Articulus 8
ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI : EXPLETIS AUTEM VIGINTI ANNIS.
PROSPERITAS Salomonis in ædificiis, divitiis, victoriis, familiis, devotio quoque ejus in divinis, et prudentia ejus in utrisque, videlicet in humanis atque divinis, hic recitatur; et prima pars hujus capituli tertio libro Regum exposita est, paucis demptis. Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam, civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare fecit ibi filios Israel.12 Tertio libro Regum habetur, quod ipse Salomon dedit regi Hiram viginti oppida in terra Galilææ; hic vero insinuatur, quod et ipse Hiram dederit Salomoni aliquas urbes, quas Salomon ædificavit, eas reparando et meliorando sive augendo, in quibus Israelitas fecit morari, ut sic cultus veri Dei dilataretur. Nam et in oppidis quæ contulit Regi Hiram, manserunt filii Israel commorantes, quamvis oppida illa essent sub ditione regis illius gentilis, qui tamen coluit Deum verum. Abiitque in Emath Soba, et obtinuit eam. Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath. Exstruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem, civitates muratas, habentes portas et vectes et seras : de quibus in libro Josue legitur. Porro tertio libro Regum non fit mentio nisi de Bethoron inferiore :34 et dicitur una superior alia, vel situ, vel dominatu. Balaath etiam, et omnes urbes firmissimas, quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit, fecit rex Salomon atque disposuit; ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et universa terra potestatis suæ.
Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethæis et Amorrhæis et Pherezæis et Hevæis et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israel, de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israel, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc. Porro de filiis Israel non posuit ut servirent operibus regis. Ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, principes quadrigarum et equitum ejus. Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. Unus fuit post regem supremus totius exercitus princeps, videlicet Banaias, qui vices suas interdum commisit filio suo. Sub principe illo communi fuerunt principes jam præfati, quorum aliqui pluribus, aliqui paucioribus præfuerunt, secundum quod quidam erant tribuni, quidam centuriones, quidam quinquagenarii. Verumtamen tertio Regum asseritur: Erant autem principes super omnia opera Salomonis, præpositi quingenti quinquaginta. Nec est contradictio in his, quoniam ibi est sermo de principibus, qui statutis operibus, id est operariis, imperabant; hic vero de principibus exercitus.
Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, id est Deo quodammodo consecrata, domus David; quia ingressa est in eam arca Domini. Intulit enim eam David in tabernaculum præparatum infra septa palatii situm, et ibi jugiter ministri, Levitæ et cantores divino cultui erant intenti: propter quod tota domus David fuit exinde quodammodo consecrata.
Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, ut per singulos dies offerretur in eo, juxta præceptum Moysis, in sabbatis, et in calendis, et in festis diebus ter per annum, id est in solennitate Azymorum, et in solennitate Hebdomadarum, et in solennitate Tabernaculorum. Et constituit juxta dispositionem, id est ordinationem ac jussionem, David patris sui, officia sacerdotum in ministeriis suis; et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei; et janitores in divisionibus suis, per portam et portam. Sic enim præceperat David homo Dei. Nec prætergressi sunt de mandatis regis, tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat: id est, sacerdotes et Levitas, cantores et janitores ordinate distinxit, divisit et suis temporibus fecit servire in templo, nunc istos, nunc illos, juxta quod David supra primo libro a capitulo vicesimo tertio inclusive usque ad capitulum vicesimum septimum exclusive instituisse describitur. Et in custodiis, id est repositoriis et ædibus thesaurorum suorum, omnes impensas, id est necessarios sumptus et requisitas materias pro templi ædificatione, præparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam. Sicque juxta evangelicam Christi parabolam sapienter se habuit, quoniam volens domum ædificare, prius sedens cogitavit et præparavit necessarios sumptus.
Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath, ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. Misit ergo ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir. Tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem. Hoc est quod legitur tertio libro Regum: Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, etc.; quod ibi expositum est. Illuc ergo abiit Salomon navigio, quia servos suos illuc direxit; non tamen apparet quod personaliter illuc profectus sit, nisi forte ad visitan-
I Par. xxiii-xxvi.
Luc. xiv, 28.
III Reg. ix, 26-28.
Par. xxvii, -24.
II Reg. ix, 3.
I Reg. vi, dum suum socerum Pharaonem, aut prælii causa, vel ratione solatii. Nempe, ut Josephus protestatur, et in Scholastica fertur historia, Salomon ultra fines terræ promissionis urbes plurimas occupavit, auxiliante ei Pharaone præfato.5
Footnotes
Chapter 9 of 37