Articulus 13
EXPOSITIO CAPITULI TERTIDECIMI : ANNO CENTESIMO QUADRAGESIMO NONO.
HIC refertur, qualiter Judas contra Antiochum Eupatorem pugnavit : quæ res primo libro diffuse describitur. Verumtamen dicitur hic, quod Antiochus iste habuit in suo exercitu centum et decem millia peditum, et quinque millia equitum, elephantos quoque viginti duos ; in primo autem, quod habuit centum millia peditum, et viginti millia equitum, atque elephantos triginta duos. Respondetur, quod forsan in exercitu regis fuerunt in primis centum millia, deinde in via adjuncta sunt millia decem. De equitibus vero aliqui dicunt, quod inter eos erant quinque millia ceteris elegantiora, et in acie regis disposita, quæ hic numerantur. Vel, primo exivit cum quinque millibus equitum, deinde alia millia accurrerunt. De elephantis etiam dicitur, quod viginti duo in eis erant elegantiores, qui hic ponuntur, aliique tacentur. Sed et numerus minor simpliciter positus, non excludit majorem, et major includit minorem. Præterea quæritur, quum in præcedentibus plenius legantur factæ pactiones pacis et amicitiæ inter Antiochum et Judæos, cur violatis pactionibus illis, rex venit adversus illos. Dicendum, quoniam Judas obsedit arcem, ideo quidam ex arce et alii iniqui Judæi accesserunt Antiochum, et conquerebantur adversus Judam et suos, prout sexto primi libri capitulo plenius recitatur. Habuit item rex currus cum falcibus, id est currus falcatos, trecentos : quales et Amorrhæi quidam habuisse leguntur in Josue libris et Judicum.
Commiscuit autem se illis Menelaus : de quo facta est mentio ante, et ad tempus fuerat princeps sacerdotum ; et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non cessare, nisi Machabæo prostrato. Ideo subditur : non pro patriæ, id est compatriotarum suorum, salute seu prosperitate, sed sperans se constitui in principatum, id est pontificatum. Sed Rex regum, videlicet Deus omnipotens, suscitavit animos, id est intellectum et voluntatem, seu motus et indignationes, Antiochi in peccatorem, id est contra Menelaum. Etenim cor regis in manu Dei est, qui quocumque voluerit, vertit illud.1 Et suggerente Lysia, hunc Menelaum esse causam omnium malorum, id est dissensionum et pugnarum inter Judæos et regem. Fuit enim unus de primis ambitiosis et iniquis Judæis, qui accesserunt ad Antiochum Nobilem, et concitaverunt eum contra Judæos.2 Jussit eum apprehensum in eodem loco necari. Erat autem in eodem loco turris, aggestum, id est cumulum seu adunationem, undique habens cineris. Inde, id est de turre illa, in cinerem dejici jussit sacrilegum Menelaum, qui enormiter fuit abusus sacris rebus vasisque templi ; et satis juste, ut scilicet pœna corresponderet culpæ, et per quæ peccavit, per eadem puniretur.3 Nam quia multa erga aram, id est circa altare, Dei delicta commisit, ut patet ex dictis in isto libro, cujus altaris ignis holocausta consumens, et cinis ex combustis sacrificiis remanens, sanctus est, id est ad divina obsequia ordinatur, quemadmodum vasa templi, sancta dicuntur ; ipse in cineris morte damnatus est, id est jussus occidi et mori per præcipitationem sui a turre in cineres.
Sed rex mente effrenatus, id est prædominanter passionatus, ira et indignatione absque freno judicii rationis repletus, veniebat, nequiorem se patre suo Judæis ostensurus, id est crudelius eos affligere cupiens et intendens, quam erant a suo patre afflicti. Omnibus itaque Judæis per triduum continuum prostratis in oratione, id est competentibus horis trium dierum illorum; ipse vero Machabæus cum senioribus Judæorum, cogitavit exire obviam ad resistendum regi, antequam rex intraret Judæam, et obtineret civitatem Jerusalem, et Domini judicio, id est dispositioni atque arbitrio providentiæ Dei, committere exitum rei, id est negotii inter se et regem: sic tamen, ut sperando in Deo, faceret quod in se erat. Dans itaque potestatem omnium Deo, id est, Deum esse omnipotentem protestans, et omnem potestatem ei adscribens, quum non sit potestas nisi a Deo, etc.
Et dato signo suis Dei victoriæ, id est adjutores suos informans, atque confidere faciens de obtinenda victoria virtute divina: quod potuit eis persuadere per auctoritates Scripturæ, et per signa ac gesta quæ leguntur in ea; nocte aggressus aulam regiam, id est appropinquans tentorio regis, in castris, id est aciebus adversariorum, interfecit viros quatuordecim millia. In primo libro legitur, quod ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. Respondetur, quod Judas primo et improvise circa diluculum invasit regis exercitum, et tot millia interfecit in eo, sicut hic legitur. Deinde in clara die præliatus est contra regem in campo; et tunc occidit de populo regis viros sexcentos. Et maximum elephantorum. Hoc quoque in secundo illo conflictu dicitur factum: quamvis hic per anticipationem narretur. Fuitque elephantus ille, quem Eleazarus frater Judæ occidit, prout in primo libro fertur.
Sed rex accepto gustu audaciæ Judæorum, id est hoc facto expertus eorum audaciam, arte difficultates locorum tentabat, id est, conabatur per industrias et bellicas artes aggredi et expugnare loca Judæorum munita difficulter accessibilia; et Bethsuræ quæ erat Judæorum præsidium munitum, quia in urbe illa habebant Judæi fortalitium valde forte, castra admovebat, id est, suum exercitum applicare curavit; sed fugabatur, impingebatur, minuebatur, id est, quidam de ejus exercitu fugabantur, impellebantur, occidebantur a custodibus illius fortalitii impetum facientibus in quosdam de populo regis. His autem qui intus erant, scilicet in præsidio Bethsuræ, Judas necessaria victui mittebat. Enuntiavit autem mysteria, id est secreta Judæ et suorum, hostibus videlicet Judæ, regi ac suis, Rhodocus quidam de Judaico exercitu: et sic fuit et proditor populi sui, et secretorum manifestator, ideo summe vitandus, juxta illud Proverbiorum, Ei qui revelat mysteria, ne miscearis. Attamen quidam ait, quod Rhodocus iste ab adversariis captus, fuit ad revelandum hæc per tormenta compulsus. Cui dicto non videtur consonare quod subditur: qui requisitus, comprehensus est et conclusus. Unde apparet, quod Judas et sui sentientes sua mysteria hostibus revelari, requirebant a quo illud fieret: et comperto quod a Rhodoco, comprehenderunt eum et expediverunt. Iterum rex sermonem habuit cum his qui in Bethsuris erant, id est cum exsistentibus in fortalitio illo, ut traderent sibi præsidium illud, salva eorum vita: in quo consenserunt ei. Et ipse promisit nil mali facere eis, sicut subjungitur. Dexteram dedit illis; accepit præsidium seu fidem ab illis de resignatione præsidii; abiit. Commisit cum Juda, id est contra Judam; superatus est rex, quoniam ceciderunt de ejus exercitu viri sexcenti, ut dictum est primo libro. Aliqui tamen exponunt, quod superatus sit Judas:4 quia præfato capitulo scriptum est, Videntes virtutem regis et impetum exercitus ejus, diverterunt ab eis.
Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ.56 Istud præallegato primi libri capitulo expositum est. Mente consternatus, Judæos deprecatus est rex de pace componenda, subditusque eis, id est eorum petitioni acquiescens, jurat de omnibus quibus justum visum est; et reconciliatus Judæis, obtulit sacrificium, honora- vit templum, munera posuit, Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaida usque ad Gerrenos ducem et principem, id est præfectum et officiatum in certis negotiis. Sed his contrariari videntur, quæ in primo libro continentur, quo legitur : Intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci, et rupit citius juramentum, et mandavit destruere murum in gyro : sicque templum inhonoravit, et contra Judam hostiliter egit. Ad quod dicendum videtur, quod postquam taliter egit, ad mentem reversus, inde pœnituit, et fecit quæ jam dicta sunt hic.7 Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiæ conventionem factam inter Judæos et regem, indignantes de tali pacificatione, ne forte fœdus amicitiæ irrumperent, id est, violarent Judæi. Lysias autem populum sedavit, exponendo rationem facti illius.
Footnotes
Chapter 14 of 16