Skip to the text

Articulus 6

DECLARATIO CAPITULI SEXTI : TUNC SALOMON AIT : DOMINUS POLLICITUS EST UT HABITARET IN CALIGINE.

VIDENS Salomon quam gratiose Omni-potens suum acceptasset obsequium, et sacerdotum ac Levitarum, atque cantorum, totiusque plebis devotionem, processionem, laudes et hostias, exhilaratus in Domino, in verba gratiarum actionis et orationis cum ingenti fervore prorupit. Quidquid autem in isto continetur capitulo, pene totum habitum expositumque consistit tertio Regum libro : idcirco pertranseundum, et pauca ibi non habita, nunc tangentur.

Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine. Ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum. Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israel (nam omnis turba stabat intenta), et ait : Benedictus Dominus Deus Israel, qui, quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens : die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut ædificaretur in ea domus nomini meo; neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo meo Israel; sed elegi Jerusalem, ut sit nomen meum in ea, et elegi David, ut constituerem eum super populum meum Israel. Quumque fuisset voluntatis David patris mei, ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israel, dixit Dominus ad eum : Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti, hujusce-modi habendo voluntatem; sed non tu ædificabis mihi domum. Verumtamen filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo. Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat; et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus, et ædificavi domum nomini Domini Dei Israel, et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum filiis Israel.

Stetit ergo coram altari Domini, id est ante altare holocausti in atrio : non enim introivit in templum ipsum, et ad altare incensi positum ibi, quum non esset sacerdos; ex adverso universæ multitudinis Israel, id est ex opposito populi stantis in atriis deputatis. Verterat enim faciem suam ad populum, juxta illud tertii libri Regum : Convertit rex faciem suam. Et extendit manus suas. Siquidem fecerat Salomon per manus artificum, basim æneam, id est arengeriam, et posuerat eam in medio basilicæ, id est atriis sacerdotum seu mundorum, ut quidam exponunt:1 quod et Josephus vocat aulam seu basilicam grandem, et erat contiguum atrio sacerdotum, in quo situm erat altare æneum holocaustorum; habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: sicque in suis dimensionibus fuit æqualis altari holocausti facto a Moyse, ut in Exodo legitur.2 Stetitque super eam, et deinde flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in cælum levatis, ait:

Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in cælo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo; qui præstitisti servo tuo David patri meo, quæcumque locutus fueras ei, et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat. Nunc ergo, Domine Deus Israel, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen, si custodierint filii tui vias meas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me. Et nunc, Domine Deus Israel, firmetur sermo tuus, quem locutus es servo tuo David.

Ergone credibile est, ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi? Sed ad hoc tantum3 facta est domus ista seu templum, ut respicias per approbationem et exauditionem, orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et exaudias preces, quas fundit famulus tuus coram te; ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es, ut invocetur nomen tuum, et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo, et exaudias preces famuli tui et populi tui Israel. Supra Salomon dixit:4 Sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo. Itaque sicut ibi per incensi adoletionem, sic hic per orationis exauditionem subintelliguntur alii actus qui exercebantur in templo, propter quos ibi fiendos fuerat factum. Porro qui ex ferventissimo loquuntur affectu, frequenter abrumpunt verba, ita ut aliquid subintelligere sit necesse, sicut in Canticis asserit Sponsa: Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.5 Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est de cælis, et propitiare.

Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinuerit coram altari in domo ista, tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam. Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati te in loco isto, tu exaudies de cælo, et propitiare peccato populi tui Israel, et reduc eos in terram, quam dedisti eis et patribus eorum. Si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi tui, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, quum eos afflixeris, exaudi de cælo, Domine, et dimitte peccata servis tuis, et populi tui Israel; et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur, et da pluviam terræ, quam dedisti populo tuo ad possidendum. Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, et ærugo, et locusta, et bruchus, et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit; si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies de cælo, de sublimi scilicet habitaculo tuo, et propitiare; et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum), ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terræ, quam dedisti patribus nostris.

Externum quoque qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua, propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto, tu exaudies de cœlo, firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te, sicut populus tuus Israel, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam œdificavi nomini tuo.

Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos, per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est, quam elegisti, et domus quam œdificavi nomini tuo, ut exaudias de cœlo preces eorum et obsecrationem, et ulciscaris. Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris eos hostibus, et captivos eos duxerint in terram ionginquam, vel certe quæ juxta est, et conversi in corde suo, in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus, inique fecimus, injuste egimus; et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suæ, ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam œdificavi nomini tuo: ut exaudias de cœlo, hoc est de firmo habitaculo tuo, preces eorum, et facias judicium, et dimittas populo tuo quamvis peccatori. Tu es enim Deus meus. Aperiantur, quæso, oculi tui, et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto.

Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, id est, in templo isto dignanter habitare de cetero velis, et illud gratiose ingredere, in quo est sedes tua, videlicet propitiatorium, et quod factum est ut requiescas in ipso, id est, per pietatis tuæ effectus ostendas te invariabilem et incircumscriptibilem Deum ibi adesse; tu et arca fortitudinis tuæ, id est arca fœderis: in qua erant tabulæ testamenti, in quibus scriptus fuit Decalogus.6 Quæ dicitur, arca fortitudinis Dei, quia per eam omnipotentiam suam frequenter monstravit per miraculosos effectus, sicut in percussione Ozæ et Bethsamitarum, et in plagatione Philistinorum;789 in desiccatione quoque Jordanis, dejectioneque murorum Jerichuntinorum. Per eam etiam benedixit Obededom et aliis multis.

Sed cur Salomon ista oravit, quum juxta historiæ ordinem, jam facta fuerit dedicatio templi, et Deus suum gratiosum ingressum in templum monstraverit per nubis introitum? Arca quoque jam fuit ibi in Sancto sanctorum reposita. Respondetur, quod ista oravit, quatenus Deus effectus suos gratiosos conservaret et augeret in templo, et arcam stabiliret ibidem, ne tolleretur sicut jam fuit ablata de Galgala, de Nobe, de Cariathiarim et Gabaon. Unde in exordio sequentis capituli legitur, quod oratione ista completa, ignis descendit de cœlo et devoravit holocausta et victimas, et majestas Domini implevit domum, videlicet magis quam ante.10 Dicunt tamen Hebræi, quod sacerdotibus volentibus templum intrare cum arca, januæ templi se contra eos clauserunt, propter quod Salomon verba ista oravit: sicque referenda esset ista oratio ad præinducta superiora de arcæ inductione ad locum suum.11 Addunt quoque, quod sacerdotes tunc cecinerunt Psalmum centesimum tricesimum primum, scilicet, Memento, Domine, David, quatenus januæ aperirentur.12 Quumque venissent ad illum versiculum, Propter David servum tuum, id est propter merita ejus, non avertas faciem christi tui, id est preces Salomonis uncti in regem, orantis pro januarum apertione, non spernas, sed impleas;13 ostia reserabantur.

Sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, id est, salubriter conversentur et prosperentur in te, quatenus eorum obsequium tibi complaceat, et populus adjuvetur ac ædificetur per eos. Ideo pro sacerdotibus specialiter exoravit. Nam et in veteri Testamento, cujus sacerdotium fuit carnale, rex sacerdotibus fuit superior, quemadmodum apud gentiles. Et sancti tui, id est fideles tibi devoti, specialiter cantores et Levitæ tibi consecrati, lætentur in bonis, id est actibus virtuosis, et in donis ac beneficiis tuis, omnia finaliter ordinando ad te, atque in te principaliter gloriando: juxta illud, Qui gloriatur, in Domino glorietur. Domine Deus meus, ne avertas faciem christi tui, id est, meam præsentiam ne repellas, nec preces meas despicias. Hoc Salomon deprecatus est pro se ipso, qui erat christus Dei, id est unctus in regem ex ordinatione divina.141516 Unde de Job Dominus dixit: Faciem ejus suscipiam.17

In novo autem Testamento unusquisque fidelium unctus est, et christus Dei potest aliquo modo vocari. Memento misericordiarum David servi tui: hoc est, sicut valde misericorditer egisti cum David, ita fac mecum; memorque sis operum pietatis David patris mei quæ fecit, ut si non meis, saltem meritis ejus exaudias me.

Footnotes

  1. III Reg. VIII, 14. ↩

  2. Exod. xxvii, 1. ↩

  3. II Par. II, 6. ↩

  4. * invocaretur ↩

  5. Cant. VII, 10. ↩

  6. Iebr. IX, 4. ↩

  7. II Reg. VI, 7; ↩

  8. I Reg. VI, 19; v, 9; Jo- sue III, 14-16; VI, 11, 20; ↩

  9. II Reg. VI, 11. ↩

  10. II Par. VII, 1. ↩

  11. II Par. V, 7. ↩

  12. Ps. CXXXI, 1. ↩

  13. Ibid. 10. ↩

  14. Jer. ix, 23, 24; ↩

  15. I Cor. i, 31; ↩

  16. II Cor. x, 17. ↩

  17. Job xlii, 8. ↩

Chapter 7 of 37