Skip to the text

Articulus 16

EXPOSITIO CAPITULI SEXTIDECIMI : ANNO AUTEM TRICESIMO SEXTO REGNI EJUS, ASCENDIT BAASA.

ADVERSITATES Asa regis nunc describuntur, et primo quando et qualiter Baasa rex Israel cœperit impugnare regnum et populum Asa. Anno autem tricesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israel in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. Protulit autem Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regiis, misitque ad Benadad regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens : Fœdus inter me et te est. Pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam. Quamobrem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere. Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israel. Qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas. Quod quum audisset Baasa, desiit œdificare Rama, et intermisit opus suum. Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quæ œdificationi præparaverat Baasa, œdificavitque ex eis Gabaa, et Maspha.

Historia ista tertio libro Regum est explanata; sed difficultatem inducit, quod in exordio hujus capituli dicitur Baasa ascendisse in Judam anno tricesimo sexto Asa regis. Baasa quippe cœpit regnare anno tertio imperii Asa, ut tertio Regum fertur;1 regnavitque Baasa viginti quatuor annis tantum :2 sicque vicesimo sexto anno Asa, vel circiter, est defunctus. Non ergo ascendere potuit contra Asa tricesimo sexto anni ipsius Asa, quia jam decem annis fuit mortuus. Ad hoc aliqui dicunt, quod primus annus alicujus regis, in Scripturis dupliciter appellatur. Primo, annus quo simpliciter cœpit regnando præesse. Secundo, ab aliquo notabili facto, inclytoque triumpho, quemadmodum in Daniele habetur : In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium :3 quod intelligitur de anno secundo sui regni, a tempore victoriæ suæ contra Ægyptios, quia jam diu ante regnavit. Sic in proposito dicunt, quod Asa rex undecimo anno regni sui habuit triumphum præinclytum contra Æthiopes, et a tempore illius triumphi inchoando computationem annorum regni Asa, vixit Baasa usque ad annum regni ejus tricesimum sextum. Hæc autem responsio non videtur idonea, quoniam Asa in toto non regnavit nisi quadraginta et uno anno, ut tertio Regum legitur.4 Si ergo computatio annorum regni Asa incipiatur ab anno illo undecimo, quo Æthiopes vicit : qui annus fuit undecimus regni a tempore quo absolute loquendo, regnare exorsus est; non ascendet computus iste annorum regni sui a tempore præfatæ victoriæ usque ad annum tricesimum sextum, sed tricesimum aut tricesimum primum : quod est contra hanc veritatis Scripturam.

Quod si dicatur, quod illud tertii Regum, Anno tertio Asa, Baasa cœpit regnare, intelligatur de tertio anno regni Asa, incipiendo computationem a præfato triumpho : qui tertius annus, fuit tertiusdecimus annus regni ejus simpliciter sumpti; hoc stare non potest, quoniam tertio Regum scriptum est : Nadab filius Jeroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Juda;5 regnavitque super Israel duobus annis. Et interfecit eum Baasa in anno tertio regis Asa, et regnavit pro eo. Porro, quod Nadab dicitur regnasse secundo anno Asa, non potest intelligi, nisi de anno secundo regni Asa simpliciter accepti, qui fuit diu ante prætactum triumphum. Jeroboam namque regnavit annis viginti duobus, ita quod in anno vicesimo secundo regni sui defunctus est, ut tertio Regum patet.6 Abia autem cœpit regnare octavodecimo anno regni Jeroboam, et tribus annis regnavit:7 cui Asa successit in regno. Quemadmodum ergo secundus annus Asa, quo cœpit Nadab regnare, intelligendus est necessario de secundo anno regni sui simpliciter sumpti, ita et tertius annus regni ejus, quo Baasa cœpit regnare: alias Nadab regnasset multo diutius, quam annis duobus. Hinc alii dicunt, quod hoc loco, sicut et alibi sæpe, vitio scriptorum erratum sit in numero: quod etiam fieri potuit in Hebræo. Siquidem in conscriptione numerorum et propriorum nominum, faciliter error contingit.

In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ infideli atque idololatra, et non in Domino Deo tuo, in hoc casu; idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua: hoc est, exercitum regis Syriæ non vicisti, quem una cum rege atque exercitu Israel ei confœderatis vicisses, si sperasses in Domino, et illi pariter contra te venissent. Nonne Æthiopes et Libyes multo plures erant, quadrigis et equitibus et multitudine nimia, quos, quum Domino credidisses fide formata cum spe divini auxilii, tradidit in manu tua? Sancti enim per fidem vicerunt regna.8 Oculi enim Domini contemplantur universam terram, hoc est, intellectus et sapientia Dei, universos habitatores terræ inspiciunt et plene cognoscunt, et præbent fortitudinem corporalem et spiritualem tempore belli, his qui corde perfecto, non hæsitanti, credunt in eum: qui suis perfectis cultoribus opem promisit. Stulte igitur egisti, et propter hoc etiam præsenti tempore adversum te bella consurgent acriora seu plura, quam ante.910

Iratusque Asa contra Videntem, hoc est præfatum Prophetam, jussit eum mitti in nervum, id est in cippum seu compedem. Valde quippe super hoc fuit Dominus indignatus: quoniam erat enorme crimen in Deum redundans, cujus instinctu seu jussione Propheta ille venit et regem corripuit; et interfecit de populo in tempore illo plurimos. Sicque punivit regem in satellitibus suis, sicut et regem David in populo suo.11 Estque probabile, quod regi consenserunt in crimine isto; vel aliunde digni erant interitu. Percussi sunt autem vel peste, vel gladio belli, aut alia plaga.

Opera autem Asa prima et novissima, scripta sunt in libro Regum Juda et Israel. Ægrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo: et hoc justo Dei judicio, quoniam sanctum virum dolore pedum afflixit in cippo; sicque per quæ peccavit, punitus est.12 Et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, ut suum mitigaret dolorem, sed magis in arte medicorum confisus est. Verumtamen potuit sine peccato uti remediis medicinæ, dummodo egisset hoc ordinate. Debuitque magis sperare in gratia quam in natura, et suam recognoscere culpam, sicque a Deo precari medelam, et medicorum arte sub ordine divinæ providentiæ uti. Dormivitque cum patribus suis. Et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui. Et sepelierunt eum in sepulcro suo, quod foderat sibi in civitate David. Posueruntque eum, hoc est corpus ejus exanime, super lectum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis, id est lascivis et mollibus ac bene redolentibus, quæ erant pigmentariorum arte confecta: quibus et mulierculæ incontinentes se ungunt aut liniunt pro odore corporis sui: quæ et lectos suos ac thalamos consueverunt talibus occupare ad alliciendum sibi amatores, juxta illud Proverbiorum, Adspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo;13 et combusserunt super eum ambitione nimia, hoc est arroganter et nimium sumptuose, eo quod tam gloriose regnaverit.

Circa prædicta oritur quæstio. Scriptum est enim præcedenti capitulo, Cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus;14 et tertio Regum, Cor Asa perfectum erat cum Domino Deo suo cunctis diebus suis.15 Nunc vero de multis vitiis est notatus, ut quod regem Israel inordinate pertimuit, quod ad regem Syriæ infidelem confugit, quod non speravit in Domino, quod increpationem Prophetæ contempsit, increpanti iratus fuit, et eum injuriose ligavit et clausit, quod nec in infirmitate sua Dominum requisit, sicque induratus fuisse videtur. Ad hæc videtur dicendum, quod utique fuit vir valde justus, quamvis interdum ita excessit, sicut et David, et pro suis excessibus fuit in vita hac castigatus, et pœnituisse credendus est, et læso satisfecisse.16 Quoniam ergo tot annis juste vixit, atque tam multa bona ac optima opera egit, ideo dicitur cor ejus semper fuisse perfectum: quia quod modicum est, pro nihilo reputatur. Et quamvis prætacta ejus peccata non fuerunt parva in se, tamen respectu virtutum et virtuosissimorum actuum ejus, parva fuisse censentur.

Quum ergo vir tantus post tantas justitias, circa extrema vitæ suæ ita ceciderit, debemus jugiter esse custoditi et timorati, nec de prioribus meritis incaute gaudere, aut unquam præsumere, sed quotidie tanto plus in omni virtute proficere, quanto finis noster magis imminet nobis.

Footnotes

  1. III Reg. xv, 33. ↩

  2. Ibid. 33. ↩

  3. Dan. II, 1. ↩

  4. III Reg. xv, 10. ↩

  5. Ibid. 25, 28. ↩

  6. III Reg. xiv, 20. ↩

  7. III Reg. xv, 1, 2, 8. ↩

  8. Hebr. xi, 33. ↩

  9. * adversus ↩

  10. Jer. xxix, 13. ↩

  11. II Reg. xxiv, 15. ↩

  12. Sap. xi, 17. ↩

  13. Prov. vii, 17. ↩

  14. II Par. xv, 17. ↩

  15. III Reg. xv, 14. ↩

  16. II Reg. xi, 4-17; xvi, 4; xxiv, 1, 2. ↩

Chapter 17 of 37