Skip to the text

Articulus 3

EXPLANATIO CAPITULI TERTII : ET CŒPIT SALOMON ÆDIFICARE DOMUM DOMINI IN JERUSALEM.

DE expositione capituli hujus atque sequentis, in quibus structura templi, pertinentiumque ad illud describitur, multa essent dicenda, nisi tertio Regum in expositione sexti et septimi capitulorum, introducta jam essent : propter quod modo est pertranseundum. Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, id est visionis, quoniam altus erat, et ab eo undique longe respiciebatur : in quo Abraham filium suum Isaac voluit sacrificare, appellavitque montem illum, Dominus videt. Hinc quoque mons ille dictus est, mons Visionis, id est contemplationis, quoniam Abraham Dominum vidit ibi, et Dominus ipsum benigne ibi intuitus est, ejusque promptum animum approbavit; et obedientiam Abrahæ manifestavit ibidem. Qui demonstratus fuerat David patri ejus. Nam ibi vidit angelum cum evaginato gladio stantem, qui per Gad præcepit regi David construere ibi altare;12 tuncque cognovit3 David Deum velle templum ædificari illo in loco, quemadmodum in priori libro patuit. In loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi, id est in loco ubi area steterat, et per gyrum. Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui : quia per annos præcedentes præparavit et procuravit materiam et necessaria alia. Porro tertio Regum libro habetur, In anno quarto, mense Ziph, ipse est mensis secundus regni Salomonis:4 quod intelligendum est sic, quod mensis ille fuit mensis secundus quarti anni regni Salomonis.

Et hæc sunt fundamenta quæ jecit, id est exordia templi quæ incepit, Salomon, ut ædificaret domum Dei: longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, id est, longitudo templi fuit sexaginta cubitorum. Sicque jecit et fecit sexaginta cubitos longitudinis templi in prima mensura, id est secundum mensuram et formam sibi a David patre suo præfixam: quia, ut patuit in primo libro, David monstravit et docuit ac reliquit in scriptis Salomoni exemplar totius templi, et dimensionum ipsius, ac producendorum in ipso.5 Latitudinis cubitos viginti. Fecit, per manus artificum. Porticum vero ante frontem quæ tendebatur in longum, juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti. Porro altitudo centum viginti cubitorum erat.

Tertio Regum libro habetur, Triginta cubitos in altitudine.6 Respondetur quod altitudo a terra usque ad primum tabulatum fuit triginta cubitorum, prout istud tertio Regum plenius dictum et concordatum est.7 Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.

Domum quoque majorem texit tabulis abiegnis. Tertio Regum libro sic legitur, Operuit domum lignis cedrinis;89 item, Texit domum laquearibus cedrinis: quomodo ergo hic dicitur, Tabulis abiegnis? Ad quod respondere quis poterit, quod in eodem habetur libro, Texit pavimentum domus tabulis abiegnis, retorquendo verba hujus capituli nunc inducta, ad illam domus majoris seu templi partem, quanquam ad istud plenior habetur responsio ex alibi dictis.10 Et laminas auri obrizi affixit per totum. Prætacto Regum fertur libro:11 Domum ante oraculum operuit auro purissimo; nihilque erat in templo quod non auro tegeretur. Itaque per aurum obrizum intelligitur aurum purissimum, utpote in sua natura sumptum, non mixtum nec immutatum. Unde secundum Albertum, aurum obrizum dicitur quasi aurum obrude, quasi in sua dispositione relictum, non lævigatum. Sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes. Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo. Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia; et cælavit Cherubim in parietibus.

Fecit quoque domum Sancti sanctorum. Hoc est quod libro tertio Regum dictum atque expositum est, Fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. Nempe domus Sancti sanctorum, fuit interior et sacratior pars templi, in qua erant arca et secum reposita: sicque domus Sancti sanctorum, fuit ipsum Sanctum sanctorum. Longitudinem juxta latitudinem domus, cubitorum viginti; et latitudinem similiter viginti cubitorum. Et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent. Per hos enim clavos tabulata laterum seu tabulæ parietum aureis laminis connectebantur. Cænacula quoque, quæ erant quasi solaria templi, in quibus reponebantur ornamenta sacerdotum et ministrorum templi, sacraque vasa et plurima pretiosa in cultu templi requisita, texit auro.

Fecit etiam in domo Sancti sanctorum Cherubim duos, qui stabant in interiori templi parte stabiliter: ideo subditur, opere statuario, id est, sicut statuæ fieri solent: quæ dicuntur a stando; et texit eos auro. Alæ Cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque, et tangeret parietem domus; et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius Cherub. Similiter Cherub alterius ala quinque habebat cubitos, et tangebat parietem; et ala ejus altera quinque cubitorum, alam Cherub alterius contingebat. Igitur alæ utriusque Cherubim expansæ erant, et extendebantur per cubitos viginti. Ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versæ ad exteriorem do- mum. Hæc Magister in historiis aliique A Catholici sic exponunt, quod habebant pedes obliquatos quasi ad ambulandum, et elevatos, sicut videlicet in tripudiis habent homines saltando jubilantes.12 Cui expositioni objicit quidam, quia, ut asserit, in Hebræo habetur, Stabant super pedes suos. Verumtamen prætacta illa expositio aptior esse censetur, et mysterio amplius congruit. Nam, ut fertur in Glossa, ideo stabant pedibus sic erectis, ad designandum, quia nos a mundi hujus peregrinationis ærumna erectos, ad suum desiderant venire consortium; item ad figurandum omnium supernorum spirituum exuberantissimam jucunditatem. Potest autem esse quod sermo Hebræus utrumque designet; sed Hieronymus in veriorem transtulit sensum, cui et aliæ translationes concordant.

Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso, id est ex materiis horum quatuor colorum subtilibus et intextis; et intexuit ei Cherubim. Istud in tertio Regum libro omittitur, sicut et ibi dicitur, quod hic non habetur, videlicet de ostiolis ligni olivarum. Fuitque velum istud decoris gratia factum, ut inter parietes deauratos holosericum hoc fulgeret, secundum Glossam:13 quod pependit ad parietem, qui inter Sanctum et inter Sanctum sanctorum medius stetit; quod velum et tempore passionis dominicæ legitur scissum, vel simile illi.141516

Ante fores etiam templi duas columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis; porro capita earum quinque cubitorum. Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum. Quidam per oraculum intelligunt hic porticum seu atrium templi, in quo atrio seu porticu erant columnæ: sicque per catenulas istas accipiunt opus illud reticulatum et concatenatum, capitibus columnarum illarum appositum. Sed quoniam oraculum non consuevit accipi in Scripturis, nisi pro propitiatorio, ex quo procedebant divina responsa, vel pro Sancto sanctorum, in quo propitiatorium fuit contentum; ideo alii per catenulas in oraculo intelligunt opus reticulatum prætactum, simile figuris quæ in parietibus Sancti sanctorum erant cælatæ instar concatenati et plectilis operis. Verumtamen istud videtur alienum a textu, in quo evidenter habetur, Catenulas in oraculo, et non, Catenulas oraculi. Porro oraculum uno modo est idem quod oratorium, id est locus orationis. Atrium autem seu porticus, fuit locus orationis pro vulgo, et ita nunc sumitur. Malogranata etiam centum, quæ catenulis interposuit. Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris. Eam quæ a dextris erat, vocavit Jachin; et quæ ad lævam, vocavit Booz. Ista patent ex libro tertio Regum.17

Footnotes

  1. II Reg. xxiv, 17, 18; ↩

  2. I Par. xxI, 16, 18. ↩

  3. Gen. xxii, 2, 9-18. ↩

  4. III Reg. vi, 1. ↩

  5. I Par. xxviii, 19. ↩

  6. III Reg. vi, 2. ↩

  7. Ibidem. ↩

  8. Ibid. 10, 9. ↩

  9. Ibid. 15. ↩

  10. III Reg. vi, 16. ↩

  11. Ibid. 21, 22. ↩

  12. Hist. lib. III Reg. c. 11. ↩

  13. III Reg. vi, 31. ↩

  14. Luc. xxiii, 45. ↩

  15. Marc. xv, 38; ↩

  16. Matth. xxvii, 51; ↩

  17. III Reg. vii, 20, 21. ↩

Chapter 4 of 37