Articulus 12
EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : HIS FACTIS PACTIONIBUS.
DESCRIBUNTUR hic varia bella ac gesta Machabæi. His factis pactionibus, id est confœderationibus pacis inter regem Antiochum ac Judæos, Lysias pergebat ad regem. Judæi autem agriculturæ operam dabant : quod ante propter assidua bella facere non valebant, saltem tam plene. Sed hi qui resederant, id est aliqui ex principibus regis, qui juxta Judæam post Lysiæ recessum manebant, videlicet Timotheus, non ille qui in fine capituli decimi narratur a Judæis occisus, et Apollonius, sed et Hieronymus, et Demophon B Superbus :1 qui ita cognominatus est, forsan ob suæ elationis excessum, quemadmodum rex Romanorum Tarquinius, vocatus est Tarquinius Superbus ;2 et Nicanor Cypriarches*, id est princeps Cypri constitutus* a rege, non sinebant eos in silentio agere et quiete*, id est pacifice, et sine renisione*.
Joppitæ vero, id est gentiles commorantes in urbe maritima nomine Joppe, tale flagitium perpetraverunt : rogabant deceptorie Judæos, cum quibus habitabant, id est secum morantes in Joppe, ascendere scaphas, id est naviculas, quas paraverant Joppitæ ad recipiendum in eis Judæos, cum uxoribus et filiis Judæorum ipsorum, etc.34 Secundum commune itaque decretum civitatis Joppensis, et ipsis acquiescentibus, id est, Judæis facientibus sicut communitas illa Joppensis decrevit fallaciter ipsos Judæos rogare, quum in altum processissent, id est longe a littore : ubi et aqua paulatim fit altior, tendens ad quamdam rotunditatem sicut et quælibet gutta, sicut in sphæra mundi probatur ;5 submerserunt Joppitæ non minus ducentos Judæos. Quam fraudulentissimam impiissimamque crudelitatem Judas, etc., tanquam communis patronus populi sui, zelo justitiæ viriliter vindicavit. Et sicut fecit Joppitis pro scelere facti, sic fecit Jamnitis gentilibus pro impia eorum voluntate, qua voluerunt tractare Judæos sibi cohabitantes sicut Joppitæ fecerunt. Innotuit namque Jamnitarum voluntas facinorosa per certa indicia.
Inde, scilicet a Jamnia civitate, quum abissent Judas et sui, commiserunt cum eo, id est, contra eum in via pugnaverunt Arabes, etc., qui victi, a Juda petebant dextras sibi dari, id est pacem concedi, promittentes se pascua daturos, id est prata et pascualia loca Judæis circa se morantibus, et pecora multa habentibus.
Aggressus est autem Judas cum suis civitatem quamdam firmam, quæ habitabatur a turbis promiscuarum, id est diversarum commixtarumque, gentium. Hi autem qui erant in ea, remissius agebant, non resistendo viriliter, quia in fortitudine sui oppidi confidebant, maledictis lacessentes, id est provocantes, Judam, et loquentes quæ fas non est, Deum Israel blasphemando aut maledicendo : quod scilicet ipsum Judam et suos juvare non posset, quemadmodum Sennacherib fecisse legitur. Quæ verba tam impia atque nefaria sunt, ut Scriptura denotet ea per eorum contraria, ut quum tertio Regum inducitur : Benedixit Naboth Deo et regi.67 Job quoque primo : Nisi in faciem benedixerit tibi, id est maledixerit. Et item : Benedic Deo, et morere. Machabæus autem invocato magno mundi Principe, Deo majestatis immensæ : de quo et Aristoteles undecimo primæ Philosophiæ : Entia, inquit, nolunt male disponi. Pluralitas principum mala : unus ergo princeps. De quo ait Scriptura : Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est ?8 Qui sine arietibus, id est bellicis instrumentis sic appellatis, et machinis aliis, temporibus Jesu, id est Josue, præcipitabat Jericho, dejiciendo muros ejus, ut habetur Josue libro.9 Irruit ferociter muris, et innumerabiles cædes fecit, etc.
Inde venerunt Judas et sui ad eos, qui dicuntur Tubianæi, Judæos : qui secundum Glossam non erant Judæi natione, sed quidam Judæis confœderati, dicti Tubianæi, quasi aliena tuba vocati. Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Machabæo, id est sub eo : quoniam Judas præfuit toti exercitui, seu parti quam sibi assumpsit; illi vero parti exercitus, ut millenarii aut tribuni. Peremit Judas decem millia viros, a Timotheo in fortalitio quodam relictos. Cognito autem Judæ adventu, Timotheus præmisit mulieres et pueros sibi subjectos, et gentiles, ne a Judæis caperentur, in præsidium, id est fortalitium, quod Carnion dicitur. Erat enim inexpugnabile, id est valde difficulter expugnabile. Verumtamen Judas divina virtute10 expugnavit, et combussit illud cum exsistentibus in eodem, ut in primo libro legitur, ubi præsidium istud vocatur Carnaim. Quumque cohors Judæ prima apparuisset, id est, prima pars sui exercitus, sive prima ipsius turba seu societas venisset obviam hostibus, timor hostibus incussus est ex præsentia Dei, id est occulta operatione Dei ubique præsentis, populo suo gratiose adstantis. Deus enim invisibiliter corda immutat, perterret, confortat. Vel forte per aliquod signum visibile Deus præsentiam suam ostendit. Et in fugam versi sunt alius ab alio, id est ab invicem fugientes, et unus præ alio evadere nitens; ita ut magis a suis dejicerentur, id est, a se invicem perimerentur : sicut de Madianitis legitur in libro Judicum, quod mutua cæde se truncabant.11 Timotheus incidit in partes, id est in manum bellatorum qui erant sub ducatu Dosithei et Sosipatris.
Post horum fugam et necem movit Judas exercitum ad Ephron civitatem munitam, etc. Est autem historia ista primo libro scripta atque exposita.
Inde ad civitatem Scytharum abierunt Judas ac suus exercitus. Contestantibus autem, etc., id est, Judæis qui inter Scythas illos gentiles manebant, dicentibus Judæ Machabæo quod Scythæ fuissent et essent eis benigni, etiam temporibus infelicitatis, id est adversitatis; Judas et sui admonuerunt Scythas, ut de cetero essent Judæis illis benevoli. Et sic venerunt Jerosolymam die solenni Septimanarum instante, id est festo Pentecostes imminente; quod celebrabatur evolutis septem hebdomadibus, a primo die festivitatis paschalis, prout in Levitico scribitur.
Et post Pentecosten abierunt Judas et sui contra Gorgiam. Exivit autem Gorgias contra Judam cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. Quibus congressis, contigit paucos ruere Judæorum : et hoc propter eorum iniquitatem, quæ paulo post subditur. Dositheus vero quidam de Bachinoris, id est de populo gentili sic dicto, Judæis confœderato;12 vel de Judæis sic appellatis a loco in quo habitabant;13 et iste Dositheus fuit alius a prædicto; vir fortis, Gorgiam tenebat, etc. Atque ita Gorgias fugit in Maresa, id est in locum sic nuncupatum. At illis qui cum Esdrin erant, id est cum viro principali de parte Gorgiæ, diutius pugnantibus contra Judæos, et fatigatis ipsis, vel Judæis, ut aliqui dicunt : primum tamen magis consonat textui; invocavit Judas Dominum, etc.
Et quum septimus dies, scilicet sabbatum, superveniret, secundum consuetudinem legis purificati aqua lustrationis propter contactum mortuorum in præliis, prout in Numeris fuit præceptum, sabbatum egerunt, quiescendo devote in laudibus Dei.14 Invenerunt autem Judæi qui erant cum Juda, sub tunicis interfectorum15
Judæorum in bello prætacto, de donariis idolorum, id est aliqua pretiosa idolis dedicata, a quibus lex prohibet Judæos ne talia sibi assumerent, juxta illud Deuteronomii: Non assumes ex eis quidquam.16 Non inferes quidpiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Omnibus ergo Judæis ibi præsentibus, manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse; et rogaverunt Dominum ut id quod factum fuerat delictum, oblivioni traderetur, id est, pie ignosceretur.
At vero fortissimus Judas, qui mente et corpore fuit fortissimus, facta collatione, id est pia distributione facta, [vel] tractatu cum suis habito de agendis pro prædictis occisis, duodecim millia drachmas argenti, id est argenteos nummos, qui drachmæ vocantur. Drachma namque nummus est certæ quantitatis, habens imaginem regis. Talium ergo nummorum duodecim millia misit Jerosolymam, in qua erat locus sacrificiorum, videlicet templum in quo fieri debuit ista oblatio. Ideo sequitur: offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, id est, ut pecunia ista offeretur ibi Deo in sacrificium, hoc est ad usus divinos pro remissione peccati illorum, qui donaria idolorum assumpserant sibi, ut dictum est, et pro aliis eorum remittendis peccatis. Speravit autem Judas eos antequam exspiraverunt, de illo suo pœnituisse peccato. Bene et religiose, id est pie atque fideliter, de resurrectione futura et generali cogitans. Nisi enim eos qui ceciderant per mortem corporalem ac temporalem, resurrecturos speraret in die novissimo (sicut sanctus Job, In novissimo, inquit, die de terra surrecturus sum), superfluum videretur et vanum orare pro mortuis, et eadem ratione sacrificium offerre pro ipsis esset inane.17
Contra hoc argui potest, quoniam istud videtur sonare, ac si animæ non punirentur post vitam hanc, nisi resumptis corporibus. Possetque aliquis dicere, quod quamvis corpora non essent resuscitanda, pium tamen esset pro animarum a corpore separatarum reconciliatione et ereptione a pœnis orare atque sacrificare. Imo multæ fidelium animæ, a pœnis purgatorii liberantur per orationes et hostias ante corporum suscitationem. Et respondendum, quod plena animarum remuneratio absque corporum resuscitatione et glorificatione fieri nequit: ad quod insinuandum, istud satis extense prolatum est.
Et quia considerabat quod hi qui cum pietate, id est religione fidei cultuque Dei, dormitionem, id est mortem, acceperant, optimam haberent repositam gratiam, id est spem felicitatis æternæ, seu ipsum præmium beatificum eis paratum ac reservatum a Domino: sicut ait Apostolus ad Timotheum, Reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in die illa justus Judex.18 Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, eleemosynas facere, sacrificiumque offerre, ut a peccatis solvantur, id est, a pœnis quæ debentur eorum peccatis, liberentur: quæ peccata in contritione, quantum ad culpam, remissa sunt; et nisi in hac vita satisfiat pro ipsis, oportet quod restat post hanc vitam suppleri.
Footnotes
-
II Mach.x, 37. ↩
-
* alias su- per hos ↩
-
IV Reg. xviii, 22, 30, 35; xix, 10; ↩
-
Is. xxxvi, 7, 15, 20. ↩
-
Metaphys. xi in fine. ↩
-
III Reg. xxi, 10, 13. Job 1, 11; n, 5, 9. ↩
-
III Reg. xxi, 10, 13. Job i, 11; ii, 5, 9. ↩
-
Job xxxiv, 13. ↩
-
Josue vi, 20. ↩
-
1 Mach. v, 46-51. ↩
-
Judic. vii, 22. ↩
-
*Bacenoris ↩
-
1 Mach. v, 43, 44. ↩
-
Lev. xxiii, 15, 16. ↩
-
Num. xix, 16-19. ↩
-
Deut. vii, 25, 26. ↩
-
Job xix, 25. ↩
-
II Tim. IV, 8. ↩
Chapter 13 of 16