Skip to the text

Articulus 8

ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI : JUDAS VERO MACHABÆUS, ET QUI CUM ILLO ERANT, INTROIBANT LATENTER IN CASTELLA.

QUONIAM Deus gloriosus post tempestatem tranquillitatem largitur, describitur hic qualiter populum suum lamentabiliter conculcatum cœpit mirabiliter exaltare, fecitque triumphare. Et quæ hic scribuntur, in primo libro præhabita sunt.1 Judas vero Machabæus, et qui cum illo erant, videlicet fratres et consanguinei ejus, et qui in Judaismo permanserunt, introibant latenter in castella Judææ, quæ gentiles ministri Antiochi obtinuerunt et inhabitaverunt ad tempus injuste. Idcirco latenter et nocturnis temporibus ac per insidias poterant expugnari. Et invocabant Dominum, ut vocem sanguinis ad se clamantis audiret. Oppressio enim et interfectio innocentium, est unum de quatuor peccatis clamantibus ante Deum, quæ specialiter exigunt desuper fieri ultionem.

Videns autem Philippus, quem Antiochus in Jerusalem posuit principem ad affligendum Judæos, ut dictum est ante, paulatim virum ad provectum venire, id est Judam successive magis ac magis prævalere, ad Ptolemæum ducem Cœlesyriæ et Phœnicis scripsit.23 Quæritur, an iste Philippus, fuerit cui in primo libro legitur Antiochus suum filium commisisse.4 Et dicunt quidam, quod imo. Contra quos objicit quidam : Primo, quoniam iste Philippus fuit in Jerusalem ; alius autem, cum rege in Perside, quando factum est bellum istud. Secundo, quoniam iste fuit Phryx natione, ut patuit ante ;5 alter autem erat collectaneus Antiochi, ut capitulo fertur sequenti. Sed istæ objectiones videntur inanes. Si enim bene pensentur quæ hic et tertio primi libri capitulo scripta sunt,6 missio ista ad Ptolemæum facta per Philippum, præcessit iter Antiochi ad Persidem.7 Ad aliam posset quis dicere, quod Philippus iste ex uno latere exstitit Phryx, ex alio collectaneus regis. Verumtamen parva est vis, an fuerit idem an alter.

At ille, scilicet Ptolemæus, velociter misit Nicanorem, datis ei viginti millibus, etc., adjuncto Gorgia. Videtur ista historia dissonare a dictis in primo libro, quum scriptum sit ibi: Elegit Lysias Ptolemæum et Nicanorem et Gorgiam, et misit cum eis quadraginta millia virorum et septem millia equitum. Porro, quod hic et ibi de eodem bello fit sermo, constat ex eo quod additur ibi et hic de conventione mercatorum ad emendum Judæos, quos præsupponebant vincendos. Nam subditur hic: Constituit autem Nicanor regi, id est, ad commodum regis Antiochi ordinavit, vel regi ante suum recessum asseruit, ut tributum quod erat dandum Romanis, quibus tributarius fuit Antiochus, de captivitate Judæorum suppleret, id est, de pecunia quam accepturum se præsumpsit pro Judæis vendendis, promittens se nonaginta mancipia, id est servos seu supposita, Judæorum, talento distracturum, id est pro uno talento daturum ac undique dispersurum. Ad istud respondendum videtur, quod Philippus primo scripserit Ptolemæo, a quo missa fuerunt viginti millia: quibus paulo post, ante congressum contra Judam, Lysias addidit alia viginti millia, et equitum millia septem.8

Ex quibus, scilicet Judæis cum Juda exsistentibus, quidam formidantes, propter multitudinem adversariorum, et non credentes divinæ justitiæ, id est non satis sperantes quod justitia Dei eis auxiliaretur, eorumque inimicis adversaretur, in fugam vertebantur. Alii vero Dominum deprecabantur, ut eriperet eos de impio Nicanore, qui eos priusquam cominus, id est prope, veniret, vendiderat dicendo, quod daret nonaginta mancipia Judæorum pro talento; et si non propter eos, id est, si non propter ipsorum merita, sed tamen propter testamentum quod erat ad patres eorum, id est propter conservationem veteris Testamenti in suo vigore, vel propter adimpletionem promissionis factæ Patriarchis de conservanda eorum posteritate.

Convocatis autem Machabæus septem millibus, qui cum ipso erant. Contra hoc objici potest, quoniam primo libro habetur, quod erant tria millia tantum. Respondetur, quod ibi numerantur qui ceteris magis erant armati. Rogabat ut fortiter contenderent, id est, pugnarent, ante oculos habentes, id est recordantes, contumeliam quæ in loco sancto esset illata, id est, quam perfidi illi intulerant templo; itemque injuriam civitatis Jerusalem habitæ ludibrio et contemptui; adhuc etiam veterum instituta convulsa, id est, præcepta patribus data, esse violata. Vel, per veterum instituta, intelligendæ sunt ordinationes aliquæ a Judæorum senioribus factæ. Itaque, propter tanta adversariorum facinora, eos crederent expugnandos. Admonuit autem eos de auxiliis Dei, id est, qualiter Deus adjuvit frequenter patres eorum, sicut in Exodo, Judicum, Regum, et Paralipomenon libris narratur; et de prælio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ubi ut ad rem, id est ad pugnam, ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, id est metuentibus Macedonibus exsistentibus cum Judæis, ipsi Judæi soli exsistentes sex millia, peremerunt centum viginti millia. De isto bello non legitur alibi in Scripturis, neque in Josepho: et tamen mirabilius fuisse videtur, quod in primo libro leguntur tria millia Judæorum missa a Jonatha regi Demetrio, occidisse in Antiochia centum millia hominum.9

Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, unicuique eorum commisso. Et dicunt aliqui, quod in quolibet ordine seu acie erant aliqui equites, et quidam pedestres, quum tamen nec in isto, neque in libro primo legatur Judas equis usus in præliis. Simonem et Josephum et Jonathan.1011

Josephus iste dicitur fuisse is, qui primo libro Eleazarus appellatur : quem duodecimo libro Antiquitatum Josephus nominat † Saphum. Ad hoc etiam ab Esdra lecto sancto libro.12 Iste fuit alter ab Esdra de Babylone reverso. Itaque Esdras iste legit ex libro Moysis aliqua verba pro pugnatorum confortatione, juxta illud Deuteronomii : Appropinquante prælio, stabit sacerdos ante aciem, et loquetur : Audi, Israel, nolite timere, quia Dominus in medio vestri est.13 Et dato signo de adjutorio Dei eis mox adfuturo. Quod signum potuit esse clangor tubarum in ipso congressu, juxta illud Numerorum : Si exieritis ad bellum, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.14 In prima acie ipse dux, scilicet Judas, commisit cum Nicanore, id est contra Nicanorem et aciem ejus.15 Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt Judas et sui super novem millia hominum. Verumtamen primo libro habetur, Tria millia. Ad quod respondetur, quod in acie Nicanoris tria millia corruerunt; in toto autem adversariorum exercitu, novem millia. Sed reversi sunt Judas et sui hora conclusi, id est detenti, quoniam imminebat hora in qua cœpit celebratio sabbati : in quo quamvis potuerunt pugnare se defendendo, non tamen sponte et sine necessitate alios invadendo aut insequendo.

Et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes, id est contra ipsos Judæos pugnantes, super viginti millia interfecerunt Judæi cum principe suo Juda. De isto bello habetur primo libro. Ibi tamen habetur, Octo millia; sed additur ibi de alio bello, et poterant simul esse plus quam viginti millia. Ibi tamen non fit sermo de Bacchide; putantque aliqui quod Bacchides iste sit alter ab illo, quem in primo libro legitur cum Alcimo misisse Demetrius. Et quum arma eorum collegissent, diligenter omnia composuerunt in locis opportunis, ut suo tempore uterentur eisdem.16

Et quum epinicia, id est festa de victoriis contra hostes obtentis, ad regratianum Deo, agerentur in Jerusalem, eos qui sacras januas templi incenderant, id est, Callisthenem, qui fuit in hoc principalis, incenderunt, etc. Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes, id est mercatores, ad Judæorum venditionem a se faciendam adduxerat. Porro an mercatores illi fuerunt mille dumtaxat, an plures, ita quod ponatur hic numerus determinatus pro indeterminato, videtur ambiguum. Humiliatus auxilio Domini ab his, quos nullos existimaverat, deposita veste gloriæ, id est veste sua pretiosa, ne agnosceretur, per mediterranea fugiens secretius quo valebat, solus venit Antiochiam, etc., vel quia omnino solus, vel quia cum paucis venit illuc; et prædicabat protectorem Deum habere Judæos. Hoc dixit, suam dejectionem excusando magis quam Deum laudando.

Et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes, id est con-

Footnotes

  1. I Mach. III, IV. ↩

  2. *profectum ↩

  3. II Mach. V, 22. ↩

  4. I Mach. VI, 14, 15. ↩

  5. II Mach. V, 22. ↩

  6. I Mach. III, 31 et seq. ↩

  7. II Mach. IX, 29. ↩

  8. 1 Mach. III, 38, 39. ↩

  9. I Mach. XI, 44, 48. ↩

  10. 1 Mach. IV, 6. ↩

  11. Ibid. 41. ↩

  12. 1 Mach. n, 5. ↩

  13. Deut. xx, 2-4. ↩

  14. Num. x, 9. ↩

  15. 1 Mach. vii, 8, 9. ↩

  16. 1 Mach. iv, 15. ↩

Chapter 9 of 16