Articulus 11
DECLARATIO CAPITULI UNDECIMI :1 SED PARVO POST TEMPORE, LYSIAS PROCURATOR REGIS.2
MIRABILIS victoria contra Lysiam data Judæis, hic recitatur. Sed parvo post gesta in præcedenti capitulo scripta tempore, Lysias, etc., congregatis octoginta millibus, veniebat adversus Judæos, existimans se civitatem Jerusalem captam gentibus habitaculum facturum. Præsumpsit enim se occisurum aut evecturum omnes Judæos in Jerusalem commorantes, et positurum in ea habitatores gentiles. Templum vero in pecuniæ quæstum habiturum, ita quod oblationes, decimas, primitias, et sacrificia quæ offerri solebant in templo, converteret in lucra ac commoda regis ac sua; et per singulos annos venale sacerdotium, id est venditurum omni anno pontificatum, etc.
Ut autem Machabæus et sui cognoverunt expugnari præsidia, id est fortalitia sua a Lysia, hortatus est Machabæus ferre auxilium fratribus, id est Judæis, qui in præsidiis erant obsessi, et a Lysia impugnabantur. In tempore enim angustiæ comprobatur amicus.3 Quumque pariter prompto animo procederent versus Lysiam, qui munitionem Bethsuræ obsidebat, apparuit præcedens eos eques armis aureis hastam vibrans, ad ostendendum quod audacter aggrederentur adversarios suos. Fuitque eques ille angelus sanctus, in specie equestris viri apparens. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, ferocissimas bestias et muros ferreos parati penetrare, id est quæcumque ardua aggredi: estque hyperbole. De isto bello videtur mentio fieri quarto primi libri capitulo. Ibi tamen legitur Lysias congregasse sexaginta millia et equitum quinque millia. Ibi quoque leguntur de ejus exercitu quinque millia corruisse ; hic vero undecim millia peditum, equitum vero mille sexcenti. Hæc autem videntur posse concordari, per hoc quod additur ibi : Videns autem Lysias suorum fugam et Judæorum audaciam, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati, rursus venirent in Judæam. Sicque videtur post redisse cum pluribus, et majorem passus ruinam in suis.45
Et quia non insensatus, id est usu rationis carens, erat Lysias. Erat tamen insensatus, id est vera et spirituali sapientia destitutus, secundum quod quidam fatentur: Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam.6 Unde quibusdam deceptis scribit Apostolus: O insensati Galatæ.7 Secum ipse reputans factam diminutionem, id est, minorationem sui exercitus pensans, et intelligens invictos esse Hebræos, Dei omnipotentis auxilio innitentes, id est eo quod divino subsidio inhærerent ac juvarentur, misit ad eos, etc., pro pace facienda inter se et eos; et regem compulsurum amicum fieri, id est, quod induceret regem prece et suggestione, ad hoc quod reconciliaretur Judæis. Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ, ut ea impretraret a rege in Judæorum favorem, ea rex concessit.
B Deinde in textu ponitur epistola Lysiæ ad Judæos, in qua inter cetera dicitur: Quæcumque regi potuerunt perferri, id est ea quæ poterant Antiocho regi convenienter insinuari ac præsentari ex parte vestra, exposui, id est, declaravi ei per scripta vel nuntium; et quæ res permittebat, concessit, id est, id quod dispositio rerum rationabiliter admisit vobis impendi, rex indulsit. Subditur data litteræ hujus: Anno centesimo quadragesimo octavo: quod intelligitur de annis regni Græcorum; Dioscori mensis, scilicet Junii, in quo sol intrat signum Geminorum, qui Græce vocantur Dioscori. Sed oritur quæstio. Hæc enim epistola scripta est mortuo Antiocho Nobili, qui (ut in primo libro habetur) obiit anno centesimo quadragesimo nono:8 quomodo ergo scripta est ista epistola anno centesimo quadragesimo octavo? Respondetur, quod iste annus centesimus quadragesimus octavus fuit idem cum illo centesimo quadragesimo nono: sic tamen, quod exordia hujus anni diversimode accipiuntur.
Regis autem epistola, ista continebat: Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem. Illustres autem et nobiles, cognatos suos nominant fratres. Unde secundo Regum libro Joab ad Amasam: Salve, inquit, mi frater.9 Patre nostro inter deos translato, id est ad deorum societatem assumpto et deificato, quia fervens erat in cultu deorum suorum. Sic etenim reges paganorum putabant parentes suos post vitam istam deificari, sicut et nos ponimus viros sanctos in obitu mox angelis sociari. Nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu agere, id est pacifice vivere, audivimus Judæos velle tenere suum institutum, id est legem eis a Deo suo præfixam, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua, id est, dari eis a nobis licentiam observandi legum suarum statuta. Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, etc., id est, dari eis libertatem servandi ritus et observantias legis suæ in templo : quod utique jam recuperaverant et habebant, quando ista epistola edita fuit.
Ad Judæos autem epistola regis talis erat : Rex Antiochus senatui Judæorum, id est congregationi majorum seu collegio seniorum gubernantium Judaicum populum. Dicitur enim senatus, a senex et natus, quasi natio seniorum : quoniam seniores prudentia et ætate, ad officium præsidentiæ hujus eligebantur. Si valetis, id est, si prospere vobis succedit, sic estis ut volumus : quasi dicat, Diligimus vos, quia bona volumus vobis. Diligere enim, secundum Philosophum, est alicui bonum velle. Adiit, id est accessit, nos Menelaus, dicens, vos velle descendere ad vestros qui sunt apud nos, id est ad Judæos qui in urbibus regni nostri hinc inde morantur. His ergo qui commeant, id est, ad nostra transeunt loca ex loco et populo vestro, usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, id est Aprilis, dexteras damus securitatis, id est salvum conductum, ut Judæi inter nos habitantes, utantur cibis et legibus suis, id est cibis eis licitis juxta legem suam, aliisque præceptis propriæ legis ; et nemo eorum molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt : id est propter præteritas pugnas habitas inter nostros et populum Judæorum, in quibus Judæi putabant se juste moveri ; vel propter alia in quibus ex ignorantia contra nostra fecerunt præcepta. Misimus autem et Menelaum, id est, virum istum quem misistis ad nos, remisimus ad vos, qui vos alloquatur, informando vos ore tenus plenius de nostra voluntate. Valete. Hinc dicitur, quod iste Menelaus fuit alter a pessimo Menelao, de quo dictum est supra, et de quo infra continetur.10 Siquidem iste Menelaus missus videtur a Juda et suis, pro impetranda licentia quod aliqui boni in lege periti, possent invisere Judæos inter gentiles mansionem habentes, ad informandum eos de observantia legis.
Miserunt etiam Romani, id est legati Romanorum constituti in via versus Antiochiam, epistolam ad Judæos, ita se habentem : Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum. Magni autem Romani communiter habuerunt nomina duo ac plura. Populo Judæorum salutem. De his, id est, quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus, ut sint rata. Jam enim Romani dominabantur regibus Syriæ et Ægypti ac aliis multis. Ideo auctoritatem habebant confirmandi aut revocandi concessa a regibus illis et eorum principibus. De quibus autem ad regem judicavit referendum, id est de majoribus causis, confestim aliquem nuntium mittite ad nos, insinuando nobis quid postuletis, diligentius inter vos conferentes, quid et qualiter deceat vos postulare, ut decernamus, id est determinemus, sicut expedit vobis. Videtur autem epistola ista Romanorum missa Judæis, antequam Judas misit Romam ad ineundam societatem cum ipsis.11 Hoc enim fuit, Antiocho et Lysia occisis regnante Demetrio, ut patet primo libro.12
Footnotes
Chapter 12 of 16