Articulus 7
DECLARATIO CAPITULI SEPTIMI: QUUMQUE COMPLESSET SALOMON FUNDENS PRECES.
NUNC recitatur qualiter Deus per facta et verba testatus est Salomoni, se exaudisse preces ipsius. Quumque complesset Salomon suam orationem totalem, fundens preces: quia in ejus totali oratione multa puncta, pro quibus oravit, continebantur; ignis descendit de cœlo: juxta expositionem præhabitam in primo libro, quia de aereo cœlo descendit angelico famulatu, quum tamen naturale sit igni ascendere; et devoravit, id est, omnino consumpsit intensissimo suo calore, holocausta, id est sacrificia ad divinæ majestatis reverentiam immolata ad hoc, quod incenderentur igne qui erat in altari holocaustorum, et victimas pacificas, quæ non consueverunt totaliter inflammari, sed una earum pars.1 Istud fuit certum indicium, quod Dominus acceptavit orationes, cultum et hostias Salomonis ac ministrorum templi et plebis, sicut contigerat in sacrificiis Abel et Gedeonis ac Manue, Aaron quoque et filiorum ejus, quando consecrati fuerunt. Et majestas Domini implevit domum: id est, nubes præclara, quæ fuit effectus et signum omnipotentiæ Dei et gratiosæ suæ præsentiæ, ingressa2 est templum, imo et partim operuit illud, quemadmodum in erectione prima tabernaculi Moysis, juxta illud Exodi:345 Operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud;6 nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis. Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini. Denique prætacta combustio sacrificiorum ab igne illo cœlesti, intelligenda videtur de sacrificiis positis super altare, non de ceteris omnibus, de quibus paulo post subdetur.
Sed et omnes filii Israel ibi præsentes, videbant descendentem ignem, et gloriam Domini supra domum, id est nubem præfatam operientem templum: ita quod pars nubis descendit atque introiit templum, præsertim per januam ejus, quemadmodum sub Moyse factum est, secundum illud Exodi: Ingresso illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium.7 Unde constat verum esse quod de opertione templi Salomonis a nube, jam tetigi. Et corruentes proni in terram, id est, toto corpore se ad divinæ majestatis reverentiam prosternentes, super pavimentum stratum lapide, id est lapidibus complanatum: et hoc fuit pavimentum atrii ubi stabant. Et hoc pavimentum vocatur
D hic terra : nam lapis quamvis sit mixtum, tamen terra prædominatur in eo, et in Scripturis terra frequenter pro quocumque mixto terreno accipitur, sicut quum dicitur :8 Quid superbit terra et cinis ? Et laudaverunt et adoraverunt Dominum adoratione latriæ interiori et exteriori, utpote mente et corpore, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino. Mactavit igitur, id est, per manus sacerdotum occidit, et obtulit, rex Salomon hostias boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia.9 Istud tertio Regum libro expositum est. Et dedicavit domum Dei rex et universus populus, hoc est, per manus pontificis et sacerdotum ei subministrantium consecraverunt templum, et atria ejus atque altaria. Pontifex autem fuit Sadoc. Sacerdotes autem stabant in officiis suis distincte et ordinate, sicut a David per familias suas erant distincti; et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum, Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus :10 id est, Levitæ in manibus suis habebant diversa musica instrumenta, cum quorum sonitu simul et ore cantabant cantica spiritualia a David ex inspiratione Spiritus Sancti edita et conscripta, utpote psalmos. Ideo subditur : hymnos David canentes per manus suas, per quas ludebant in musicis instrumentis. Ex his verbis videtur argumentum non minimum elici posse, quod omnes psalmi a David compositi sint. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat. Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini. Obtulerat enim ibi holocausta, et adipes pacificorum : quia altare11 æneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes pacificorum.
Fecit ergo Salomon solennitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti. Hoc tertio libro Regum expositum est usque ad id :12 Fecitque die octavo collectam : quod de congregatione pro necessariis templi exponitur, prout in Levitico clarius dictum est; et Thomas in prima secundæ ita exponit, aliique communiter. Ideo reprobatio qua Rabbi Paulus Lyram de hac expositione sæpius reprehendit, non prævalet. Eo quod dedicasset altare septem diebus, et solennitatem celebrasset diebus septem. Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes atque13 gaudentes super bono quod fecerat Dominus David, et Salomoni, et Israel populo suo.
Complevitque Salomon domum Domini, scilicet templum, et domum regis, id est palatium suum regale, et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua : in quibus fecit varia utensilia, ornamenta, et consimilia. Fecit autem domum suam infra tredecim annos, et templum in annis septem :14 et per domum regis, intelliguntur tria regalia ædificia quæ fieri jussit, hoc est palatium suum, et domus quam fecit suæ primæ et principali uxori filiæ Pharaonis, et domus Saltus, prout ista tertio libro Regum plenius sunt prolata.15 Et prosperatus est.
Apparuit autem ei, scilicet Salomoni, Dominus nocte, et ait : Audivi orationem tuam. Tertio Regum narratur, qualiter Dominus apparuit Salomoni, durante adhuc templi ædificatione, contestans sibi placere illam constructionem. Hic vero describitur, qualiter ei apparuit, atque locutus sit templo jam ædificato. Et elegi locum istum, videlicet montem Moria, seu templum in eo constructum, mihi in domum sacrificii : quia oblationes fiebant in atrio; orationes quoque et laudes Dei, quæ sunt spiritualia sacrificia, agebantur in templo. Si clausero cælum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum; conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisie- rit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis : et ego exaudiam de cœlo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum. Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meæ erectæ ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.
Elegi enim et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, hoc est, jugiter per omne tempus veteris Testamenti habitem, invocer, et colar ibidem; et permaneant oculi mei, id est, pietatis meæ respectus operetur, et cor meum, hoc est, intellectus seu sapientia mea clementer agat atque exaudiat, ibi cunctis diebus, nisi per vestra peccata ponatur obstaculum : sic enim sub conditione intelligendæ erant promissiones hujusmodi. Illa quoque conditio interdum implicite innuebatur, quandoque explicite promebatur, quemadmodum in verbis sequentibus. Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris juxta omnia quæ præcepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris; suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur de stirpe tua vir, qui non sit princeps in Israel.16
Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et præcepta mea quæ proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos :17 evellam vos de terra mea, quam dedi vobis; et domum hanc quam ædificasti nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis. Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes : Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic? Respondebuntque : Quia reliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Ægypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt; idcirco venerunt super eos universa hæc mala. Totus hic passus tertio Regum libro expositus est.
Footnotes
-
I Par. xxi, 26. ↩
-
Judic. vi, 17-21; xiii, 19-23; ↩
-
Gen. iv, 4; ↩
-
Lev. ix, 24. ↩
-
III Reg. viii, 54. ↩
-
Exod. xl, 32, 33. ↩
-
Exod. xxxiii, 9. ↩
-
Eccli. x, 9. ↩
-
III Reg. viii, 63. ↩
-
Par. xxiii-xxv. ↩
-
Lev. vi, 11-13. ↩
-
III Reg. viii, 65, 66. ↩
-
Lev. xxiii, 36. ↩
-
III Reg. vii, 1; vi, 38. ↩
-
Ibid. vii, 8, 2. ↩
-
* qui sit ↩
-
III Reg. IX, 1-9, ↩
Chapter 8 of 37