Articulus 13
EXPLANATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : ANNO OCTAVODECIMO REGIS JEROBOAM.
HIC agitur de regno Abiæ. Anno octavodecimo regis Jeroboam regnavit Abia super Judam. Tribus annis regnavit in Jerusalem. Hoc idem tertio Regum libro scriptum expositumque est.1 Nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa. Supra scriptum est, quod Roboam accepit Maacha filiam Absalon, quæ peperit2 ei
Abiam : quomodo ergo nunc dicitur, quod Jeromater Abiæ fuit Michaia filia Uriel de Gabaa? Ad hoc quidam dixerunt, quod Absalon alio nomine dictus sit Uriel. Sed hoc non videtur sufficere, quia adjunctum est, De Gabaa. Absalon autem non fuit de Gabaa, sed de Jerusalem, sive de Bethlehem ex parte patris sui David, et de Gessuri ex parte matris. Porro Lyra respondet, quod verus textus habeat, Filia Abessalon, quia in Hebræo ita habetur, et non, Filia Absalon. Quo admisso, adhuc remanet quæstio, quia hic dicitur, Filia Uriel. Ad quod aliqui responderunt, quod Uriel et Abessalon fuerunt duo nomina viri ejusdem. Alii opinantur, quod Abessalon fuit avus feminæ hujus, et Uriel pater ipsius. At vero Magister in historiis ait, quod Abia fuit filius Thamar filiæ Absalonis. Sicque dici posset, quod Uriel iste fuit maritus illius Thamar, quæ fuit eleganti forma, ut secundo Regum habetur : et istud verius reor. Si autem in Hebræo scriptum est, Abessalon, poterit dici, quod Abessalon sumitur ibi pro Absalon, sicut Michaia est eadem quæ Maacha, quoniam eadem nomina aliquando variantur in principio et in fine. Nec puto, quod uxor Roboam regis fuit immediata filia Absalonis, ut multi putant, quoniam Absalon diu mortuus fuit antequam Salomon cœpit regnare aut generare. Salomon autem regnavit quadraginta annis : sicque filia Absalonis immediata, fuit quasi vetula dum Roboam suas accepit uxores.
Et erat bellum inter Abiam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus, scilicet Abiæ, ut additur tertio Regum : ubi non recitatur in speciali aliquis eorum congressus, sed unus hoc loco diligenter describitur. Quumque inisset Abia certamen, id est, in procinctu esset ad congrediendum, et haberet bellicosissimos viros, et electorum, id est elegantium ad pugnandum, quadraginta millia, Jeroboam instruxit econtra aciem octoginta millia virorum, qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi.
Stetit ergo Abia super montem Semeron nomine, qui mons erat in Ephraim. Unde videtur Abia intrasse terram regni Jeroboam. Et ait alta voce clamando : ideo stetit in monte, ut melius audiretur a tanto exercitu : Audi, Jeroboam, et omnis Israel, id est plebs decem tribuum tibi adstans. Non ignoratis : quasi dicat, Utique scitis aut scire debetis ; quod Dominus Deus Israel dederit regnum ipsi David super Israel, id est duodecim tribus, in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis, id est fœdere fixo et stabili datione : sicut in omni oblatione rite facta, et in omni cibo bene condito sal ponitur. Infra in isto fertur capitulo, et sunt verba Abiæ : Filii Israel, nolite pugnare contra Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit. Ex quo elicitur, quod Abia intendebat adversariis persuadere, ut sine bello abirent, vel regnum totum sibi pacifice redderent : ad quod diversa inducit motiva, quorum primum jam tactum est, utpote quoniam Dominus contulit David ac posteris ejus Israeliticum regnum in ævum. Verumtamen promissio Dei de hoc facta regi David, et datio ipsa, intelligendæ fuerunt sub conditione, videlicet, si in Dei obsequio perseverarent fideles.
Et surrexit Jeroboam filius Nabat servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum Roboam regem, vel Salomonem : quum tertio Regum scriptum sit : Jeroboam quoque filius Nabat Ephratæus, servus Salomonis, levavit manum suam contra regem. Nempe, ut Josephus aliique testantur, quum Ahias propheta prædixisset huic Jeroboam, quod regnaturus esset super decem tribus, ipse Jeroboam ex hoc audacior factus et intumescens, cœpit quasdam, præsertim tribum Ephraim et Manasse, sollicitare ad recedendum a dominio Salomonis. Quo cognito, Salomon voluit eum occidere : propter quod Jeroboam fugit, et intravit Ægyptum. Congregatique sunt ad eum viri vanissimi et viri Belial, id est sine jugo, et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis.
Verumtamen agnoscendum, quod decem tribus satis concorditer fecerunt super se regem Jeroboam, nec omnes qui hoc fecerunt, eique adhæserunt, fuerunt iniqui: imo ex rationabili causa aversi fuerunt a Roboam, propter improbam et stolidam ejus responsionem. Ex præordinatione quoque divina, et justa ipsius instigatione, recesserunt decem tribus a filio Salomonis, in pœnam scelerum ejus, quemadmodum supra Semeias propheta legitur ad Roboam et exercitum ejus dixisse: Non ascendetis contra fratres vestros, quia mea hoc gestum est voluntate.3 In libro quoque tertio Regum Dominus ait ad Salomonem: Quia non custodisti præcepta mea, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.4 Conformiter ad Jeroboam dixit Dominus per Ahiam prophetam: Ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus, eo quod Salomon dereliquerit me;5 te autem assumam, erisque rex super Israel. Si ergo audieris omnia quæ præcepero tibi, sicut David servus meus, ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem. Ex quibus ostenditur, quod ex divina præordinatione et voluntate non solum permissiva, sed etiam effectiva, Jeroboam factus sit rex decem progenierum. Veruntamen in hoc peccavit et rebellavit, quod ante debitum tempus, utpote Salomone vivente, conatus fuit populum sibi allicere. Nam et per Ahiam Dominus inter cetera dixerat ei: Auferam regnum de manu filii ejus, utpote Salomonis, et dabo tibi decem tribus.6 Idcirco Jeroboam non debuit tempus illud præoccupare et anticipare.
Porro Roboam erat rudis: quia non erat industriosus in bellicis rebus; fuit quoque insipiens respondendo ad populum, et idolis serviendo.7 Unde in Ecclesiastico legitur:8 Dereliquit Salomon post se stultitiam, et minutum a prudentia Roboam, qui avertit gentem consilio suo.9 Et corde pavido: quia non fuit virilis neque magnanimus, nec passionem timoris carnalis ac mundani per virtutem fortitudinis refrenavit: et ista sunt potissimum vitiosa in rege, quem oportet esse expertum et peritum in bellicis, prudentem, fortem, magnanimum. Nec potuit resistere eis, id est prævalere. Nam propter scelera sua Deus abstulit ei suum subsidium.
Nunc ergo vos dicitis, quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David, id est regi ac populo Juda Deum colentibus, atque legitimum regnum ex divina institutione habentibus: ita quod regnum eorum fuit regnum Dei, qui fuit principalis eorum rex, cujus vicarialis rex fuit legitimus ipsius David successor; habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos, quos fecit vobis Jeroboam in deos. Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron atque Levitas, de terra et officio eorumdem; et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum, id est instar quorumcumque gentilium, qui de quacumque natione sibi faciunt sacerdotes deorum suorum. Quicumque venerit et initiaverit, id est superstitiose consecraverit, manum suam, in stando et applicando se pro sacerdotio sacrilego obtinendo, prece aut pretio: initiaverit, inquam, in tauro et in bobus et in arietibus septem, id est, hæc pecora offerendo, vel per linitionem sanguinis eorum effusi se consecrando, aut consecrationem in sacerdotem suscipiendo. Aitque, Septem, propter septenarii perfectionem, vel quia in tali initiatione offerebantur hujusmodi septem jumenta. Denique Dominus ait amicis Job: Assumite vobis septem tauros et septem arietes.10 Fit sacerdos eorum qui non sunt dii, videlicet idolorum, aut hominum impiorum quos gentes coluerunt pro diis, seu qualiumcumque creaturarum, in quibus non est deitas vera. Nec enim alicui creaturæ est sacrificandum, ut in libro de Fide et legibus ostendit Guillelmus Parisiensis.
Noster autem Dominus Deus est, quem non relinquimus, id est, verum Deum, qui est omnium dominus principalis, adoramus et colimus;11 sacerdotesque qui ministrant Domino de filiis Aaron, id est, sacerdotes habemus legitimos, quoniam solos posteros Aaron Dominus jussit esse sacerdotes in lege;1213 et Levitæ sunt in ordine suo, id est ordinate distincti per sua officia. Holocausta quoque offerunt sacerdotes Domino per singulos dies mane et vespere, juge sacrificium offerendo : imo et alia multa offerebant quotidie, inter quæ istud fuit præcipuum, ideo specialiter nominatur. Juge autem sacrificium fuit quotidie immolatio unius agni de mane, et unius de vespere. Et thymiama, juxta legis præcepta confectum. Unde in Exodo Dominus ait ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycham et galbanum boni odoris et thus lucidissimum, faciesque thymiama : quod scilicet ex quatuor illis speciebus aromaticis efficiebatur, et in altari stante in templo incendebatur, ad faciendum ibidem suavem odorem. Et proponuntur panes in mensa mundissima : hoc est, quolibet sabbato ponuntur super auream mensam duodecim panes propositionis, prout in Exodo præceptum est. Salomon tamen fecit decem mensas aureas tales, sicut et decem candelabra aurea, ut patuit in superioribus.
Estque apud nos, id est in templo a Salomone constructo, candelabrum aureum : quod exponi potest vel de candelabro a Moyse facto, vel de candelabris decem quæ fecerat Salomon, ut singulare pro plurali ponatur. Aliqui tamen in dubium vertunt, an Sesac Ægypti rex, templum spoliando, abstulerit inde candelabra illa pretiosissima. Et apparet quod non, quoniam præcedenti capitulo legitur : Recessit Sesac sublatis thesauris domus Domini, et thesauris regis ; et clypeos aureos, quos fecerat Salomon, secum tulit ; nec legitur abstulisse aliqua vasa aut instrumenta cultus divini seu templi, sicut Chaldæi. Imo quarto libro Regum legitur Nabuchodonosor abstulisse a templo omnia vasa aurea, quæ Salomon fecit. Et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam. In candelabro14 Moysis erant septem lucernæ aureæ, hoc est lampades, ut in Exodo habetur ;15 similiter in quolibet candelabro, facto a Salomone. Idcirco hoc loco ponitur singulare pro plurali.16 Illæ autem lucernæ omnes ardebant de nocte, sed tres (ut fertur) in die; et rursus accendebantur ad vesperam illæ quæ erant de mane exstinctæ, prout super Exodum diffusius est expressum. Nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. Huic videtur contrarium, quod tertio libro Regum legitur Abia ambulasse in omnibus peccatis patris sui. Ad quod poterit responderi, quod sicut Roboam tribus annis ambulavit in viis David, ita et filius ejus Abia ad tempus bene se habuit, sed non perseveravit.
Ergo in exercitu nostro dux est Deus, hoc est principalis director et adjutor omnium nostrum eum colentium : qui in Deuteronomio cultoribus suis promisit suum auxilium et ducatum ; et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos. Nam et hoc in libro Numerorum fuit jussum, ut filii Israel in congressibus clangerent tubis : quod fiebat per sacerdotes. Verumtamen loquente Abia hæc verba, non clangebant, sed paulo post : ideo sensus est, Qui clangunt, hoc est, parati sunt clangere tubis. Filii Israel, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, id est contra nos cultores Dei Patriarcharum, quia non vobis expedit. Contra nos enim Dei servos præliando, contra Deum præliaremini, et succumberetis. Videtur Abia ex parte sperasse in Deo, sed imperfecte; atque ex alia parte timuisse, videns tantam hostium turbam : ideo persuasit eis, ne contra se inirent conflictum.
Hæc illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias : quia commisit quibusdam ducibus sui exercitus, ut silenter abirent, et circumvallarent cuneis suis exercitum regis Abiæ. Quumque ex adverso hostium staret, id est, ipse Jeroboam stando ex opposito vultus Abiæ, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu : quo patet fraudulentia ejus. Respiciensque Judas, id est exercitus Abiæ, in quo etiam multi de tribu Benjamin, tribuque Levi erant, sed a principali tribu totus exercitus nomen sortitur, vidit instare bellum ex adverso, et post ter-171819202122 gum : sic quippe erant intenti ad verba Abiæ domini sui, quod adversariorum insidias non observabant; et clamavit ad Dominum, invocando ejus auxilium, ac sacerdotes tubis canere cæperunt, omnesque viri Juda vociferati sunt. Et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israel qui stabat ex adverso Abia et Juda, id est totum ejus exercitum, vociferantibus scilicet viris Abiæ, et sacerdotibus ejus clangentibus. Per quod adjuvari a Domino meruerunt, quemadmodum in libro Numerorum Dominus dixit : Si exieritis ad bellum, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.23 Certum est autem, quod Dominus perterruit corda Jeroboam et suorum, ea obstupefaciendo et infrigidando ac debilitando; sed an fecerit hoc per alia exteriora, quam quæ hic in textu tanguntur, videlicet per sonitum apparatus armorum, sicut perterruit Syros, seu per fragorem, tonitrua, saxaque grandinis, aut consimilia, non est certum.24 Ministerio quoque angelorum perterritio illa creditur partim facta.
Fugeruntque filii Israel Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum. Percussit ergo eos Abia, et populus ejus, plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quinquaginta millia virorum fortium. Et apparet, quod de exercitu Abiæ nullus corruerit :25 ideo victoria illa fuit evidenter miraculosa. Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et vehementissime confortati sunt filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.26 Quis enim speravit in Domino, et derelictus est? Ideo primo Machabæorum conscriptum est :27 Omnes qui sperant in ipso, non infirmantur. Et Psalmista : In Domino, inquit, sperans, non infirmabor.28 Denique teste Philosopho, qui bene se habent in divinis, melioris fiduciæ sunt.
Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, qui cum residuis triginta millibus fugam arripuit; et cepit civitates ejus,
Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus, id est, urbes has cepit et filias, id est villas illarum. Nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia : quem percussit Dominus, et mortuus est. Abia namque fuit ingratus his tantis beneficiis Dei, nec permansit in ejus obsequio. Ideo propter aliquas suas culpas a Deo plagatus est, et defunctus. Verumtamen culpa ejus non exprimitur in hoc loco, nec genus suæ percussionis aut mortis.29 Sed tertio Regum asseritur, quod ambulavit in omnibus peccatis patris sui. Unde aliqui opinantur, quod quum cepisset urbem Bethel, in qua unus duorum aureorum exstitit vitulorum, invenerit ibi idola, et reservaverit atque coluerit ea : prout infra legitur Amasias rex Juda coluisse deos Idumæorum, quum eos vicisset.30 At vero quod hic de morte inseritur, per anticipationem narratur. Nam de eodem subjungitur :
Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim. Supra legitur, quod Roboam adhuc vivens, multas petivit uxores filio suo Abiæ :31 et de illis videtur istud intelligendum, quod scilicet Abia, confortato suo imperio, sumpsit illas in conjuges. Si vero ante eas accepit, et ultra hoc istas, fuisset magnus excessus. Procreavitque viginti duos filios et sedecim filias. Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Prophetæ, nomine Addo prophetæ : cujus liber non superest. Et ex isto innotescit, quod sancti Prophetæ cum ingenti diligentia conscripserunt facta regum Israelitici populi tam bona quam mala : non utique principaliter propter facta illa in se, aut propter reges, sed ad Dei honorem, in quantum divina justitia aut pietas Omnipotentis ostendebatur in factis illorum bonis aut malis.
Juxta intelligentiam spiritualem declaratur nobis ex isto capitulo divina justitia et fidelitas Dei, suos fideles in se sperantes et invocantes salvantis, ac impios prosternentis.32 Idcirco et nos in omni spirituali conflictu tentationum in eo confidere, ipsumque indesinenter ac fervide invocare debemus.333435 Deus etenim, devotorum in exercitu et in omni congregatione virtuosa sibi fideli, dux est. Quod si a Deo adjuvari ac prævalere optamus, studeamus ei in omnibus obedire, sacrificia spiritualia immolare, ecclesias et ejus ministros ac sacra divini ministerii instrumenta debite venerari. In exterioribus etiam bellis in Domino est sperandum, et ejus est invocandum auxilium; atque per opera bona, et per præviam confessionem sinceram parare se debent ad prælia congressuri.
Præterea in hac historia per Abiam et ejus exercitum, intelligi potest quicumque princeps aut rex christianus et ejus exercitus justus. Per Jeroboam vero et ejus exercitum, princeps quicumque hæreticus, schismaticus, Sarracenus, aut aliter perfidus et iniquus, ejusque populus vitiosus, qui impugnant Ecclesiam. Quibus catholicus princeps respondet, an ignorent quod Deus Pater omnipotens contulit David et filiis ejus regnum, hoc est Christo et ejus vicariis ac ministris, dominium populorum, sicut prædictum est:36 Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Itemque: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.37 Ideo impii illi inaniter enituntur Ecclesiam demoliri, quia in sola Christi Ecclesia verus Deus veraciter colitur, et ei in ea salubriter sacrificatur, sacerdotes legitime instituuntur. In ceteris autem omnia sunt perversa, superstitiosa, sacrilega.
Footnotes
-
III Reg. xv, 1, 2. ↩
-
II Par. xi, 20. ↩
-
Il Par. xi, 4. ↩
-
III Reg. xi, 11. ↩
-
Ibid. 31, 33, 37, 38. ↩
-
Ibid. 35. ↩
-
III Reg. xii, 13, 14; xiv, 22, 23. ↩
-
Eccl. xlvii, 27, 28. ↩
-
Eccli. xlvii, 27, 28. ↩
-
Job xlii, 8. ↩
-
Act. x, 36. ↩
-
Num. iii, 3, 10. ↩
-
Exod. xxix, 9; ↩
-
II Par. iv, 7, 8. ↩
-
Exod. xxv, 37. ↩
-
Num. xxviii, 3-8. ↩
-
Cf. IV Reg. xxv, 15, 16. ↩
-
Cf. IV Reg. xii, 9. ↩
-
II Par. xxv, 30; ↩
-
Lev. xxiv, 5-8. ↩
-
Exod. xxx, 34, 35. ↩
-
I Par. xxiv, 1-19. ↩
-
Num. x, 9. ↩
-
IV Reg. vu, 6. ↩
-
quingenta ↩
-
Eccl. u, 11, 12. ↩
-
I Mach. u, 51. ↩
-
Ps. xxv, 1. ↩
-
III Reg. xv, 3. ↩
-
II Par. xxv, 14. ↩
-
II Par. xi, 23. ↩
-
Sensus spiritualis. ↩
-
I Mach. ii, 61. ↩
-
Eccli. ii, 11, 12. ↩
-
IV Reg. vii, 6. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Ps. LXXI, 8. ↩
Chapter 14 of 37