Skip to the text

Articulus 17

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : REGNAVIT AUTEM JOSAPHAT FILIUS EJUS PRO EO.

AGITUR nunc per quatuor capitula de virtutibus, divitiis, potestate, prosperitate, regimine, et felici fine Josaphat regis; et in primo isto capitulo tractatur de ejus justitia, potestate et opulentia. Regnavit autem Josaphat filius ejus, videlicet Asa, pro eo, id est post eum, et in solio ejus, et invaluit contra Israel, id est, rege Israel fuit potentior, et ei prævaluit. Non tamen leguntur specialia bella inter ipsum et regem Israel facta, sed (ut infra habetur) civitates quas pater ejus jure prælii abstulit regi Israel, retinuit et defendit potenter, ut paulo post subditur. Constituitque militum numeros, id est multitudinem copiosam, in cunctis urbibus Juda, quæ erant vallatæ muris, ut urbes ipsas ab hostibus defensarent; præsidiaque, id est munitiones, disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim, id est in oppidis regni decem tribuum, seu specialiter tribus

C Ephraim, quas ceperat Asa pater ejus. Supra legitur Abia rex Juda cepisse quasdam civitates regni Israel.1 De Asa vero Scriptura non dixit, quod ceperit urbes Ephraim; sed certum est ex hoc passu, quod aliquas ceperit. Sapienterque egit, quod eas specialiter munivit præsidiis atque militibus, quia probabile erat, quod rex Israel eas recuperare satageret.

Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis, et non speravit in Baalim, sed in Deo patris sui; et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israel: id est, opera virtuosa quæ David fecit in exordio regni sui, secutus est, et non in peccatis ejus quæ diu postea fecit circa Uriam et ejus conjugem. Vel, In viis ejus primis, id est actibus virtutum ejus præcipuis. Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis vir Juda munera Josaphat.

Ex hoc apparet, quod subditi ejus contulerunt ei ultra debitum dona et jocalia quædam, quia videbant se prosperari per optimum regimen ejus. Factæque sunt ei infinitæ, id est valde multæ et magnæ, divitiæ. Videtur tamen in hoc excusabilis exstitisse, non obstante quod in Deuteronomio jusserat Dominus, ut reges Israelitici populi non congregarent sibi immensa pondera argenti et auri. Nam bella undique sibi instabant, sicque rationabilem habuit causam taliter thesaurizandi, et divitias suas ad honestum retulit finem;2 nec eis cupiditate subjacuit, ita quod habuit eas, non habebatur ab eis. Et multa gloria, id est potestas et fama præclara, imo delectatio copiosa in Domino, quia temporaliter ac spiritualiter prosperabatur. Quumque sumpsisset cor ejus fiduciam propter vias Domini, id est augmentum spei ex suis operibus virtuosis, quæ erant viæ ad veram salutem, ac Deo placentes:3 spes etenim ex actibus bonis fovetur et crescit; etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. Confortatus quippe in Domino, non timuit in hoc offensam humanam. Sed his contrariari videtur illud tertii libri Regum de Josaphat: Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis, id est in locis sublimibus.4 Dici potest, quod abstulit ea pro parte, et potissimum abstulit excelsa et lucos quæ reperit, in quibus idololatria exercebatur; consuetudinem vero populi sacrificantis Deo in locis excelsis, non exstirpavit in toto.

Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis, Benhail et Obdiam et Zachariam et Nathanael et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda; et cum eis Levitas, Semeiam et Nathanaiam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et Jonathan, Adoniamque et Thobiam et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama et Joram sacerdotes. Docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circumibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum. Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat. Sed et Philistæi Josaphat munera deferebant et vectigal argenti. Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircos totidem. Crevit ergo Josaphat et magnificatus est usque in sublime, atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas; et multa opera patravit in urbibus Juda.

Viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem, quorum iste numerus per domos atque familias singulorum. In Juda princeps exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia. Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia. Post illum quoque Amasias, filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. Hunc sequebatur robustus ad prælia, Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum, ducenta millia. Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Juda.

Hic recitatur qualiter misit quosdam sacerdotes atque Levitas, timoratosque principes, qui pergebant de urbe in urbem ad populum instruendum in lege Dei. In quo patet magna bonitas et devotio regis hujus, qui non solum legibus civilibus ac positivis, sed etiam divinis plebem suam instruxit, rexitque: quo glorioso exemplo utinam prælati et principes christiani debite ædificentur. Et quia rex iste tanto zelo Dominum honoravit, Deus quoque glorificavit ipsum in tantum, quod Philistæi ac Arabes dederunt ei vectigal ac munera, sicut habetur in textu, qui clarus est. Insuper habuit copiosissimam pugnatorum militumque numerositatem ordinate distinctam. Erant autem per quinque turmas distincti, sicut habetur in littera, et successive erant cum rege, imo et omnes tempore opportuno. Ecce qualiter Deus gloriosus et justus glorificantes se glorificat: et utique justis, virtuosis atque prudentibus regibus et principibus communiter melius succedit in cunctis, quam impiis et tyrannis, prout in libro de Regimine regum S. Thomas pulchre declarat.

Footnotes

  1. II Par. xiii, 19. ↩

  2. Deut. xvii, 17. ↩

  3. *audaciam ↩

  4. III Reg. xxii, 44. ↩

Chapter 18 of 37