Skip to the text

Articulus 14

EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI : DORMIVIT AUTEM ABIA CUM PATRIBUS SUIS.

CONSEQUENTER in tribus capitulis agitur de regno, virtutibus et magnificentiis Asa regis, et de aliquibus ejus defectibus. Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque Asa filius ejus pro eo: in cujus diebus requievit terra annis decem, id est, populus regni Asa non habuit notabilia bella. Contra quod objici potest illud tertii Regum: Bellum erat inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.1 Ad quod poterit responderi, quod scriptura hæc loquitur de quiete a bellis gentium alienarum, ita quod Asa non im-pugnabatur ab illis; vel quod in principio imperii sui non sustinuit acres pugnas a Baasa, qui tunc potentior erat. Fecit ergo Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, hoc est idololatriæ, quæ est aliena a veri Dei obsequio, et excelsa, in quibus ante idolis sacrificabatur. Reliquit tamen excelsa, in quibus populus suus obtulit Deo sacrificia quædam, præsertim spontanea seu votiva. Hinc tertio Regum fertur: Excelsa autem non abstulit.2 Aliqui vero affirmant, quod non abstulit excelsa seu fana, quæ Salomon fecit diis uxorum suarum in monte Olivarum, ut tertio Regum libro legitur.3 Et confregit statuas, lucosque succidit. Et præcepit Judæ, ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata. Et abstulit de cunctis urbibus Juda, aras et fana, et regnavit in pace.

Ædificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente. Erat enim a bellis quiescens, pacificus quoque, et a vitiorum ac passionum inquietudine fuit alienus, quum tertio Regum scriptum sit: Cor Asa perfectum erat cum Domino Deo suo cunctis diebus suis.4 Dixit autem Judæ, hoc est populo regni sui, tam Judæ quam Benjamin filiis et Levitis: Ædificemus civitates istas et vallemus muris, et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt omnia ista et opera nostra, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. In isto patent sapientia, prudentia, atque justitia regis Asa, quoniam tempore prosperitatis coluit Deum fideliter, et memor fuit malorum, quæ accidere poterant, et contra illa munivit se: quo exemplo reges ac principes instruuntur, ut similiter faciant. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit. Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas, hoc est bellatorum, de tribu Juda: hic capitur Juda pro tribu Juda dumtaxat; trecenta millia; de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia. Omnesque isti viri fortissimi. Quo constat, quam præpotens fuit.

Multitudo autem ministrorum ac subditorum ad dignitatem et gloriam pertinet principis, ut Salomon protestatur.5

Consequenter recitatur, qualiter regem Æthiopum vicit, et Deum in adjutorem invocando locutus est. Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis, et venit usque Maresa. Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est juxta Maresa. Et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus: hoc est, quum sis infinitæ potentiæ, æque facile tibi est quamcumque adversariorum multitudinem dejicere per paucos bellatores, ac per multos. Hoc est quod primo libro Regum Jonathas ait:6 Non est Domino difficile salvare vel in multis, vel in paucis. Adjuva nos, Domine Deus noster. In te enim et in nomine tuo, id est in tuæ potestatis ac pietatis invocatione, habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem, quæ multo major est nobis: quoniam decies centena millia erant in adversariorum exercitu. Nec dedit eis Asa spatium intrandi terram imperii sui, ne eam vastarent, sed ivit viriliter obviam. Domine, Deus noster tu es, hoc est, o Domine, tu es Deus noster. Vel, o Domine Deus noster, tu es, id est, tibi soli competit verum, plenum, infinitumque esse, cujus comparatione, esse creaturarum est quasi non esse. Propter quod locutus es Moysi:7 Ego sum qui sum. Hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos.8 Non prævaleat contra te homo, hoc est, nulla hominum multitudo prævaleat nobis cultoribus tuis, quibus prævalendo reputarent se Deo nostro quodammodo prævaluisse, quasi nequiverit nos liberare ab ipsis.

Exterruit itaque Dominus Æthiopes coram Asa et Juda: juxta modum in præcedenti articulo tactum. Nam Deus omnipotens immediate agit in hominum voluntates, et eas ad libitum suum transmutat, debilitat, et confortat. Fugeruntque Æthiopes, et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara. Et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa. Et percusserunt, Asa ac ejus exercitus, omnes civitates per circuitum Geraræ. Gerara, secundum Augustinum sextodecimo de Civitate Dei, fuit urbs in Palæstina, cujus rex fuit Abimelech, juxta illud Genesis:9 Misit Abimelech rex Geraræ.10 Terra autem Philistiim seu Palæstinæ, deputata et data fuit a Deo filiis Israel, sicut in Josue legitur:11 sicque urbes illæ videntur pertinuisse ad Asa et populum ejus de jure. Unde non peccavit, ut apparet, eas vastando ac spoliando: et forte peccaverunt in eum, Æthiopibus præbendo obsequia sive auxilia. Grandis quippe cunctos terror invaserat. Et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt. Sed et caulas, id est stabula, ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam, id est valde magnam et quasi innumerabilem, multitudinem, et camelorum;12 reversique sunt in Jerusalem.

Ex isto capitulo docentur reges ac principes christiani, qualiter bello instante debeant se habere in primis, videlicet Deum sibi reconciliando, si ipsum in aliquo offenderunt;13 deinde hostibus magnanimiter occurrendo, exercitum prudenter ordinando, situando ac instruendo; sed et totam spem suam ponendo in Omnipotente, et ejus auxilium devotissime invocando; nec præsumendo quidquam de viribus suis, quia de cœlo victoria est, ita quod Deus omnium moderator, juxta ordinem sapientiæ suæ, et juxta justitiæ suæ censuram, præliorum exitus moderatur, victoriamque largitur.

In spirituali quoque conflictu debemus ita in Deo confidere, quantumcumque multi et magni sint qui nos impugnant, et prætactam orationem seu ei consimilem Deo offerre.

Footnotes

  1. III Reg. XV, 16. ↩

  2. III Reg. XV, 14. ↩

  3. III Reg. XI, 7. ↩

  4. III Reg. XV, 14. ↩

  5. Prov. xiv, 28. ↩

  6. I Reg. xiv, 6. ↩

  7. Exod. III, 14. ↩

  8. *alias prævalet* ↩

  9. De Civ. Dei lib. 16, c. 30. ↩

  10. Gen. xx, 2. ↩

  11. Josue 1, 2-4. ↩

  12. II Par. xiv, 15. ↩

  13. Sensus moralis. ↩

Chapter 15 of 37