Skip to the text

Articulus 9

EXPLANATIO CAPITULI NONI : EODEM TEMPORE ANTIOCHUS INHONESTE REVERTEBATUR DE PERSIDE.

MORS sceleratissimi Antiochi hoc loco describitur.1 Eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside. Intraverat enim eam urbem quæ dicitur Persepolis, quæ primo libro Elymaides nuncupatur : quam cur introierit, dictum est ibi. Et quum venisset circa Ecbatanam civitatem, etc. : de qua fit mentio in Judith et Esdræ libris. Jussit agitari currum sine intermissione :2 ut molestiam sibi factam in Judæis ulcisceretur ; cœlesti eum judicio perurgente, id est, Deo cœli justo judicio permittente impium illum sic furere contra Judæos ; et ex consequenti præcipere currum sic agitari, ad quod consecuta est ruina et conquassatio corporis sui : quod fuit effective a Deo, qui permisit illum sic insanire, quatenus hanc plagam incurreret, eo quod ita superbe locutus est venturum se Jerosolymam, et congeriem, id est collectionem et cumulum, sepulcri Judæorum eam facturum, hoc est, quod occideret universos in Jerusalem commorantes Judæos, ita quod ipsa fieret occisorum sepulcrum.

Sed qui universa conspicit Dominus Deus, percussit eum insanabili et invisibili plaga, quæ intra viscera fuit latens. Non tamen fuit correctus. Ut enim finivit hunc sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum. Et quidem satis juste, etc. Super hæc autem et superbia repletus, ignem iracundiæ, indignationis, impatientiæ, animo spirans, id est evaporans animo, id est corde et etiam corpore per verba comminatoria turbulentosque gestus, in Judæos : sicut de nequissimo Daciano sanctus recitat Augustinus ; contigit illum impetu euntem, id est celerrime procedentem in sua quadriga, de curru cadere : et forsan currus reversabatur. Isque qui sibi videbatur fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, etc.3, id est, tam superbe se habuit, ac si hoc putasset. Estque iste sermo hyperbolicus, ad innuendum inhumanum fastum et arrogantiam ejus. In gestatorio, id est instrumento facto ad portandum, portabatur.

Hinc ergo cœpit ex gravi deductus superbia, id est ex detestabili et importabili elatione ad extremam calamitatem dejectus, ad agnitionem sui venire : juxta illud Isaiæ, Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui.4 Unde per Jeremiam Dominus : Castigo te, inquit, ne tibi innoxius videaris.5 Et ait : Justum est subditum esse Deo, cujus justam vindictam in me ipso experior, et mortalem non paria Deo sentire : ex quo apparet, quod divinum quid impie sensit de se. Orabat autem scelestus hic Dominum, a quo non esset misericordiam, id est veniam peccatorum et gratiam, consecuturus : quoniam ejus oratio et pœnitentia non provenit ex zelo justitiæ, neque ex caritate, neque ex odio culpæ, sed ex timore pure servili, et desiderio evadendi afflictiones corporales quas incidit.6 Sic et de Esau scribit Apostolus, quod non invenit pœnitentiæ locum, quam cum lacrimis inquisisset eam.7 Deinde multa et magna promisit, ut misericordiam consequeretur, id est curationem et evasionem suppliciorum divini judicii. Et civitatem Jerusalem, quam paulo ante volebat facere sepulcrum congestorum, id est Judæorum occisorum simul accumulatorum, optat reddere liberam a tributo, ac Judæos æquales in privilegiis Atheniensibus facere pollicetur. Erant quippe Athenienses privilegiati et liberati in multis, quoniam philosophiæ studium viguit ibi.

Et desperans de sua curatione : nam sensit dolores suos augeri assidue; scripsit Judæis, in quos scivit se gravius excessisse : Optimis civibus Judæis plurimam salutem, etc. Si ex sententia cuncta vobis sunt, id est, omnia prospere ad libitum vestrum vobis eveniunt, maximas agimus gratias.8 Et ego infirmitate gravi apprehensus, non desperans memetipsum. Jam dictum est, quod scripsit desperans de sua curatione. Ideo videtur ista mendaciter loqui, præsertim quum subdat, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem. Ex quibus etiam verbis elicitur, quod timore mortis et desiderio corporalis sanitatis, dixit et scripsit atque pœnituit, non amore virtutum.

Respiciens autem, id est ego perpendens, quod pater meus Antiochus Magnus ostendit, qui post se susciperet principatum, scilicet quod Seleucus filius ejus senior succederet sibi in regno, ut si quid contra- rium accideret aut difficile nuntiaretur, id est, si aliqua ardua et adversa negotia evenirent, scientes hi qui in regionibus erant, id est habitatores regionum ipsius, cui esset summa rerum derelicta, id est gubernatio regni commissa, non turbarentur immoderate, videlicet certi ad quem deberent recurrere in talibus causis. Ad hæc considerans de proximo potentes quosque et vicinos, id est reges aut principes in gyro regni mei habitantes, insidiari temporibus, id est observare quibus temporibus possent regnum meum commodius impugnare, et eventum exspectantes, id est opportunitatem seu effectum, in quo hoc possent implere: quod maxime esset, quando non sciretur quis esse deberet successor meus in regno: ideo designavi Antiochum filium meum regem, id est, institui quod ipse mihi succedat in regno, quem sæpe, recurrens in superiora regna, scilicet Persarum atque Medorum aut aliorum, multis vestrum commendavi. Istud videtur blandum magis quam verum. Et scripsi ad eum quæ subjecta sunt in epistola ei missa.

Oro itaque vos memores beneficiorum publice et privatim, id est, rogo ut vos ipsi, recordantes beneficiorum quæ vobis exhibui manifeste et in privato (quæ tamen beneficia pauca aut nulla fuisse videntur: nisi forsan ante confirmationem suam in regimine, quando suam occultans malitiam, cunctis se præbuit gratiosum), ut unusquisque vestrum conservet fidem, id est fidelitatem, ad me et ad filium meum. Confido enim eum modeste et humane acturum: quod utique spectat ad regem, ne abutatur magnitudine potestatis, et clementia decoretur. Unde et rex apum caret aculeo. Et sequentem propositum meum, communem vobis fore, id est pium et justum, sicut et ceteris, ne personarum acceptor exsistat.

Igitur homicida et blasphemus, pessime, id est atrocissime, nec ad salutem, percussus a Deo, miserabili obitu vita defunctus est, id est vita privatus. Unde elicitur, quod non vere pœnituit. Transferebat autem corpus ejus de loco illo ad sepulcrum patrum suorum, Philippus collactaneus ejus, id est eodem lacte nutritus: de quo primo libro plenius continetur. Dicitur autem hic, quod Antiochus obiit in montibus. Nihilo minus præallegato capitulo legitur decidisse in lectum, videlicet post lapsum de curru, de quo ibi nil legitur. Qui metuens Antiochi filium, ad Ptolemæum Philometorem, regem Ægypti, qui fuit filius Ptolemæi Epiphanis, abiit. Primo tamen venit et occupavit Antiochiam, et præfuit ibi. Filius autem Antiochi adhæsit Lysiæ, et opposuit se Philippo, et eum in Antiochia oppugnavit: quam contra regem tenere non valens, fugit, ut dictum est, in Ægyptum.

Ex isto docemur capitulo, quam metuenda sint Dei judicia, et quam multa ad veram requirantur contritionem. Quod item plurimi videntur pœnitere in angustiis et extremis, non tamen salubriter: quoniam ex servili timore, non ex dilectione nec zelo justitiæ; nec sincere, quoniam Deum offenderunt, sed propter mala pœnalia et æterna supplicia, quæ sibi imminere verentur. Tempore ergo sanitatis et juventutis est pœnitendum.9101112

Footnotes

  1. 1 Mach. vi, 1-3. ↩

  2. Esdr. vi, 2. ↩

  3. Judith 1,1-3; ↩

  4. Is. xxviii, 19. ↩

  5. Jer. xxx, 11. ↩

  6. rium accideret id est, si aliquam evenirent, res erant, id est huius cœli esset suum gubernatio regitur immoderatam, hæc considerantur, que et riqui in gyro regni temporibus, id est poribus possent rei impugnare, et encomi opportunitiesitem possent impere, do non scireur sor meus in regine, quum fluit vobis quod ipse miliare, recurremque cecet Persarum alium multis cestrum regitur blandum meam psi ad eam quæ missa. ↩

  7. Hebr. xii, 17. ↩

  8. Oro illoque non publicè et privatè ipsi, recordantes exhibui manifeste beneficia pana ad eam, nisi forsan ante regimine, quandam, cunctis se uousqueque non est fidelitatem. Confoido enim eam, quod uti- ↩

  9. Ibidem. ↩

  10. Ibid. 63. ↩

  11. Ibid. 8. ↩

    1. Mach. vi, 14, 15, 55, 56.
    ↩

Chapter 10 of 16