Skip to the text

Articulus 15

DECLARATIO CAPITULI QUINTIDECIMI : AZARIAS AUTEM FILIUS ODED, FACTO IN SE SPIRITU DEI.

RECITATUR hic qualiter Asa de bono profecit in melius. Azarias autem filius Oded, facto in se Spiritu Dei, hoc est, gratia prophetali sibi infusa, et Spiritu Sancto sibi immisso ad prophetandum, egressus est in occursum Asa, et dixit ei, videlicet Asa regi: Audite me, Asa et omnis Juda et Benjamin. Dominus vobiscum, id est, gratiose vos juvit, quia fuistis cum eo, hoc est, ei fideliter adhæsistis et supplicastis. Absolute tamen loquendo, gratia Dei prævenit hominem.1 Si quæsieritis eum ad obtinendum dona gratiæ ejus, seu ad proficiendum in eis, invenietis eum, si tamen toto corde perseveranter feceritis hoc. Omnis enim qui taliter quærit, invenit.2 Aliqui autem quærunt eum ex servili timore, nec inveniunt, sicut in libro Proverbiorum fatetur: Tunc invocabunt me, et non exaudiam;3 mane consurgent, et non invenient me. Si autem dereliqueritis eum per aversionem cordis ab eo, derelinquet vos.4 Hoc fuit vel comminatio, vel affirmatio. Aliquando enim justus Deus omnino relinquit aversos a se, utpote vasa iræ.5 Interdum vero avertentes se et aversos, misericorditer revocat, prævenit, salvat, si sint vasa misericordiæ suæ.

Transibunt autem multi dies in Israel absque Deo vero, et absque sacerdote, absque doctore quoque, et absque lege. Hoc aliqui dicunt tempore Babylonicæ captivitatis impletum, quia tunc populus regni Juda fuit translatus, nec coluit Deum in templo suo et in terra sancta per sacrificia, nec sacerdotes tunc exercebant sacerdotale officium, nec doctores more solito populum instruebant. Populus quoque pro maxima parte fuit legis transgressor. Insuper impletum est istud tempore Regum Juda idololatrarum, videlicet Joram, Joas, Amasiæ, Achaz, Manassæ, quorum aliqui per totum tempus imperii sui, quidam per tempus fuerunt idololatræ.6 Quumque reversi fuerint in angustia sua, hoc est tribulatione et necessitudine, et clamaverint ad Dominum Deum Israel, et quæsierint eum per pœnitentiam veram, reperient eum. Sic Manasses quæsivit ac reperit Deum; similiter qui in Babylone erant captivi. In illo tempore non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum. In illis quippe temporibus, primo Assyrii, deinde Chaldæi regnum Juda et Israel, ac cetera undique regna atrociter ac multipliciter vexaverunt,

D sicut in libris Regum et in libris Jeremiæ atque Ezechielis ostenditur. Pugnabit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem. Nam multæ nationes et urbes restiterunt præfatis, et contra se invicem alii plurimi pugnaverunt.789 Quia Dominus conturbabit eos in omni angustia. Dominus enim per unum regnum punit peccata alterius. Propter quod de rege Assyriorum ait per Isaiam :10 Virga furoris mei et baculus, ipse est.11

Vos ergo confortamini, perseverando et proficiendo in omni virtute et cultu Dei, et non dissolvantur manus vestræ, hoc est, vires operativæ non cessent ab actibus bonis. Erit enim merces operi vestro : non solum æterna felicitas, sed temporalis quoque prosperitas, prout communiter in veteri Testamento fieri consuevit. Nam Deus supra condignum remunerat, sed infra condignum punit.

Quod quum audisset Asa, verba videlicet et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda, et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim;12 et dedicavit altare Domino, quod erat ante porticum Domini, hoc est, altare situm in atrio, quod forsitan fuerat profanatum per Roboam et Abiam idololatras, rursus consecravit, aut solenniter honoravit, offerendo in eo sacrificia copiosa, ut patet in littera.1314 Congregavitque universum Juda et Benjamin, et advenas cum eis, hoc est eos qui ex regno decem tribuum, relictis aureis vitulis, confugerunt ad eum de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon. Plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.

Quumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno quintodecimo regni Asa, immolaverunt Domino in die illa de manubiis, hoc est spoliis manu raptis, et prædam alio modo acquisitam, quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia. Et intravit ex more in atria templi Salomonis, ad corroborandum fædus, id est, ut tam ipse quam totus populus ejus, eo instigante, de novo et firmius quam ante, adstringerent se ad serviendum Deo fideliter, ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua. Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israel, sed idola coluerit, moriatur, a minimo adultæ ætatis inclusive, usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. Lex enim sub pœna etiam mortis corporalis præcepit hoc. Juraveruntque voce magna Domino, quod ei sic adhærerent, in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum, omnes qui erant in Juda, hoc est cum omni ista solennitate et jucunditate præcipua, ad majorem suæ obligationis stabilitatem, cum exsecratione, imprecando sibi ipsis mala pœnalia et adversa, si pollicitationem hanc violarent. In omni enim corde suo, id est toto intellectu et ratione, juraverunt cum debitis circumstantiis, et reverentia condecenti : prout jurare, est actus virtutis, quæ latria nominatur. Unde et Psalmista testatur : Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ. Et in tota voluntate, hoc est integro voluntatis affectu, quæsierunt eum, id est, Deo se conjungere, et ei placere, ejusque charismata obtinere conati sunt, et invenerunt. Præstititque eis Dominus requiem per circuitum. Qui enim sic quærit, mox invenit, quoniam prope est Dominus omnibus invocantibus eum.

Sed et Maacham matrem Asa regis, hoc est, ipse Asa rex matrem suam nomine Maacham, ex augusto deposuit imperio, id est a principatu suo sua æstimatione magnifico, quo ipsa præerat in sacris et sacrificiis, idololatriisque Priapi, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frusta comminuens, combussit in torrente Cedron :15 prout hoc tertio Regum expositum est. Aliqui autem legunt, angusto : ut sit sensus, quod ipse Asa removit eam a sua præsidentia arcta et stricta, quia in specu coluit Priapum. Vel aptius appellatur, angustum imperium, quoniam vilis et modica fuit prælatio illa in tanta regina. Excelsa autem derelicta sunt in Israel. Attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus. Eaque quæ voverat pater suus et ipse, intulit in domum Domini, argentum et aurum, vasorumque diversam supellectilem. Bellum vero non fuit, usque ad tricesimum [quintum] annum regni Asa.

Cetera in hoc capitulo non exposita, tertio libro Regum fusius exposita sunt.16

Moraliter, ex isto capitulo docemur exemplo Asa regis, de acceptis beneficiis Dei non extolli, sed regratiari et sacrificia laudis offerre, atque de bono in melius crescere, aliosque ad meliora allicere, et errantes pro posse convertere;17 etiam si sint parentes, corripere graviter delinquentes. Cum ipso item renovemus quotidie in nobis bona proposita; non tamen vovendum est aut jurandum de eis servandis, nisi cum deliberatione matura. Postremo, historia hujus capituli est specialiter regum ac principum instructiva, ut scilicet exemplo regis istius, pro reformatione communi totius populi sui sint solliciti, laboriosi ac fervidi, pravas consuetudines diligenter exstirpent, una cum plebe sua atque familia ad ecclesiam properent, subditos suos verbo et opere ædificare non cessent, et circa augmentum ac reverentiam cultus divini exsistant devoti, et liberales in offerendo. Clerum vero et religiosos, quos propria auctoritate reformare et castigare non possunt, nec debent, a superioribus suis reformari procurent pro viribus.

Omnibus demum nobis dicitur in hoc loco : Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ. Erit enim merces operi vestro. Hoc etenim est quod hortatur

A Apostolus ad Ephesios : Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.18 Alibi quoque : Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.19 Hinc et Salvator admonuit :20 Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri dare vobis regnum. Non igitur fatigemur, aut tædio afficiamur in Dei servitio, quia non sunt condignæ passiones aut actiones hujus temporis ad gloriam illam futuram.21 Verumtamen perfectius est atque divinius, Deo servire solo intuitu et amore suæ infinitæ dignitatis et honorabilitatis, quam mercedis intuitu. Tamen si et ipsa remuneratio referatur ad Dei amorem et honorem, non repugnabit perfectioni, Deo propter præmium servire. Quemadmodum etiam caritatis divinæ puritati et perfectioni non derogat, Deum diligere propter beneficia ac præmia ejus seu promissa, si beneficia, præmia et promissa divina, ad Deum et ad ejus reverentiam ac amorem debite ordinentur, et accipiantur tanquam media necessaria, sine quibus Deum vere et plene amare, venerari ac obtinere non possumus.

B

C Rursus, quod in isto capitulo dictum est, Si quæsieritis Deum, invenietis eum, parit et auget fiduciam; quod vero subjungitur, Si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos, inducit timorem. Ideo enim et Apostolus dixit : Qui stat, videat ne cadat. Unde et ignoramus, quali utique fine concludemus hanc vitam :22 propterea simus jugiter timorati.

Footnotes

  1. Deut. IV, 29. ↩

  2. Luc. XI, 10. ↩

  3. Prov. I, 28. ↩

  4. Prov. XXXI, 13. ↩

  5. Rom. IX, 22, 23. ↩

  6. II Par. XXI, 4, 6, 11; XXIV, 17, 18; XXV, 14; XXVIII, 2-4; XXXI, 2-7. ↩

  7. IV Reg. xviii, 9 et seq.; xxiv, 11 et seq.; xxv; ↩

  8. Jer. xxi, xxxii, xxxix, etc. ↩

  9. Ezech. xii, xvii, etc. ↩

  10. Deut. xiii, 6-9; xvii, 2-7. ↩

  11. Is. x, 5. ↩

  12. Ps. cxviii, 106. ↩

  13. Ps. cxliv, 18. ↩

  14. Luc. xi, 10. ↩

  15. III Reg. xv, 13. ↩

  16. III Reg. xv. ↩

  17. Sensus moralis. ↩

  18. Ephes. vi, 10, 11. ↩

  19. I Cor. xv, 58. ↩

  20. Luc. xii, 32. ↩

  21. Rom. viii, 18. ↩

  22. I Cor. x, 12. ↩

Chapter 16 of 37