Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO CAPITULI DECIMI : PROFECTUS EST AUTEM ROBOAM IN SICHEM.

PRÆSENS capitulum recitat, qualiter Salomone defuncto, facta sit Israelitici regni divisio, eo quod filius ejus Roboam insipienter et dure locutus sit populo. Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem. Quod quum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est. Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes: Pater tuus durissimo jugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi. Qui ait: Post tres dies revertimini ad me.

Quumque abiisset populus, iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone, dum adhuc viveret, dicens: Quod datis consilium, ut respondeam populo? Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore. At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius. Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel quid respondere debeo populo huic, qui dixit mihi, Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus? At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo tuo qui dixit tibi, Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva; et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam. Pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.

Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat. Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum; locutusque est juxta juvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam. Pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus. Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo ejus, quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis, ad Jeroboam filium Nabat. Populus autem universus, rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israel. Tu autem pasce domum tuam, David. Et abiit Israel in tabernacula sua.

Super filios autem Israel qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem. Recessitque Israel a domo David, usque in diem hanc. Factum est autem quum audisset omnis Israel, quod reversus esset Jeroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregato cætu, et constituerunt eum regem super omnem Israel; nec secutus est quispiam domum David, præter tribum Juda solam.

Tota hujus capituli historia libro tertio Regum jam semel est exposita.

Chapter 11 of 37