Articulus 9
EXPOSITIO CAPITULI NONI : REGINA QUOQUE SABA, QUUM AUDISSET FAMAM SALOMONIS.
REGINA quoque Saba, quum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus, et camelis qui portabant aromata et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Quumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo. Et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat; nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit. Quæ postquam vidit sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat, necnon et cibaria mensæ ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini, non erat præ stupore ultra in ea spiritus. Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua. Non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem, vix medietatem sapientiæ tuæ mihi fuisse narratam. Vicisti famam virtutibus tuis. Beati viri tui, et beati servi tui hi qui adsistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israel, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias judicia atque justitiam. Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas. Non fuerunt aromata talia, ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni. Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas: de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Nunquam visa sunt in terra Juda ligna talia. Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit et postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum. Quæ reversa, abiit in terram suam cum servis suis.
Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri, excepta ea summa, quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni. Fecit igitur Salomon rex ducentas hastas aureas, de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur. Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta. Posuitque ea rex in armamentario, quod erat consitum nemore. Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo. Sex quoque gradus quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola, sed et alios duodecim leunculos, stantes super sex gradus ex utraque parte. Non fuit tale solium in universis regnis. Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus Saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur. Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus; et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavones.
Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria. Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde ejus. Et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma et aromata, equos et mulos, per singulos annos. Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia. Constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem. Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philistinorum, id est usque ad terminos Ægypti. Tantamque copiam præbuit argenti in Jerusalem, quasi lapidum; et cedrorum tantam multitudinem, velut sycomorum quæ gignuntur in campestribus. Adducebantur autem ei equi de Ægypto, cunctisque regionibus.
Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis; in visione quoque Addo videntis, contra Jeroboam filium Nabat. Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israel quadraginta annis; dormivitque cum patribus suis. Et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
Sententia istius capituli tota continetur atque exposita est tertio libro Regum:1 nisi quod ibi dicitur, Fecit rex Salomon ducenta scuta de auro puro, et trecentas peltas de auro probato;2 hic autem habetur, Fecit rex Salomon ducentas hastas aureas, trecenta quoque scuta aurea. Itaque quod in
Regum de hastis omittitur, hic suppletur. Similiter, quod ibi de trecentis peltis narratur, hoc loco siletur. Nec contradictio est in eo, quod ibi ducenta, hic vero trecenta scuta aurea exprimuntur: quoniam numerus major minorem includit, nec minor absolute positus, numerum excludit majorem. Hoc quoque sciendum, quod nec hastæ, nec scuta, nec peltæ erant in toto ex auro, sed intus erant de materia alia, et foris aureis laminis pretiosis et grossis operta: propter quod non solum deaurata, sed et aurea nuncupantur. Et hoc ex textu isto ostenditur, quo habetur: Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta. Similiter de hastis hic fertur: Fecit ducentas hastas aureas, de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur. Nec enim ex aureis illis tota materia hastæ constabat.
Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, qui fuit de loco seu oppido Silo; in visione quoque Addo videntis, id est prophetæ, qui vaticinatus est contra Jeroboam, qualiter ipse et sua posteritas perirent propter scelera sua.3 Præallegati autem libri non supersunt apud Hebræos, nec apud Catholicos. Nec verum est quod Rabbi Paulus ait, per librum Nathan probabiliter posse intelligi secundum et tertium libros Regum, ut in expositione primi libri ostensum est: præsertim quoniam tertio libro Regum legitur, Reliquum autem verborum Salomonis et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, scripta sunt in libro Verborum Salomonis. Si autem Nathan librum illum Regum tertium edidisset, non diceretur hoc loco, quod universa opera ejus reliqua scripta sint in verbis Nathan, quum et Nathan, secundum istam opinionem, dicat ea scripta in libro Verborum Salomonis.4
Footnotes
Chapter 10 of 37