Skip to the text

Articulus 10

DECLARATIO CAPITULI DECIMI : MACHABÆUS AUTEM, ET QUI CUM ILLO ERANT.

PURGATIO templi, et varia bella Machabæi, hic describuntur. Machabæus autem, et qui cum illo erant, Domino se protegente, templum et civitatem Jerusalem recepit, id est recuperavit. Aras autem, etc. Ista plenius sunt descripta atque exposita primo libro : idcirco pertransеundum. Et de ignitis lapidibus igne concepto, id est excusso. Dicuntur autem igniti lapides, qui duri et apti sunt, ut ignis excutiatur ex eis. Rogabant Dominum, ne amplius malis talibus inciderent, id est, tam feroces persecutiones et clades a perfidis sustinerent ; sed ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris et blasphemis hominibus traderentur. Ita et David ait : Melius est mihi incidere in manus Domini (multæ enim miserationes ejus), quam in manus hominum. In libro Judicum filii Israel etiam leguntur Deo offenso dixisse : Redde tu nobis quidquid tibi placet. Thyrsos, id est baculos seu medios frutices, ex quibus rami hinc inde procedunt ac oriuntur, et ramos præferebant ei, id est, adducebant ad reverentiam Dei, qui prosperavit mundare locum suum, id est, prosperum dedit successum purgandi templum per Judam et suos.

Hic, scilicet filius Antiochi, suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam. Et Antiochus pater hujus Antiochi constituit super negotia regni in magna parte Philippum, ut libro primo dictum est. Antiochus vero filius præfati Antiochi, a Lysia nutritus, præfecit eum totius regni negotiis. Nam Ptolemæus qui dicebatur, id est cognominatus est, Macer : nam supra facta est mentio de alio Ptolemæo ; justi tenax erga Judæos esse constituit, id est, decrevit se juste habere, non tyrannice neque inique, circa Judæos. Condoluit enim eorum miseriis et pressuris, quas ab Antiocho et ejus ministris sustinerunt. Idcirco non voluit eos injuste gravare. Hinc subditur : et præcipue propter iniquitatem, id est iniquam oppressionem, quæ facta erat in eos ; et pacifice cum eis agere voluit. Sed ob hoc accusatus ab amicis, vel suis, vel Antiochi regis : de quo subditur, apud Eupatorem, id est Antiochum Antiochi Nobilis filium ; quum frequenter proditor audiret, id est, quum sæpe audiret se proditorem vocari ; vel, quum Antiochus Eupator audiret multoties, quod Ptolemæus iste proditor esset, eo quod Cyprum sibi creditam, id est suæ commissam custodiæ a Philometore rege Ægypti, deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus, id est sponte profectus, et de ejus familia factus, etiam ab eo recessisset, non satisfaciendo ejus crudelitati circa Judæos, veneno vitam finivit : et sic injuste interfectus est, saltem quoad causam Judæos respicientem.

Gorgias autem, quum esset dux locorum, id est princeps aliquarum terrarum vel urbium circa Judæam, assumptis advenis, id est extraneis ad ejus auxilium confluentibus, frequenter Judæos debellabat quosdam, videlicet quos hinc inde improvise invasit. Judæi vero qui tenebant opportunas munitiones, id est congrua fortalitia in Judæa, fugatos ab Jerosolymis gentiles, id est a Juda aut suis inde expulsos, suscipiebant ad pugnandum adversus eos. Hi vero qui erant cum Machabæo, multa vi insistentes, id est valde fortiter obsistentes, loca obtinuerunt, id est, fortalitia Idumæorum, quibus præerat Gorgias, expugnaverunt. Machabæus ad eas, quæ amplius perurgebant, pugnas conversus est, id est, contra fortiores adversarios, et contra impugnationes acriores personaliter dimicavit: in quo patet strenuitas et audacia ejus.

Hi vero qui cum Simone erant, id est Judæi exsistentes cum Simone fratre Machabæi, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia; et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam, id est, pecuniam acceperunt a quibusdam gentilibus obsessis in turribus, quos permiserunt effugere. Quum autem Machabæo nuntiatum hoc esset, congregatis principibus, id est ducibus sui exercitus, quos sibi substituit, accusavit quod pecunia fratres vendidissent, id est, quod pro pecunia permiserunt fugere multos gentiles, qui postea occiderunt Judæos, sicque illorum evasio fuit occisorum ab eis Judæorum perditio. Hos ergo Judæos proditores factos per acceptionem pecuniæ pro adversariorum evasione, interfecit Judas.

Consequenter describitur mira, magna, ac cœlestis victoria Judæis contra Timotheum et suos concessa. At Timotheus, etc., convocato exercitu peregrinæ, id est extraneæ, multitudinis, et congregato equitatu Asiano, id est bellatorum ex Asia, advenit quasi armis Judæam capturus. Machabæus autem et qui cum ipso erant, deprecabantur Dominum, ad altaris crepidinem, id est extremitatem in circuitu, provoluti, ut inimicis eorum esset inimicus, secundum quod impii erant (odit enim omnes qui operantur iniquitatem, et odio sunt Deo impius et impietas), sic ut illos temporaliter refrenaret atque prosterneret, ne diutius populum Dei vexarent, et cultum impedirent divinum.12 Et post orationem longius de civitate Jerusalem procedentes, ne adversarii intrando Judæam, damna ei inferrent, proximi hostibus effecti, resederunt.

Primo autem solis ortu, videlicet valde mane, utrique commiserunt pugnam, scilicet Judas cum suo exercitu contra Timotheum ac suos. Isti, scilicet Judas et sui, victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: Dominus enim in Deuteronomio et alibi sæpe, spopondit fidelibus bellatoribus suis triumphum. Itaque cum virtute, id est cum efficacia, vel cum fide et spe habebant Deum triumphi sponsorem, in quo solo sperabant.345 Illi autem, puta Timotheus ac sui, ducem belli animum habebant, id est, in propria animositate ac robore confidebant. Sed quum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis, scilicet Timotheo et suis, de cœlo missi: nam sancti angeli erant in Judæorum missi subsidium; viri quinque in equis, id est angeli in specie virorum equestrium, Judæis ducatum præstantes. Denique, quæ sequuntur difficultatem non habent. De hoc autem prælio videtur textus loqui primo libro.

Footnotes

  1. Sap. xiv, 9. ↩

  2. Ps. v, 7; ↩

  3. xxvi, 7, 8. ↩

  4. 1-14; Lev. ↩

  5. Deut. xxviii, ↩

Chapter 11 of 16