adspicias ad cœlum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus omnia. Ita fiet, id est, ex hoc concipies tantum timorem, dilectionem, et venerationem ad proprium Creatorem, ut non timeas carnificem istum, qui sic dilaniat homines, sicut carnifices bruta; sed dignus fratribus tuis effectus particeps, id est, per constantiam promerens eorum frater vocari, non solum carne, sed et religione atque martyrio, suscipe mortem patienter et libenter propter Deum, ut in illa miseratione, id est in futura pia remuneratione ac coronatione, cum fratribus tuis te recipiam, id est, tibi rursus conjungar, et nunquam amplius a te separer, atque ex tua associatione plenius glorier ac jucunder, consors et particeps gloriæ tuæ: et tanto plus, quanto magis te diligo, et quo plus tibi cooperata sum ut pervenires ad tam beatificum finem.

Quum hæc illa tam optima ac strenuissima mater Spiritu Sancto repleta, adhuc diceret, ait adolescens, inflammatus eloquio dilectissimæ ac fidelissimæ matris: Quid sustinetis? quasi dicat: Inaniter exspectatis quod acquiescam persuasionibus regis. Non obedio præcepto regis in re tam illicita, sed præcepto legis. Tu vero, Antioche, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, id est excogitator et inflictor tantæ persecutionis ac seductionis et subversionis in populum Judæorum, quorum multos crudelissime occidisti, multos a lege Dei ad idololatriam pertraxisti, non effugies manum Dei, id est potestatem ejus vitia ulciscentem. Nos enim pro peccatis nostris hæc patimur: juxta sensum præhabitum; et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est, id est, quia ex sua justitia castigavit nos propter peccata nostra citra condignum in sæculo isto, ne æternaliter pereamus, sed iterum reconciliabitur servis suis, id est, castigatis ignoscet, et post tot adversa tribuet prospera. Tu autem, sceleste, id est scelerate, et omnium hominum flagitiosissime, vel absolute, vel quantum ad aliquid, præsertim quantum ad homines tunc viventes, noli frustra extolli vanis spebus, id est confidentiis falsis, quibus præsumis te magna et felicia atque victorias jugiter adepturum, in servos ejus inflammatus, id est, ira, odio, persecutione accensus contra Dei cultores. Non enim omnipotentis Dei judicium effugisti. Nam fratres mei modico dolore nunc sustentato, id est tolerato isto temporali mortis supplicio parvo, tam respectu præmii gloriosi ac sempiterni, quam infernalis tormenti, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt, id est, sub firma promissione et certa exspectatione beatificæ fruitionis sunt constituti, quam in sinu Abrahæ infallibiliter præstolantur. Tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pœnas exsolves. Ego autem trado me, invocans Deum maturius, id est cum gravitate internæ affectionis; vel quod ait, Maturius, refertur ad verba sequentia, genti nostræ propitium fieri, id est, rogans Deum, ut celerius fiat clemens, et misericorditer agens populo Judæorum, et te cum tormentis et verberibus, id est plagis divinæ ultionis, confiteri, quod ipse est Deus solus. Hoc post paucos annos fuit impletum, et sic fuit exaudita oratio hujus sancti et magnanimi adolescentis, zelo justitiæ istud rogantis.26 In me autem et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, præsertim quum ad beatificam Dei pervenerimus visionem. Nam et in patribus exsistentibus in limbo, aliquo modo videtur mansisse ira Dei, in quantum propter originalis peccati reatum retardabantur a gloria : quæ retardatio fuit quædam peccati illius vindicta, et hæc ira Dei vocatur.

Amplius, hujus venerandæ matris exemplo discant parentes sobolem suam vero, sancto et spirituali, non carnali aut sensuali amore diligere, eamque salubriter informare, nec a religionis ingressu (quæ est mors civilis atque martyrium quoddam) retrahere. Postremo, quoniam septenario universitas designatur, possunt per septem hos martyres, universi evangelicæ legis martyres figurari. Et sicut post martyres illos consummata est mater eorum, ita post eorum martyria qui in fine mun-

Tunc rex accensus ira, in hunc crudelius desævit, etc. Novissime autem et mater post filios consumpta est, id est feliciter mortua, et (ut creditur) martyrizata.

His verbis Magister in historiis addit : Pro hac tanti prærogativa martyrii, asserunt plurimi, de his septem fratribus Ecclesiam solennizare.

Præterea, si in veteri Testamento, janua regni cœlestis nondum aperta, tam fervidi erant electissimi fratres isti ad sustinendum tam acerbum martyrium : quanto magis sub evangelica lege, aditu regni superni patefacto, debemus esse fervidi ac parati ad tolerandum quæcumque adversa, imo et amarissimas mortes pro Deo? di sunt ab Antichristo et suis ministris martyrizandi, sancta mater Ecclesia consummabitur tota in gloria plena. Demum in novo Testamento invenitur simile præfato martyrio in beatissima femina Felicitate, et septem filiis ejus martyribus gloriosissime coronatis.

Footnotes

  1. *alias edere* ↩

  2. Judic. I, 7. ↩

  3. Deut. xxxii, 36. ↩

  4. II Cor. i, 3, 4. ↩

  5. Ps. xciii, 19. ↩

  6. I Cor. xv, 51. ↩

  7. Joann. v, 29. ↩

  8. Job xix, 25, 26. ↩

  9. Apoc. xx, 14. ↩

  10. II Mach. IX, 5 et seq. ↩

  11. I Mach. VII, 2, 4. ↩

  12. I Mach. XI, 17. ↩

  13. I Mach. XIII, 31. ↩

  14. I Esdr. IX, 6. ↩

  15. Zach. II, 8. ↩

  16. Deut. XXXII, 43. ↩

  17. I Reg. II, 25. ↩

  18. Job x, 8. ↩

  19. Eccle.xi,5. ↩

  20. 1 Thess. v, 23. ↩

  21. Job x, 10. ↩

  22. Baruch m, 35, 37. ↩

  23. Rom.xi,36. ↩

  24. Is. xl, 14. ↩

  25. Ps. xiv, 4. ↩

  26. II Mach. IX, 5 et seq. ↩

Chapter 8 of 16