Skip to the text

Articulus 12

ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI: QUUMQUE ROBORATUM FUISSET REGNUM ROBOAM.

IN isto capitulo consequenter recitatur, qualiter rex Roboam cum suis ad idololatriam lapsus sit, et propter hoc, Deo disponente, juste punitus sit a rege Ægypti. Quumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo, id est populus ejus pro maxima parte. Nam qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea.1 Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverunt Domino) cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum. Nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ, et Æthiopes. Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem. Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda, qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos :2 Hæc dicit Dominus : Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac. Consternatique principes Israel et rex, dixerunt : Justus est Dominus.

Quumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens : Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum. Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis, omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon, pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii. Quumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum. Quamvis enim Roboam et principes ejus ex verbis Semeiæ prophetæ pœnituerunt, et humiliaverunt se, non tamen tam plene, quod plenarie liberari meruerunt a jugo servitutis regis Ægypti : ideo manserunt sub ejus servitute durissima, ut vel sic reprimerentur a suis sceleribus, atque per experientiam scirent distantiam inter servitutem Dei et tyrannorum, et sic vexatio daret eis intellectum. Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus : siquidem et in Juda inventa sunt opera bona, id est, aliqui de regno Roboam, manserunt in cultu Dei, quorum meritis adjuti sunt alii.

Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem atque regnavit, id est, rege Ægypti regresso ad sua, rursus ad aliqualem succrevit confortationem in regno. Quadraginta autem et unius anni erat quum regnare cœpisset. Et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israel.3 Nomen autem matris ejus, Naama Ammanitis. Fecitque malum, et non præparavit cor suum, ut quæreret Dominum, id est, ad gratiam Dei non disposuit se vere et stabili modo. Nam quamvis ad tempus humiliavit se, non tamen permansit in bonis.4

Opera vero Roboam prima et novissima, scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita. Pugnaverunt­que adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus, id est cunctis temporibus quamdiu pariter regnaverunt. Quamvis enim (ut præcedenti habetur capitulo) Roboam et populus ejus in exordio regni sui cessavit a prælio contra Jeroboam concepto, tamen tempore procedente contra se invicem pugnaverunt, et fuit inter eos displicentia, aversio atque elatio multiplex.5 Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David; et regnavit Abia filius ejus pro eo.

Hujus capituli verba hic non exposita, ex præallegato tertio Regum libro clara sunt.

Footnotes

  1. Eccl. x, 2. ↩

  2. Tob. i, 6. ↩

  3. III Reg. xiv, 21 et seq. ↩

  4. II Par. xi, 4. ↩

  5. Is. xxviii, 19. ↩

Chapter 13 of 37