Articulus 11
EXPOSITIO CAPITULI UNDECIMI : VENIT AUTEM ROBOAM IN JERUSALEM.
ENARRATUR consequenter in isto capitulo, qualiter Roboam congregavit exercitum ad debellandum adversarium suum Jeroboam, atque ad subjiciendum sibi decem tribus quæ ab ejus obedientia recesserunt. Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel, et converteret ad se regnum suum. Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens : Loquere ad Roboam1 filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israel, qui est in Juda et Benjamin : Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui quum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam. Hoc totum tertio libro Regum expositum est.
Habitavit autem Roboam in Jerusalem, tanquam in metropoli sui regni, et ædificavit civitates muratas in Juda, id est in sorte et funiculo tribus Juda, seu in terra sui imperii, in quo et terra Benjamin continebatur. Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue, Bethsur quoque, et Socho, et Odollam, necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, sed et Aduram, et Lachis, et Azeca, Saraa quoque, et Aialon, et Hebron, quæ erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas. Quumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ad defendendum, ciborumque horrea, hoc est olei et vini. Vinum inter pocula, et oleum inter cibariorum condimenta communiter computantur : idcirco hoc loco per ciborum horrea, videntur quæcumque repositoria alimentorum intelligenda. Sed et in singulis urbibus fecit armamentaria, id est domus ad reponendum arma in eis, scutorum et hastarum ; firmavitque eas summa diligentia. Et imperavit super Judam et Benjamin. Infra habetur, quod Roboam erat rudis et corde pavido ;2 nunc autem commendatur de providentia et fortitudine : sed ista bona ex instigatione seniorum ac sapientum suorum fecisse credendus est. Salomon quoque pater ejus dimisit ei quasi infinitas divitias et copiosam familiam : ideo tot urbes infra breve tempus potuit ædificare aut reparare.
Sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israel, id est in terra et regno decem tribuum : quæ sibi nomen Israel retinuerunt, eo quod multo plures essent quam reliquæ tribus ; venerunt ad eum de cunctis sedibus, id est mansionibus et urbibus suis, relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem : eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur. Fecerat enim sibi vitulos aureos ad colendum, et ritum sacrificiorum legis abjecit. Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, id est locorum sublimium, in quibus idola coluit, seu fanorum, lucorum aut idolorum in montibus et collibus positorum : in quibus idolis non Deus, sed dæmones colebantur ; ideo subditur, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat. Ex quibus constat, quod filii Israel vitulos aureos adorantes nequeunt excusari, quasi in illis verum Deum coluerint, quamvis Josephus videatur eos velle taliter excusare. Fecit quoque Jeroboam sibi sacerdotes de extremis populorum; et quia Levitæ noluerunt sibi in sua idololatria consentire aut communicare, ipsos de suo abjecit dominio.
Sed et de cunctis tribubus Israel decem præfatis, quicumque dederant cor suum, id est, promptos se exhibuerunt, ut quærerent Dominum Deum Israel, id est, Deo placere niterentur et ei uniri, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum, secundum legis præcepta, statutis temporibus anni: quod et Tobias se fecisse fatetur. Et istud fecerunt cum magno periculo, quia contra regis sui iniqui vitiosum præceptum. Imo, ut patet in Osee propheta, impiissimi reges decem tribuum posuerunt quosdam in locis montanis ad observandum an aliqui ex regno illo irent ad immolandum in templo Jerusalem. Et roboraverunt regnum Juda: quia tam tribus Benjamin quam tribus Levitica, et quidam ex aliis tribubus, associaverunt se regno tribus Juda et regi ipsius. Et roboraverunt Roboam filium Salomonis per tres annos, quia tamdiu adstiterunt ei secundum legem. Ambulaverunt enim in viis, id est operibus bonis ac jussionibus, David et Salomonis annis tantum tribus. In his verbis videtur Salomon justus insinuari et pœnituisse.34
Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David; Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, quæ peperit ei filios, Jehus et Somoriam et Zoom. Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalon, quæ peperit ei Abiam et Ethai et Ziza et Salomith. Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalon super omnes uxores suas et concubinas. Nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta; et genuit viginti octo filios et sexaginta filias. Hic itaque recitatur numerus uxorum et concubinarum ac sobolis ejus: et quia erat tam carnalis, quid mirum, si et idololatriam incidit? Habuit ergo proles octoginta octo, videlicet viginti octo filios, sexagintaque filias. Constituit vero in capite Abiam filium suum et filium Maacha ducem super omnes fratres suos, id est, ceteris filiis suis etiam senioribus prætulit illum. Ipsum enim regem facere cogitabat, quia ceteris sapientior, et potentior fuit super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis. Ideo ergo commisit ei gubernacula urbium, et procuravit quod sibi successit in regno.
Footnotes
Chapter 12 of 37