Articulus 5
EXPOSITIO CAPITULI QUINTI : INTULIT IGITUR SALOMON OMNIA QUÆ VOVERAT DAVID PATER EJUS.
DESCRIPTA templi constructione, recitatur dedicatio ejus, et primo refertur qualiter in illud sit arca Domini introducta; et pene nihil habetur in isto capitulo, quod non tertii Regum octavo conscriptum sit atque expositum. Intulit igitur Salo- mon omnia quæ voverat David pater ejus, argentum et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Domini. Post quæ, hoc est, completis quæ in præcedentibus duobus describuntur capitulis, congregavit Salomon omnes majores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Jerusalem, ut cum majori reverentia et generali devotione templum dedicaretur, et arca transferretur in illud, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David quæ est Sion, id est, tollerent eam de tabernaculo quod David ei tetenderat juxta suum palatium.1 Venerunt itaque ad regem omnes viri Israel in die solenni mensis septimi.
II Reg. VI, 17.
Quumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitæ arcam : quia hoc ad eorum spectabat officium; et intulerunt eam usque in atrium templi; non autem in Sanctum, aut in Sancta sanctorum, quo ingredi eis non licuit, sed illuc intulerunt eam sacerdotes involutam; et omnem paraturam, id est apparatum, tabernaculi. Hoc est quod tertio libro Regum asseritur : Portaverunt arcam Domini et tabernaculum fœderis, quod per Moysen jusserat Dominus fieri, et omnia vasa sanctuarii.2 Nam ea quæ Moyses fecit, tunc in templum Salomonis illata sunt. Unde subjungitur : Porro vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis. Tunc quippe tabernaculum Moysis fuit cum vasis suis repositum in thesauris domus Domini, et in templum Salomonis perducta sunt.
Rex autem Salomon et universus cœtus Israel, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero : tanta enim erat multitudo victimarum. Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est ad oraculum templi, in Sancta sanctorum, subter alas Cherubim : ita ut Cherubim expanderent alas suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ, quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Ægypto.
Egressis autem sacerdotibus de sanctuario, hoc est de templo, de quo exierunt quum arcam in suo loco constituerunt; omnes enim sacerdotes qui ibi inveniri potuerant, sanctificati sunt, id est purgati et aptati ad sua obsequia in dedicatione templi agenda. Sanctificati sunt autem per orationes, jejunia, continentiam, vestium lotionem aut consimilia. Nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat. In primo libro est descriptum, qualiter David sacerdotes, Levitas et cantores distinxit, atque in suis fecit servire obsequiis;3 sed nondum fuit hic ordo divisus per exsecutionem in templo. Nondum quoque divisus fuit tam plene, ut consequenter. Vel ideo dicitur istud, quia in templi dedicatione omnes pariter, non successive, deservierunt : ita quod pro tunc ordo successionis in serviendo non servabatur, sed propter inæstimabilem multitudinem hostiarum, omnes occupati fuerunt, quia per manus eorum omnia illa offerebantur jumenta, et Levitæ sacerdotibus ministrabant. Omnes quoque in psallendo et personando fuerunt concorditer ac pariter occupati, sicut subjungitur. Tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Heman, et qui sub Idithun: isti enim erant tres principales cantores ceteris præsidentes, sicut in primo libro expositum est; filii et fratres eorum vestiti byssinis, id est albis et lineis vestibus, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis, non bellicis, sed festivalibus.
Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime
Ibid. XXV, 1-6. tollentibus : quod intelligendum est, redendo singula singulis, id est, isto istud agente, et illo taliter concrepante; longe sonitus audiebatur. Nam quidam ipsorum simul ore cantabant, et musicis instrumentis ludebant. Hinc subditur, ita ut quum Dominum laudare cœpissent et dicere, Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, ne possent sacerdotes stare et ministrare, propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei. Quod fuit certum indicium acceptationis divinæ, qua Deus illorum devotionem et laudes ac sacrificia acceptavit, et gratiosæ præsentiæ suæ, qua et in illorum cordibus habitavit : prout tertio libro Regum diffusius fuit expositum.
Footnotes
Chapter 6 of 37