Skip to the text

Articulus 4

EXPLANATIO CAPITULI QUARTI : FECIT QUOQUE ALTARE ÆNEUM.

NUNC agitur de instrumentis et vasis ac utensilibus divini cultus in templo. Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. In Exodo legitur Dominus Moysi præcepisse: Facies altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine, id est quadrum seu quadrangulare, et tres in altitudine.1 Itaque altare istud factum a Salomone per Hiram, in hoc convenit cum altari illo Mosaico, quod utrumque fuit quadratum, seu æqualis quantitatis in longitudine ac latitudine. Sed differunt in multis : quoniam istud fuit multo majus quam illud. Istud quoque intus plenum seu solidum, quia mansurum erat in uno loco; illud vero concavum, quia portatile. Illud etiam fuit intus de lignis;2 istud ex lapidibus impolitis, juxta legis præceptum in Exodo scriptum.3 Porro utrumque fuit æneis laminis tectum, propter ignis sacrificia incendentis calorem. Erat item sub altari hoc æneo Salomonis fovea magna, in quam decidebant cineres per foramen in medio altaris formatum; et sanguis qui in altaris crepidinem fundebatur, decurrebat in eam. Interdum vero mundabatur fovea per fenestram, quæ erat ad orientem, ut Josephus dixit. Atque ut in Scholastica fertur historia, Altare factum a Moyse, propter reverentiam sui in aliqua atrii parte est reservatum :4 quod aliqui tradunt ibi mansisse usque ad eversionem factam per Romanos, imo etiam postea, quum gentiles in Jerusalem habitantes fecerunt ex eo horologium sibi.

Mare quoque æneum fusile, id est lavatorium, de quo tertio libro Regum dictum est; decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum. Quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. Similitudo quoque boum erat subter illud. Et decem cubitis quædam extrinsecus cœlaturæ, quasi duobus versibus labium maris circumibant. Boves autem erant fusiles. Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat: quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem;5 porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum. Posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. Porro vastitas, id est grossitudo seu spissitudo ejus, habebat mensuram palmi. Hoc est quod tertio libro Regum dicitur: Grossitudo luteris, trium unciarum erat. Et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii; capiebatque tria millia metretas.6

Fecit quoque conchas decem, et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris.7 Hoc est quod præallegato Regum libro legitur, Fecit quoque decem luteres æreos.8 Et dicuntur conchæ a concavitate, quoniam luteres concavi erant: in quibus abluebantur pedes et intestina animalium immolaticiorum. Hinc subditur: ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant, aut etiam in sacrificia alia; sed holocaustum tanquam dignior hostia, specialiter exprimitur. Porro sacerdotes in mari lavabantur.

Fecit autem et candelabra aurea decem, quæ stabant in exteriori parte templi, quæ dicitur Sanctum vel Sancta.9 De istis candelabris dictum est prætacto libro Regum. Secundum speciem quam jusserat fieri, id est ad similitudinem candelabri facti a Moyse, juxta exemplar ei monstratum ac jussum in monte.10111213 Attamen candelabra ista erant majoris quantitatis, quam illud Mosaicum, quamvis fuerint ejusdem formæ aut schematis.14 Porro de materia, forma, ornatu candelabri Moysis, scriptum est in Exodo : quæ longum est allegare, et difficilius intelligere sine elucidatione. Et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. Necnon et mensas decem aureas fecit; et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.15 Moyses autem unam fecerat auream mensam : quæ collocata est in exteriori templi parte, in medio harum decem mensarum. Phialas quoque aureas centum. Fecit et atrium sacerdotum. De multiplici atrio templi, dictum est tertio libro Regum. Et basilicam grandem, id est ædem notabilem seu aulam : in qua secundum Glossam populus convenit ad orandum, atque ad audiendum verbum Dei; et erat extra atrium sacerdotum, secundum Glossam. De præfato autem sacerdotum atrio legitur tertio libro Regum : Ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.1617 Et ostia in basilica, quæ texit ære. Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. Fecit autem Hiram lebetes et creagras, id est caldarias, atque fuscinulas seu tridentes, et phialas, id est scyphos.

Omnium demum in isto capitulo sequentium expositio, evidenter habetur ac posita est in tertio Regum libro capitulo septimo, et aliqua inde habentur ejusdem libri capitulo sexto. Dicitur tamen hic: Et complevit omne opus regis in domo Dei: id est columnas duas, et epistylia et capita, et quasi quædam retiacula quæ capita tegerent super epistylia. Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo, ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia et capita columnarum. Bases etiam fecit, et conchas quas superposuit basibus. Mare unum, boves quoque duodecim sub mari, et lebetes, et creagras, et phialas.

Omnia vasa cultus divini fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. In quibus verbis Hiram vocatur pater Salomonis, quoniam Salomon eum quasi patrem venerabatur, propter ipsius excellentissimam artem, et diligentissimum devotumque usum artis ipsius; vel ratione sollicitudinis, quam Hiram gessit pro Salomone ad explendum magnifice omne opus ipsius; et item ratione paternæ dilectionis suæ ad Salomonem. In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Socoth et Saredatha. Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris. Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis. Candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent ante oraculum juxta ritum, ex auro purissimo, et florentia quædam et lucernas et forcipes aureos. Omnia de auro mundissimo facta sunt. Thymiateria quoque et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est in Sancta sanctorum, et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.

Postremo, in templo Salomonis merito aucta sunt quantitate, qualitate, et numero instrumenta et vasa cultus divini, ita quod in eo fuit tam grande altare sacrificiorum, totque candelabra, et tot mensæ, atque tam innumerabilia vasa amplius quam in tabernaculo Moysis: quoniam numerus sacerdotum ministrorumque, et templi cultus divinus, erant jam tempore David, et maxime Salomonis, plurimum aucti et multiplicati.

Spiritualis quoque omnium horum intelligentia, tertio Regum libro est expressa.18 Dicunt quoque expositores, quod templum Salomonis cum attinentiis suis et vasis atque altaribus, potissime factum est ad similitudinem tabernaculi Moysis, præsertim quantum ad situm et formam ac divisionem templi in duas partes, et alia multa. Nam et templum Salomonis situm erat ad occidentem. Et istud clarius innotescet, si quis diligenter advertat ea quæ in Exodo de tabernaculo Moysis et pertinentibus ad ipsum, conscripta sunt. Unde et spiritualis sensus istorum in multis coincidit, prout tertio libro Regum est inductum.19

Footnotes

  1. Exod. xxvii, 1. ↩

  2. Exod. xx, 25; ↩

  3. Deut. xxvii, 5, 6. ↩

  4. Hist. lib. III Reg. c. 18. ↩

  5. III Reg. vii, 23-26. ↩

  6. Ibid. 26. ↩

  7. Ibid. 49. ↩

  8. III Reg. vii, 38. ↩

  9. Hebr. viii, 5. ↩

  10. Exod. xxv, 40; ↩

  11. Exod. xxv, 31-40; xxxvii, 17-24. ↩

  12. Hebr. viii, 5. ↩

  13. Exod. xxv, 40; ↩

  14. * qua jussa erant ↩

  15. Exod. xxvi, 35; xxxvii, 10, 11. ↩

  16. III Reg. vi, 36. ↩

  17. Ibidem. ↩

  18. III Reg. vi, vii. ↩

  19. Exod. xxv, xxvi, xxxvii. ↩

Chapter 5 of 37